Plautus, Miles Gloriosus, 2, Scaena VI. Sceledrus Periplectomenus
| 1 | SCEL. Satin abiit ille neque erile negotium |
| 2 | plus curat, quasi non servitutem serviat? |
| 3 | certo illa quidem hic nunc intus est in aedibus, |
| 4 | nam egomet cubantem eam modo offendi domi. |
| 5 | certum est nunc observationi operam dare. |
| 6 | PER. non hercle hisce homines me marem, sed feminam |
| 7 | vicini rentur esse servi militis: |
| 8 | ita me ludificant. meamne hic invitam hospitam, |
| 9 | quae heri huc Athenis cum hospite advenit meo, |
| 10 | tractatam et ludificatam, ingenuam et liberam? |
| 11 | SCEL. Perii hercle, hic ad me recta habet rectam viam. |
| 12 | metuo, illaec mihi res ne malo magno fuat, |
| 13 | quantum hunc audivi facere verborum senem. |
| 14 | PER. Accedam ad hominem. tun, Sceledre, hic, scelerum caput, |
| 15 | meam ludificavisti hospitam ante aedis modo? |
| 16 | SCEL. Vicine, ausculta quaeso. PER. Ego auscultem tibi? |
| 17 | SCEL. Expurigare volo me. PER. Tun te expuriges, |
| 18 | qui facinus tantum tamque indignum feceris? |
| 19 | an quia latrocinamini, arbitramini |
| 20 | quidvis licere facere vobis, verbero? |
| 21 | SCEL. Licetne? PER. At ita me di deaeque omnis ament, |
| 22 | nisi mihi supplicium virgeum de te datur |
| 23 | longum diutinumque, a mane ad vesperum, |
| 24 | quod meas confregisti imbricis et tegulas, |
| 25 | ibi dum condignam te sectatus simiam, |
| 26 | quodque inde inspectavisti meum apud me hospitem |
| 27 | amplexum amicam, quom osculabatur, suam, |
| 28 | quodque concubinam erilem insimulare ausus es |
| 29 | probri pudicam meque summi flagiti, |
| 30 | tum quod tractavisti hospitam ante aedis meam: |
| 31 | nisi mihi supplicium stimuleum de <te> datur, |
| 32 | dedecoris pleniorem erum faciam tuom, |
| 33 | quam magno vento plenumst undarum mare. |
| 34 | SCEL. Ita sum coactus, Periplectomene, ut nesciam |
| 35 | utrum me postulare prius * tecum aequom siet; |
| 36 | nisi <si> istaec non est haec neque <haec> istast, mihi |
| 37 | me expurigare tibi videtur aequius; |
| 38 | sicut etiam nunc nescio quid viderim: |
| 39 | itast ista huius similis nostrai tua, |
| 40 | siquidem non eadem est. PER. Vise ad me intro, iam scies. |
| 41 | SCEL. Licetne? PER. Quin te iubeo; et placide noscita. |
| 42 | SCEL. Ita facere certum est. - PER. Heus, Philocomasium, cito |
| 43 | transcurre curriculo ad nos, ita negotiumst. |
| 44 | post, quando exierit Sceledrus a nobis, cito |
| 45 | transcurrito ad vos rursum curriculo domum. |
| 46 | nunc pol ego metuo ne quid infuscaverit. |
| 47 | si hic non videbit mulierem - aperitur foris. |
| 48 | SCEL. Pro di immortales, similiorem mulierem |
| 49 | magisque eandem, |
| 50 | ut pote quae non sit eadem, non reor |
| 51 | deos facere posse. PER. Quid nunc? SCEL. Commerui malum. |
| 52 | PER. Quid igitur? eanest? SCEL. Etsi east, non est ea. |
| 53 | PER. Vidistin istam? SCEL. Vidi, et illam et hospitem, |
| 54 | complexam atque osculantem. PER. Eanest? SCEL. Nescio. |
| 55 | PER. Vin scire plane? SCEL. Cupio. PER. Abi intro ad vos domum |
| 56 | continuo, vide sitne istaec vostra intus. SCEL. Licet, |
| 57 | pulchre admonuisti. iam ego ad te exibo foras. - |
