Plautus, Miles Gloriosus, 2, Scaena I. Palaestrio
| 1 | PAL. Mihi ad enarrandum hoc argumentum est comitas, |
| 2 | si ad auscultandum vostra erit benignitas; |
| 3 | qui autem auscultare nolet, exsurgat foras, |
| 4 | ut sit ubi sedeat ille qui auscultare volt. |
| 5 | nunc qua adsedistis causa in festivo loco, |
| 6 | comoediai quam nos acturi sumus |
| 7 | et argumentum et nomen vobis eloquar. |
| 8 | Alazon Graece huic nomen est comoediae, |
| 9 | id nos Latine gloriosum dicimus. |
| 10 | hoc oppidum Ephesust; illest miles meus erus, |
| 11 | qui hinc ad forum abiit, gloriosus, impudens, |
| 12 | stercoreus, plenus periuri atque adulteri. |
| 13 | ait sese ultro omnis mulieres sectarier: |
| 14 | is deridiculost, quaqua incedit, omnibus. |
| 15 | itaque hic meretrices, labiis dum ductant eum, |
| 16 | maiorem partem videas valgis saviis. |
| 17 | nam ego hau diu apud hunc servitutem servio; |
| 18 | id volo vos scire, quo modo ad hunc devenerim |
| 19 | in servitutem ab eo cui servivi prius. |
| 20 | date operam, nam nunc argumentum exordiar. |
| 21 | erat erus Athenis mihi adulescens optumus; |
| 22 | is amabat meretricem * * matre Athenis Atticis, |
| 23 | et illa illum contra; qui est amor cultu optumus. |
| 24 | is publice legatus Naupactum fuit |
| 25 | magnai rei publicai gratia. |
| 26 | interibi hic miles forte Athenas advenit, |
| 27 | insinuat sese ad illam amicam eri |
| 28 | occepit eius matri suppalparier |
| 29 | vino, ornamentis opiparisque obsoniis, |
| 30 | itaque intimum ibi se miles apud lenam facit. |
| 31 | ubi primum evenit militi huic occasio, |
| 32 | sublinit os illi lenae, matri mulieris, |
| 33 | quam erus meus amabat; nam is illius filiam |
| 34 | conicit in navem miles clam matrem suam, |
| 35 | eamque huc invitam mulierem in Ephesum advehit. |
| 36 | ubi amicam erilem Athenis avectam scio, |
| 37 | ego quantum vivos possum mihi navem paro, |
| 38 | inscendo, ut eam rem Naupactum ad erum nuntiem. |
| 39 | ubi sumus provecti in altum, fit quod <di> volunt, |
| 40 | capiunt praedones navem illam ubi vectus fui: |
| 41 | prius perii quam ad erum veni, quo ire occeperam. |
| 42 | ille <qui> me cepit dat me huic dono militi. |
| 43 | hic postquam in aedis me ad se deduxit domum, |
| 44 | video illam amicam erilem, Athenis quae fuit. |
| 45 | ubi contra aspexit me, oculis mihi signum dedit, |
| 46 | ne se appellarem; deinde, postquam occasio est, |
| 47 | conqueritur mecum mulier fortunas suas: |
| 48 | ait sese Athenas fugere cupere ex hac domu, |
| 49 | sese illum amare meum erum, Athenis qui fuit, |
| 50 | neque peius quemquam odisse quam istum militem. |
| 51 | ego quoniam inspexi mulieris sententiam, |
| 52 | cepi tabellas, consignavi, clanculum |
| 53 | dedi mercatori cuidam, qui ad illum deferat |
| 54 | meum erum, qui Athenis fuerat, qui hanc amaverat, |
| 55 | ut is huc veniret. is non sprevit nuntium; |
| 56 | nam et venit et is in proximo hic devertitur |
| 57 | apud suom paternum hospitem, lepidum senem; |
| 58 | isque illi amanti suo hospiti morem gerit |
| 59 | nosque opera consilioque adhortatur, iuvat. |
| 60 | itaque ego paravi hic intus magnas machinas, |
| 61 | qui amantis una inter se facerem convenas. |
| 62 | nam unum conclave, concubinae quod dedit |
| 63 | miles, quo nemo nisi eapse inferret pedem, |
| 64 | in eo conclavi ego perfodi parietem, |
| 65 | qua commeatus clam esset hinc huc mulieri; |
| 66 | et sene sciente hoc feci: is consilium dedit. |
| 67 | nam meus conservos est homo haud magni preti, |
| 68 | quem concubinae miles custodem addidit. |
| 69 | ei nos facetis fabricis et doctis dolis |
| 70 | glaucumam ob oculos obiciemus eumque ita |
| 71 | faciemus ut quod viderit ne viderit. |
| 72 | et mox ne erretis, haec duarum hodie vicem |
| 73 | <suam> et hinc et illinc mulier feret imaginem, |
| 74 | atque eadem erit, verum alia esse adsimulabitur. |
| 75 | ita sublinetur os custodi mulieris. |
| 76 | sed foris concrepuit hinc a vicino sene; |
| 77 | ipse exit: hic illest lepidus quem dixi senex. |