monumenta.ch > Plautus > 1 > 1 > 6 > > 1 > 8 > 1 > 1 > 18 > 1 > 6 > 1 > 4 > 7 > 4 > 9 > 4 > 5 > 8 > 6 > 1
>>> Plautus, Miles Gloriosus, 3, Scaena II. Palaestrio Lucrio

Plautus, Miles Gloriosus, 3, Scaena I. Palaestrio Periplectomenus Pleusicles

1 PAL. Cohibete intra limen etiam vos parumper, Pleusicles,
2 sinite me prius perspectare, ne uspiam insidiae sient
3 concilium quod habere volumus. nam opus est nunc tuto loco,
4 unde inimicus ne quis nostri spolia capiat consili.
5 nam bene consultum inconsultum est, si id inimicis usuist,
6 neque potest quin, si id inimicis usuist, obsit tibi;
7 [nam bene <consultum> consilium surripitur saepissime,
8 si minus cum cura aut cautella locus loquendi lectus est.]
9 quippe qui, si rescivere inimici consilium tuom,
10 tuopte tibi consilio occludunt linguam et constringunt manus,
11 atque eadem quae illis voluisti facere, illi faciunt tibi.
12 sed speculabor, ne quis aut hinc aut ab laeva aut dextera
13 nostro consilio venator adsit cum auritis plagis.
14 sterilis hinc prospectus usque ad ultumam est plateam probe.
15 evocabo. heus Periplectomene et Pleusicles, progredimini.
16 PER. Ecce nos tibi oboedientes. PAL. Facilest imperium in bonis.
17 sed volo scire: eodem consilio, quod intus meditati sumus,
18 gerimus rem? PER. Magis non potest esse ad rem utibile. PAL. Immo *
19 quid tibi, Pleusicles? PLEUS. Quodne vobis placeat, displiceat mihi?
20 quis homo sit magis meus quam tu es? PAL. Loquere lepide et commode.
21 PER. Pol ita decet hunc facere. PLEUS. At hoc me facinus miserum macerat
22 meumque cor corpusque cruciat. PER. Quid id est quod cruciat? cedo.
23 PLEUS. Me tibi istuc aetatis homini facinora puerilia
24 obicere, neque te decora neque tuis virtutibus;
25 ea te expetere ex opibus summis mei honoris gratia
26 mihique amanti ire opitulatum atque ea te facere facinora,
27 quae istaec aetas fugere facta magis quam sectari solet:
28 eam pudet me tibi in senecta obicere sollicitudinem.
29 PAL. Novo modo tu homo amas, siquidem te quicquam quod faxis pudet;
30 nihil amas, umbra es amantis magis quam amator, Pleusicles.
31 PLEUS. Hancine aetatem exercere <mei> me amoris gratia?
32 PER. Quid ais tu? itane tibi ego videor oppido Acherunticus?
33 tam capularis, tamine tibi diu videor vitam vivere?
34 nam equidem haud sum natus annos praeter quinquaginta et quattuor,
35 clare oculis video, pernix sum manibus, pedibus mobilis.
36 PAL. Si albicapillus hic, videtur neutiquam ab ingenio senex.
37 inest in hoc emussitata sua sibi ingenua indoles.
38 PLEUS. Pol id quidem experior ita esse ut praedicas, Palaestrio;
39 nam benignitas quidem huius oppido adulescentula est.
40 PER. Immo, hospes, magis cum periclum facies, magis nosces meam
41 comitatem erga te amantem. PLEUS. Quid opus nota noscere?
42 PER. Ut apud <te> exemplum experiundi habeas, ne quaeras foris;
43 nam nisi qui ipse amavit, aegre amantis ingenium inspicit:
44 et ego amoris aliquantum habeo
45 umorisque etiam in corpore,
46 neque dum exarui ex amoenis rebus et voluptariis.
47 vel cavillator facetus vel conviva commodus
48 item ero, neque ego oblocutor sum alteri in convivio:
49 incommoditate abstinere me apud convivas commodo
50 commemini et meae orationis iustam partem persequi
51 et meam partem itidem tacere, quom aliena est oratio;
52 minime sputator, screator sum, itidem minime mucidus:
53 post Ephesi sum natus, non enim in Apulis; non sum Animulas.