| 58 | PER. Numquam edepol hominem quemquam ludificarier |
| 59 | magis facete vidi et magis miris modis. |
| 60 | sed eccum egreditur. SCEL. Periplectomene, te opsecro |
| 61 | per deos atque homines perque stultitiam meam |
| 62 | perque tua genua - PER. Quid opsecras me? SCEL. Inscitiae |
| 63 | meae et stultitiae ignoscas. nunc demum scio |
| 64 | me fuisse excordem, caecum, incogitabilem. |
| 65 | nam Philocomasium eccam intus. PER. Quid nunc, furcifer? |
| 66 | vidistin ambas? SCEL. Vidi. PER. Erum exhibeas volo. |
| 67 | SCEL. Meruisse equidem me maxumum fateor malum, |
| 68 | et tuae fecisse me hospitae aio iniuriam; |
| 69 | sed meam esse erilem concubinam censui, |
| 70 | cui me custodem erus addidit miles meus. |
| 71 | nam ex uno puteo similior numquam potis |
| 72 | aqua aquai sumi quam haec est atque ista hospita. |
| 73 | et me despexe ad te per impluvium tuom |
| 74 | fateor. PER. Quid ni fateare, ego quod viderim? |
| 75 | et ibi osculantem meum hospitem cum ista hospita |
| 76 | vidisti? SCEL. Vidi (cur negem quod viderim?), |
| 77 | sed Philocomasium me vidisse censui. |
| 78 | PER. Ratun istic me hominem esse omnium minimi preti, |
| 79 | si ego me sciente paterer vicino meo |
| 80 | eam fieri apud me tam insignite iniuriam? |
| 81 | SCEL. Nunc demum a me insipienter factum esse arbitror, |
| 82 | cum rem cognosco; at non malitiose tamen |
| 83 | feci. PER. Immo indigne; nam hominem servom suos |
| 84 | domitos habere oportet oculos et manus |
| 85 | orationemque. SCEL. Egone si post hunc diem |
| 86 | muttivero, etiam quod egomet certo sciam, |
| 87 | dato excruciandum me: egomet me dedam tibi; |
| 88 | nunc hoc mi ignosce quaeso. PER. Vincam animum meum, |
| 89 | ne malitiose factum id esse aps te arbitrer. |
| 90 | ignoscam tibi istuc. SCEL. At tibi di faciant bene. |
| 91 | PER. Ne tu hercle, si te di ament, linguam comprimes |
| 92 | posthac, etiam illud quod scies nesciveris |
| 93 | nec videris quod videris. SCEL. Bene me mones, |
| 94 | ita facere certum est. sed satine oratus? PER. Abi. |
| 95 | SCEL. Numquid nunc aliud me vis? PER. Ne me noveris. |
| 96 | SCEL. Dedit hic mihi verba. quam benigne gratiam |
| 97 | fecit, ne iratus esset. scio quam rem gerat: |
| 98 | ut miles cum extemplo a foro adveniat domum, |
| 99 | domi comprehendar. una hic et Palaestrio |
| 100 | me habent venalem: sensi et iam dudum scio. |
| 101 | numquam hercle ex ista nassa ego hodie escam petam; |
| 102 | nam iam aliquo aufugiam et me occultabo aliquot dies, |
| 103 | dum haec consilescunt turbae atque irae leniunt. |
| 104 | nam uni satis populo impio merui mali. - |
| 105 | [verum tamen de me quidquid est, ibo hinc domum.] |
| 106 | PER. Illic hinc abscessit. sat edepol certo scio, |
| 107 | occisam saepe sapere plus multo suem: |
| 108 | quoin id adimatur ne id quod vidit viderit. |
| 109 | nam illius oculi atque aures atque opinio |
| 110 | transfugere ad nos. usque adhuc actum est probe; |
| 111 | nimium festivam mulier operam praehibuit. |
| 112 | redeo in senatum rusum; nam Palaestrio |
| 113 | domi nunc apud me est, Sceledrus nunc autemst foris: |
| 114 | frequens senatus poterit nunc haberier. |
| 115 | ibo intro, ne, dum absum, alter sorti defuat. - |