Plautus, Miles Gloriosus, 2, Scaena III. Sceledrus Palaestrio
| 1 | SCEL. Nisi quidem ego hodie ambulavi dormiens in tegulis, |
| 2 | certo edepol scio me vidisse hic proxumae viciniae |
| 3 | Philocomasium erilem amicam sibi malam rem quaerere. |
| 4 | PAL. Hic illam vidit osculantem, quantum hunc audivi loqui. |
| 5 | SCEL. Quis hic est? PAL. Tuos conservos. quid agis, Sceledre? SCEL. Te, Palaestrio, |
| 6 | volup est convenisse. PAL. Quid iam? aut quid negotist? fac sciam. |
| 7 | SCEL. Metuo - PAL. Quid metuis? SCEL. Ne hercle hodie, quantum hic familiariumst, |
| 8 | maxumum in malum cruciatumque insuliamus. PAL. Tu sali |
| 9 | solus, nam ego istam insulturam et desulturam nil moror. |
| 10 | SCEL. Nescis tu fortasse, apud nos facinus quod natumst novom. |
| 11 | PAL. Quod id est facinus? SCEL. Impudicum. PAL. Tute scias soli tibi, |
| 12 | mihi ne dixis, scire nolo. SCEL. Non enim faciam quin scias. |
| 13 | simiam hodie sum sectatus nostram in horum tegulis. |
| 14 | PAL. Edepol, Sceledre, homo sectatus nihili nequam bestiam. |
| 15 | SCEL. Di te perdant. PAL. Te istuc aequom - quoniam occepisti, eloqui. |
| 16 | SCEL. Forte fortuna per impluvium huc despexi in proxumum, |
| 17 | atque ego illi aspicio osculantem Philocomasium cum altero |
| 18 | nescio quo adulescente. PAL. Quod ego, Sceledre, scelus ex te audio? |
| 19 | SCEL. Profecto vidi. PAL. Tutin? SCEL. Egomet duobus his oculis meis. |
| 20 | PAL. Abi, non verisimile dicis, neque vidisti. SCEL. Num tibi |
| 21 | lippus videor? PAL. Medicum istuc tibi meliust percontarier. |
| 22 | verum enim tu istam, si te di ament, temere hau tollas fabulam: |
| 23 | tuis nunc cruribus capitique fraudem capitalem hinc creas. |
| 24 | nam tibi iam ut pereas paratum est dupliciter, nisi supprimis |
| 25 | tuom stultiloquium. SCEL. Qui vero dupliciter? PAL. Dicam tibi. |
| 26 | primumdum, si falso insimulas Philocomasium, hoc perieris; |
| 27 | iterum, si id verumst, tu ei custos additus <eo> perieris. |
| 28 | SCEL. Quid fuat me, nescio: haec me vidisse ego certo scio. |
| 29 | PAL. Pergin, infelix? SCEL. Quid tibi vis dicam nisi quod viderim? |
| 30 | quin etiam nunc intus hic in proxumost. PAL. Eho an non domist? |
| 31 | SCEL. Vise, abi intro tute, nam ego mi iam nil credi postulo. |
| 32 | PAL. Certum est facere. - SCEL. Hic te opperiar; eadem illi insidias dabo, |
| 33 | quam mox horsum ad stabulum iuvenix recipiat se <a> pabulo. |
| 34 | quid ego nunc faciam? custodem me illi miles addidit: |
| 35 | nunc si indicium facio, interii; si taceo, <interii> tamen, |
| 36 | si hoc palam fuerit. quid peius muliere aut audacius? |
| 37 | dum ego in tegulis sum, illaec sese ex hospitio edit foras; |
| 38 | edepol facinus fecit audax. hocine si miles sciat, |
| 39 | credo hercle has sustollat aedis totas atque hunc in crucem. |
| 40 | hercle quidquid est, mussitabo potius quam inteream male; |
| 41 | non ego possum quae ipsa sese venditat tutarier. |
