Plautus, Miles Gloriosus, 2, Scaena V. Philocomasium Palaestrio Sceledrus
| 1 | PHIL. Inde ignem in aram, ut Ephesiae Dianae laeta laudes |
| 2 | gratesque agam eique ut Arabico fumificem odore amoene, |
| 3 | quom me in locis Neptuniis templisque turbulentis |
| 4 | servavit, saevis fluctibus ubi sum adflictata multum. |
| 5 | SCEL. Palaestrio, o Palaestrio. PAL. O Sceledre, Sceledre, quid vis? |
| 6 | SCEL. Haec mulier, quae hinc exit modo, estne erilis concubina |
| 7 | Philocomasium, an non est ea? PAL. Hercle opinor, ea videtur. |
| 8 | sed facinus mirum est, quo modo haec hinc huc transire potuit, |
| 9 | si quidem east. SCEL. An dubium tibi est eam esse hanc? PAL. Ea videtur. |
| 10 | SCEL. Adeamus, appellemus. heus, quid istuc est, Philocomasium? |
| 11 | quid tibi istic in istisce aedibus debetur, quid negotist? |
| 12 | quid nunc taces? tecum loquor. PAL. Immo edepol tute tecum; |
| 13 | nam haec nil respondet. SCEL. Te adloquor, viti probrique plena, |
| 14 | quae circum vicinos vagas. PHIL. Quicum tu fabulare? |
| 15 | SCEL. Quicum nisi tecum? PHIL. Quis tu homo es, aut mecum quid est negoti? |
| 16 | SCEL. Me rogas homo qui sim? PHIL. Quin ego hoc rogem quod nesciam? |
| 17 | PAL. Quis ego sum igitur, si hunc ignoras? PHIL. Mihi odiosus, quisquis es, |
| 18 | et tu et hic. SCEL. Non nos novisti? PHIL. Neutrum. SCEL. Metuo maxume, |
| 19 | PAL. Quid metuis? SCEL. Enim ne <nos> nosmet perdiderimus uspiam; |
| 20 | nam nec te neque me novisse ait haec. PAL. Persectari hic volo, |
| 21 | Sceledre, nos nostri an alieni simus, ne dum quispiam |
| 22 | nos vicinorum imprudentis aliquis immutaverit. |
| 23 | SCEL. Certe equidem noster sum. PAL. Et pol ego. quaeris tu, mulier, malum. |
| 24 | tibi ego dico, heus, Philocomasium. PHIL. Quae te intemperiae tenent, |
| 25 | qui me perperam perplexo nomine appelles? PAL. Eho, |
| 26 | quis igitur vocare? PHIL. Diceae nomen est. SCEL. Iniuria es, |
| 27 | falsum nomen possidere, Philocomasium, postulas; |
| 28 | adikos es tu, non dikaia, et meo ero facis iniuriam. |
| 29 | PHIL. Egone? SCEL. Tune. PHIL. Quae heri Athenis Ephesum adveni vesperi |
| 30 | cum meo amatore, adulescente Atheniensi? PAL. Dic mihi, |
| 31 | quid hic tibi in Epheso est negoti? PHIL. Geminam germanam meam |
| 32 | hic sororem esse indaudivi, eam veni quaesitum. SCEL. Mala es. |
| 33 | PHIL. Immo ecastor stulta multum, quae vobiscum fabuler. |
| 34 | abeo. SCEL. Abire non sinam te. PHIL. Mitte. SCEL. Manifestaria es. |
| 35 | non omitto. PHIL. At iam crepabunt mihi manus, malae tibi, |
| 36 | nisi me omittis. SCEL. Quid, malum, astas? quin tenes altrinsecus? |
| 37 | PAL. Nil moror negotiosum mi esse tergum. qui scio |
| 38 | an ista non sit Philocomasium atque alia eius similis sit? |
| 39 | PHIL. Mittis me an non mittis? SCEL. Immo vi atque invitam ingratiis, |
| 40 | nisi voluntate ibis, rapiam te domum. PHIL. Hosticum hoc mihi |
| 41 | domicilium est, Athenis domus est Atticis; ego istam domum |
| 42 | neque moror neque vos qui homines sitis novi neque scio. |
| 43 | SCEL. Lege agito: te nusquam mittam, nisi das firmatam fidem, |
| 44 | te huc, si omisero, intro ituram. PHIL. Vi me cogis, quisquis es. |
| 45 | do fidem, si omittis, isto me intro ituram quo iubes. |
| 46 | SCEL. Ecce omitto. PHIL. At ego abeo missa. - SCEL. Muliebri fecit fide. |
| 47 | PAL. Sceledre, manibus amisisti praedam. tam east quam potis |
| 48 | nostra erilis concubina. vin tu facere hoc strenue? |
| 49 | SCEL. Quid faciam? P. Ecfer mihi machaeram huc intus. SCEL. Quid facies ea? |
| 50 | PAL. Intro rumpam recta in aedis: quemque hic intus videro |
| 51 | cum Philocomasio osculantem, eum ego obtruncabo extempulo. |
| 52 | SCEL. Visanest ea esse? PAL. Immo edepol plane east. SCEL. Sed quo modo |
| 53 | dissimulabat. PAL. Abi, machaeram huc ecfer. SCEL. Iam faxo hic erit. - |
| 54 | PAL. Neque eques neque pedes profectost quisquam tanta audacia, |
| 55 | qui aeque faciat confidenter quicquam quam mulier facit. |
| 56 | ut utrubique orationem docte divisit suam, |
| 57 | ut sublinitur os custodi cauto, conservo meo. |
| 58 | nimis beat quod commeatus transtinet trans parietem. |
| 59 | SCEL. Heus, Palaestrio, machaera nihil opust. PAL. Quid iam, aut quid est? |
| 60 | SCEL. Domi eccam erilem concubinam. P. Quid, domi? SCEL. In lecto cubat. |
| 61 | PAL. Edepol ne tu tibi malam rem repperisti, ut praedicas. |
| 62 | SCEL. Quid iam? PAL. Quia hanc attingere ausus mulierem hinc ex proxumo. |
| 63 | SCEL. Magis hercle metuo. PAL. Sed numquam quisquam faciet quin soror |
| 64 | istaec sit gemina huius: eam pol tu osculantem hic videras. |
| 65 | SCEL. Id quidem palam est eam esse, ut dicis; quid propius fuit, |
| 66 | quam ut perirem, si elocutus essem ero? PAL. Ergo, si sapis, |
| 67 | mussitabis: plus oportet scire servom quam loqui. |
| 68 | ego abeo a te, ne quid tecum consili commisceam, |
| 69 | atque apud hunc ero vicinum; tuae mihi turbae non placent. |
| 70 | erus si veniet, si me quaeret, hic ero: hinc me arcessito. - |