54 PAL. O lepidum senem, in se si quas memorat virtutis habet,
55 atque equidem plane educatum in nutricatu Venerio.
56 PER. Plus dabo quam praedicabo ex me venustatis tibi.
57 neque ego umquam alienum scortum subigito in convivio,
58 neque praeripio pulpamentum neque praevorto poculum,
59 neque per vinum umquam ex me exoritur discidium in convivio:
60 si quis ibi est odiosus, abeo domum, sermonem segrego;
61 Venerem, amorem amoenitatemque accubans exerceo.
62 PAL. Tu quidem edepol omnis moris ad venustatem vacet;
63 cedo tris mi hominis aurichalco contra cum istis moribus.
64 PLEUS. At quidem illuc aetatis qui sit non invenies alterum
65 lepidiorem ad omnis res nec qui amicus amico sit magis.
66 PER. Tute me ut fateare faciam esse adulescentem moribus,
67 ita apud omnis comparebo tibi res bene factis frequens.
68 opusne erit tibi advocato tristi, iracundo? ecce me;
69 opusne leni? leniorem dices quam mutum est mare,
70 liquidiusculusque ero quam ventus est favonius.
71 vel hilarissimum convivam hinc indidem expromam tibi,
72 pel primarium parasitum atque obsonatorem optumum;
73 tum ad saltandum non cinaedus malacus aequest atque ego.
74 PAL. Quid ad illas artis optassis, si optio eveniat tibi?
75 PLEUS. Huius pro meritis ut referri pariter possit gratia,
76 tibique, quibus nunc me esse experior summae sollicitudini.
77 at tibi tanto sumptui esse mihi molestumst. PER. Morus es.
78 nam in mala uxore atque inimico si quid sumas, sumptus est,
79 in bono hospite atque amico quaestus est quod sumitur
80 et quod in divinis rebus sumptumst, sapienti lucrumst.
81 deum virtute est te unde hospitio accipiam apud me comiter:
82 es, bibe, animo obsequere mecum atque onera te hilaritudine.
83 liberae sunt aedis, liber sum autem ego: mei volo vivere.
84 nam mihi, deum virtute dicam, propter divitias meas
85 licuit uxorem dotatam genere summo ducere;
86 sed nolo mi oblatratricem in aedis intro mittere.
87 PAL. Cur non vis? nam procreare liberos lepidumst onus.
88 PER. Hercle vero liberum esse tete, id multo lepidiust.
89 PAL. Tu homo et alteri sapienter potis es consulere et tibi.
90 PER. Nam bona uxor suave ductust, si sit usquam gentium
91 ubi ea possit inveniri; verum egone eam ducam domum,
92 quae mihi numquam hoc dicat 'eme, mi vir, lanam, unde tibi pallium
93 malacum et calidum conficiatur tunicaeque hibernae bonae,
94 ne algeas hac hieme' (hoc numquam verbum ex uxore audias),
95 verum prius quam galli cantent quae me e somno suscitet,
96 dicat 'da, mi vir, kalendis meam qui matrem munerem,
97 da qui faciam condiat, da quod dem quinquatribus
98 praecantrici, coniectrici, hariolae atque haruspicae;
99 flagitiumst, si nil mittetur quae supercilio spicit;
100 tum plicatricem clementer non potest quin munerem;
101 iam pridem, quia nihil abstulerit, suscenset ceriaria;
102 tum opstetrix expostulavit mecum, parum missum sibi;
103 quid? nutrici non missurus quicquam, quae vernas alit?'
104 haec atque horum similia alia damna multa mulierum
105 me uxore prohibent, mihi quae huius similes sermones serat.
106 PAL. Di tibi propitii sunt, nam hercle si istam semel amiseris
107 libertatem, haud facile in eundem rusum restitues locum.
108 PLEUS. At illa laus est, magno in genere et in divitiis maxumis
109 liberos hominem educare, generi monumentum et sibi.
110 PER. Quando habeo multos cognatos, quid opus est mihi liberis?
111 nunc bene vivo et fortunate atque ut volo atque animo ut lubet.
112 mea bona in morte cognatis didam, inter eos partiam.