| 42 | PAL. Sceledre, Sceledre, quis homo in terra te alter est audacior? |
| 43 | quis magis dis inimicis natus quam tu atque iratis? SCEL. Quid est? |
| 44 | PAL. Iuben tibi oculos exfodiri, quibus id quod nusquam est vides? |
| 45 | SCEL. Quid, nusquam? PAL. Non ego tuam empsim vitam vitiosa nuce. |
| 46 | SCEL. Quid negotist? PAL. Quid negoti sit rogas? SCEL. Cur non rogem? |
| 47 | PAL. Non tu tibi istam praetruncari linguam largiloquam iubes? |
| 48 | SCEL. Quam ob rem iubeam? PAL. Philocomasium eccam domi, quam in proxumo |
| 49 | vidisse aibas te osculantem atque amplexantem cum altero. |
| 50 | SCEL. Mirumst lolio victitare te tam vili tritico. |
| 51 | PAL. Quid iam? SCEL. Quia luscitiosus. PAL. Verbero, edepol tu quidem |
| 52 | caecus, non luscitiosus. nam illa quidem * domi. |
| 53 | SCEL. Quid, domi? PAL. Domi hercle vero. SCEL. Abi, ludis me, Palaestrio. |
| 54 | PAL. Tum mihi sunt manus inquinatae. SCEL. Qui dum? PAL. Quia ludo luto. |
| 55 | SCEL. Vae capiti tuo. PAL. <Tuo> istuc, Sceledre, promitto fore, |
| 56 | nisi oculos orationemque aliam commutas tibi. |
| 57 | sed fores concrepuerunt nostrae. SCEL. At ego ilico observo foris; |
| 58 | nam nihil est qua hinc huc transire ea possit nisi recto ostio. |
| 59 | PAL. Quin domi eccam. nescio quae te, Sceledre, scelera suscitant. |
| 60 | SCEL. Mihi ego video, mihi ego sapio, <mihi> ego credo plurumum: |
| 61 | me homo nemo deterrebit, quin ea sit in his aedibus. |
| 62 | hic obsistam, ne imprudenti huc ea se subrepsit mihi. |
| 63 | PAL. Meus illic homo est, deturbabo iam ego illum de pugnaculis. |
| 64 | vin iam faciam, ut stultividum * fateare? SCEL. Age face. |
| 65 | PAL. Neque te quicquam sapere corde neque oculis uti? SCEL. Volo. |
| 66 | PAL. Nempe tu istic ais esse erilem concubinam? SCEL. Atque arguo |
| 67 | eam me vidisse osculantem hic intus cum alieno viro. |
| 68 | PAL. Scin tu nullum commeatum hinc esse a nobis? SCEL. Scio. |
| 69 | PAL. Neque solarium neque hortum, nisi per impluvium? SCEL. Scio. |
| 70 | PAL. Quid nunc? si ea domist, si facio, ut eam exire hinc videas domo, |
| 71 | dignun es verberibus multis? SCEL. Dignus. PAL. Serva istas fores, |
| 72 | ne tibi clam se subterducat istinc atque huc transeat. |
| 73 | SCEL. Consilium est ita facere. PAL. Pede ego iam illam huc tibi sistam in viam. - |
| 74 | SCEL. Agedum ergo face. volo scire, utrum egon id quod vidi viderim |
| 75 | an illic faciat, quod facturum dicit, ut ea sit domi. |
| 76 | nam ego quidem meos oculos habeo nec rogo utendos foris. |
| 77 | sed hic illi subparasitatur semper, hic eae proxumust, |
| 78 | primus ad cibum vocatur, primo pulmentum datur; |
| 79 | nam illic noster est fortasse circiter triennium, |
| 80 | neque cuiquam quam illi in nostra meliust famulo familia. |
| 81 | sed ego hoc quod ago, id me agere oportet, hoc observare ostium. |
| 82 | sic obsistam. hac quidem pol certo verba mihi numquam dabunt. |