Plautus, Miles Gloriosus, 2, Scaena IV. Palaestrio Sceledrus Philocomasium
| 1 | PAL. Praecepta facito ut memineris. PHIL. Totiens monere mirumst. |
| 2 | PAL. At metuo ut satis sis subdola. PHIL. Cedo vel decem, edocebo |
| 3 | minime malas ut sint malae, mihi solae quod superfit. |
| 4 | PAL. Age nunciam insiste in dolos; ego abs te procul recedam. |
| 5 | quid ais tu, Sceledre? SCEL. Hanc rem gero. habeo auris, loquere quidvis. |
| 6 | PAL. Credo ego istoc extemplo tibi esse eundum actutum extra portam, |
| 7 | dispessis manibus, patibulum quom habebis. SCEL. Quamnam ob rem? |
| 8 | PAL. Respice dum ad laevam: quis illaec est mulier? SCEL. Pro di immortales, |
| 9 | eri concubinast haec quidem. PAL. Mihi quoque pol ita videtur. |
| 10 | age nunciam, quando lubet - SCEL. Quid agam? PAL. Perire propera. |
| 11 | PHIL. Ubi iste est bonus servos, qui probri me maxumi innocentem |
| 12 | falso insimulavit? PAL. Em tibi, hic mihi dixit tibi quae dixi. |
| 13 | PHIL. Tun me vidisse in proxumo hic, sceleste, ais osculantem? |
| 14 | PAL. Atque cum alieno adulescentulo dixit. SCEL. Dixi hercle vero. |
| 15 | PHIL. Tun me vidisti? SCEL. Atque his quidem hercle oculis. PHIL. Carebis, credo, |
| 16 | qui plus vident quam quod vident. SCEL. Numquam hercle deterrebor |
| 17 | quin viderim id quod viderim. PHIL. Ego stulta et mora multum, |
| 18 | quae cum hoc insano fabuler, quem pol ego capitis perdam. |
| 19 | SCEL. Noli minitari: scio crucem futuram mihi sepulcrum; |
| 20 | ibi mei sunt maiores siti, pater, avos, proavos, abavos. |
| 21 | non possunt mihi minaciis tuis hisce oculi exfodiri. |
| 22 | sed paucis verbis te volo, Palaestrio. opsecro te, |
| 23 | unde exit haec? PAL. Unde nisi domo? SCEL. Domo? PAL. Me viden? SCEL.Te video. |
| 24 | nimis mirumst facinus, quo modo haec hinc huc transire potuit; |
| 25 | nam certo neque solariumst apud nos neque hortus ullus |
| 26 | neque fenestra nisi clatrata; nam certe ego te hic intus vidi. |
| 27 | PAL. Pergin, sceleste, intendere hanc arguere? PHIL. Ecastor ergo |
| 28 | mi hau falsum evenit somnium, quod noctu hac somniavi. |
| 29 | PAL. Quid somniasti? PHIL. Ego eloquar. sed amabo advortite animum. |
| 30 | hac nocte in somnis mea soror geminast germana visa |
| 31 | venisse Athenis in Ephesum cum suo amatore quodam; |
| 32 | ei ambo hospitio huc in proxumum mihi devortisse visi. |
| 33 | PAL. Palaestrionis somnium narratur. perge porro. |
| 34 | PHIL. Ego laeta visa, quia soror venisset, propter eandem |
| 35 | suspicionem maximam sum visa sustinere. |
| 36 | nam arguere in somnis me meus mihi familiaris visust, |
| 37 | me cum alieno adulescentulo, quasi nunc tu, esse osculatam, |
| 38 | quom illa osculata mea soror gemina esset suompte amicum. |
| 39 | id me insimulatam perperam falsum esse somniavi. |
| 40 | PAL. Satin eadem vigilanti expetunt quae in somnis visa memoras? |
| 41 | eu hercle praesens somnium. abi intro et comprecare. |
| 42 | narrandum ego istuc militi censebo. PHIL. Facere certum est, |
| 43 | neque me quidem patiar probri falso impune insimulatam. - |
| 44 | SCEL. Timeo quid rerum gesserim, ita dorsus totus prurit. |
| 45 | PAL. Scin te periisse? SCEL. Nunc quidem domi certo est. certa res est |
| 46 | nunc nostrum observare ostium, ubi ubist. PAL. At, Sceledre, quaeso, |
| 47 | ut ad id exemplum somnium quam simile somniavit |
| 48 | atque ut tu suspicatus es eam vidisse osculantem. |
| 49 | SCEL. Nescio quid credam egomet mihi iam, ita quod vidisse credo |
| 50 | me id iam non vidisse arbitror. PAL. Ne tu hercle sero, opinor, |
| 51 | resipisces: si ad erum haec res prius devenerit, peribis pulchre. |
| 52 | SCEL. Nunc demum experior, mi ob oculos caliginem opstitisse. |
| 53 | PAL. Dudum edepol planum est id quidem, quae hic usque fuerit intus. |
| 54 | SCEL. Nihil habeo certi quid loquar: non vidi eam, etsi vidi. |
| 55 | PAL. Ne tu edepol stultitia tua nos paene perdidisti: |
| 56 | dum te fidelem facere ero voluisti, absumptus paene. |
| 57 | sed fores vicini proxumi crepuerunt. conticiscam. |