113 [ei apud me aderunt, me curabunt, visent quid agam, ecquid velim.]
114 prius quam lucet adsunt, rogitant noctu ut somnum ceperim.
115 [eos pro liberis habebo, qui mihi mittunt munera.]
116 sacrificant: dant inde partem mihi maiorem quam sibi,
117 abducunt ad exta; me ad se ad prandium, ad cenam vocant;
118 ille miserrumum se retur, minimum qui misit mihi.
119 illi inter se certant donis, egomet mecum mussito:
120 bona mea inhiant, me certatim nutricant et munerant.
121 PAL. Nimis bona ratione nimiumque ad te <te> et tuam vitam habes:
122 et tibi sunt gemini et trigemini, si te bene habes, filii.
123 PER. Pol si habuissem, satis cepissem miseriarum e liberis:
124 continuo excruciarer animi:
125 si ei forte fuisset febris,
126 censerem emori; cecidissetve ebrius aut de equo uspiam,
127 metuerem ne ibi diffregisset crura aut cervices sibi.
128 PAL. Huic homini dignum est divitias esse et diu vitam dari,
129 qui et rem servat et se bene habet suisque amicis usui est.
130 PLEUS. O lepidum caput. ita me di deaeque ament, aequom fuit
131 deos paravisse, uno exemplo ne omnes vitam viverent;
132 sicut merci pretium statuit qui est probus agoranomus:
133 quae probast mers, pretium ei statuit, pro virtute ut veneat,
134 quae improbast, pro mercis vitio dominum pretio pauperat,
135 itidem divos dispertisse vitam humanam aequom fuit:
136 qui lepide ingeniatus esset, vitam ei longinquam darent,
137 qui improbi essent et scelesti, is adimerent animam cito.
138 si hoc paravissent, et homines essent minus multi mali
139 et minus audacter scelesta facerent facta, et postea,
140 qui homines probi essent, esset is annona vilior.
141 PER. Qui deorum consilia culpet, stultus inscitusque sit,
142 quique eos vituperet. nunc istis rebus desisti decet.
143 nunc volo opsonare, ut, hospes, tua te ex virtute et mea
144 meae domi accipiam benigne, lepide et lepidis victibus.
145 PLEUS. Nihil me paenitet iam quanto sumptui fuerim tibi;
146 nam hospes nullus tam in amici hospitium devorti potest,
147 quin, ubi triduom continuom fuerit, iam odiosus siet;
148 verum ubi dies decem continuos sit, east odiorum Ilias:
149 tam etsi dominus non invitus patitur, servi murmurant.
150 PER. Serviendae servituti ego servos instruxi mihi,
151 hospes, non qui mi imperarent quibusve ego essem obnoxius:
152 si illis aegrest mihi quod volup est, meo remigio rem gero,
153 tamen id quod odiost faciundumst cum malo atque ingratiis.
154 nunc, quod occepi, opsonatum pergam. PLEUS. Si certumst tibi,
155 commodulum obsona, ne magno sumptu: mihi quidvis sat est.
156 PER. Quin tu istanc orationem hinc veterem atque antiquam amoves?
157 [nam] proletario sermone nunc quidem, hospes, utere;
158 nam ei solent, quando accubuere, ubi cena adpositast, dicere:
159 'quid opus fuit hoc, <hospes>, sumptu tanto nostra gratia?
160 insanivisti hercle, nam idem hoc hominibus sat erat decem.'
161 quod eorum causa obsonatumst culpant et comedunt tamen.
162 PAL. Fit pol illud ad illud exemplum. ut docte et perspecte sapit.
163 PER. Sed eidem homines numquam dicunt, quamquam adpositumst ampliter:
164 'iube illud demi; tolle hanc patinam; remove pernam, nil moror;
165 aufer illam offam porcinam, probus hic conger frigidus,
166 remove, abi aufer' neminem eorum haec adseverare audias,
167 sed procellunt se et procumbunt dimidiati, dum appetunt.
168 PAL. Bonus bene ut malos descripsit mores. PER. Haud centesimam
169 partem dixi atque, otium rei si sit, possum expromere.
170 PAL. Igitur id quod agitur, hic primum praeverti decet.
171 nunc hoc animum advortite ambo. mihi opus est opera tua,
172 Periplectomene; nam ego inveni lepidam sycophantiam,
173 qui admutiletur miles usque caesariatus atque uti
174 huic amanti ac Philocomasio hanc ecficiamus copiam,
175 ut hic eam abducat habeatque. PER. Dari istanc rationem volo.
176 PAL. At ego mi anulum dari istunc tuom volo. PER. Quam ad rem usui est?
177 PAL. Quando habebo, igitur rationem mearum fabricarum dabo.
178 PER. Utere, accipe. PAL. Accipe a me rusum rationem doli,
179 quam institui. PLEUS. Perpurigatis damus tibi ambo operam auribus.
180 PAL. Erus meus ita magnus moechus mulierum est, ut neminem
181 fuisse aeque neque futurum credo. PLEUS. Credo ego istuc idem.
182 PAL. Isque Alexandri praestare praedicat formae suam,
183 itaque omnis se ultro sectari in Epheso memorat mulieres.
184 PER. Edepol qui te de isto multi cupiunt non mentirier,
185 sed ego ita esse ut dicis teneo pulchre. proin, Palaestrio,
186 quam potis tam verba confer maxime ad compendium.
187 PAL. Ecquam tu potes reperire forma lepida mulierem,
188 cui facetiarum cor pectusque sit plenum et doli?
189 PER. Ingenuamne an libertinam? PAL. Aequi istuc facio, dum modo
190 eam des quae sit quaestuosa, quae alat corpus corpore,
191 cuique sapiat pectus; nam cor non potest, quod nulla habet.
192 PER. Lautam vis an quae nondum sit lauta? PAL. Sic consucidam,
193 quam lepidissimam potis quamque adulescentem maxume.
194 PER. Habeo eccillam meam clientam, meretricem adulescentulam.
195 sed quid ea usus est? PAL. Ut ad te eam iam deducas domum
196 itaque eam huc ornatam adducas, ex matronarum modo,
197 capite compto, crinis vittasque habeat, adsimuletque se
198 tuam esse uxorem: ita praecipiundum est. PLEUS. Erro quam insistas viam.
199 PAL. At scietis. sed ecquae ancillast illi? PER. Est prime cata.
200 PAL. Ea quoque opus est. ita praecipito mulieri atque ancillulae,
201 ut simulet se tuam esse uxorem et deperire hunc militem,
202 quasique hunc anulum faveae suae dederit, ea porro mihi,
203 militi ut darem, quasique ego <ei> rei sim interpres. PER. Audio;
204 ne me surdum esse arbitrare, si audes. ego recte meis
205 auribus utor * PAL. *
206 ei dabo, <aps> tua mi uxore dicam delatum et datum,
207 ut sese ad eum conciliarem; ille eiusmodi est: cupiet miser,
208 qui nisi adulterio studiosus rei nulli aliaest improbus.
209 PER. Non potuit reperire, si ipsi Soli quaerendas dares,
210 lepidiores duas ad hanc rem quam ego. habe animum bonum.
211 PAL. Ergo adcura, sed propere opus est. nunc tu ausculta, Pleusicles.
212 PLEUS. Tibi sum oboediens. PAL. Hoc facito, miles domum ubi advenerit,
213 memineris ne Philocomasium nomines. PLEUS. Quem nominem?
214 PAL. Diceam. PLEUS. Nempe eandem quae dudum constitutast. PAL. Pax, abi.
215 PLEUS. Meminero. sed quid meminisse id refert, <rogo> ego te tamen.
216 PAL. Ego enim dicam tum quando usus poscet; interea tace,
217 ut nunc etiam hic agat ac tu tum partis defendas tuas.
218 PLEUS. Ego eo intro igitur. - PAL. Et praecepta sobrie ut cures face.
Plautus HOME

bav1615.232 cpl1613.148

>>> Plautus, Miles Gloriosus, 3, Scaena II. Palaestrio Lucrio
monumenta.ch > Plautus > 1 > 1 > 6 > > 1 > 8 > 1 > 1 > 18 > 1 > 6 > 1 > 4 > 7 > 4 > 9 > 4 > 5 > 8 > 6 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik