monumenta.ch > Suetonius > 35 > 45 > 41 > 6 > 33 > 48 > 2 > 2 > 7 > 9 > 2 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 32 > 5 > 2 > 3 > 1 > 2 > 1 > 7 > 7 > 2 > 1 > 30 > 4 > 1 > 1 > 7 > 7 > 6 > 1 > 1 > 7 > 7 > 6 > > 9 > 8 > 9 > 2 > 8 > 4 > 3 > 5 > 4 > 1 > 5 > 20 > 1 > 1 > 1 > 1 > 3 > 6 > 1


Plautus, Miles Gloriosus, 1, Scaena I. Pyrgopolynices Artotrogus

1 PYRG. Curate ut splendor meo sit clupeo clarior
2 quam solis radii esse olim quom sudumst solent,
3 ut, ubi usus veniat, contra conserta manu
4 praestringat oculorum aciem in acie hostibus.
5 nam ego hanc machaeram mihi consolari volo,;
6 ne lamentetur neve animum despondeat,
7 quia se iam pridem feriatam gestitem,
8 quae misera gestit et fratrem facere ex hostibus.
9 sed ubi Artotrogus hic est? ART. Stat propter virum
10 fortem atque fortunatum et forma regia;
11 tum bellatorem - Mars haud ausit dicere
12 neque aequiperare suas virtutes ad tuas.
13 PYRG. Quemne ego servavi in campis Curculioniis,
14 ubi Bumbomachides Clutomistaridysarchides
15 erat imperator summus, Neptuni nepos?
16 ART. Memini. nempe illum dicis cum armis aureis,
17 cuius tu legiones difflavisti spiritu,
18 quasi ventus folia aut paniculum tectorium.
19 PYRG. Istuc quidem edepol nihil est. ART. Nihil hercle hoc quidemst
20 praeut alia dicam - quae tu numquam feceris.
21 periuriorem hoc hominem si quis viderit
22 aut gloriarum pleniorem quam illic est,
23 me sibi habeto, ego me mancupio dabo;
24 nisi unum, epityrum estur insanum bene.
25 PYRG. Ubi tu es? ART. Eccum. edepol vel elephanto in India,
26 quo pacto ei pugno praefregisti bracchium.
27 PYRG. Quid, bracchium? ART. Illud dicere volui, femur.
28 PYRG. At indiligenter iceram. ART. Pol si quidem
29 conisus esses, per corium, per viscera
30 perque os elephanti transmineret bracchium.
31 PYRG. Nolo istaec hic nunc. ART. Ne hercle operae pretium quidemst
32 mihi te narrare tuas qui virtutes sciam.
33 venter creat omnis hasce aerumnas: auribus
34 peraurienda sunt, ne dentes dentiant,
35 et adsentandumst quidquid hic mentibitur.
36 PYRG. Quid illuc quod dico? ART. Ehem, scio iam quid vis dicere.
37 factum hercle est, memini fieri. PYRG. Quid id est? ART. Quidquid est.
38 PYRG. Habes - ART. Tabellas vis rogare? habeo, et stilum.
39 PYRG. Facete advortis tuom animum ad animum meum.
40 ART. Novisse mores tuos me meditate decet
41 curamque adhibere, ut praeolat mihi quod tu velis.
42 PYRG. Ecquid meministi? ART. Memini: centum in Cilicia
43 et quinquaginta, centum in Scytholatronia,
44 triginta Sardos, sexaginta Macedones
45 sunt homines quos tu occidisti uno die.
46 PYRG. Quanta istaec hominum summast? ART. Septem milia.
47 PYRG. Tantum esse oportet. recte rationem tenes.
48 ART. At nullos habeo scriptos: sic memini tamen.
49 PYRG. Edepol memoria es optuma. ART. Offae monent.
50 PYRG. Dum tale facies quale adhuc, assiduo edes,
51 communicabo semper te mensa mea.
52 ART. Quid in Cappadocia, ubi tu quingentos simul,
53 ni hebes machaera foret, uno ictu occideras?
54 PYRG. At peditastelli quia erant, sivi viverent.
55 ART. Quid tibi ego dicam, quod omnes mortales sciunt,
56 Pyrgopolynicem te unum in terra vivere
57 virtute et forma et factis invictissumum?
58 amant ted omnes mulieres, neque iniuria,
59 qui sis tam pulcher; vel illae quae here pallio
60 me reprehenderunt. PYRG. Quid eae dixerunt tibi?
61 ART. Rogitabant: 'hicine Achilles est?' inquit mihi.
62 'immo eius frater' inquam 'est'. ibi illarum altera
63 'ergo mecastor pulcher est' inquit mihi
64 'et liberalis. vide caesaries quam decet.
65 ne illae sunt fortunatae quae cum isto cubant.'
66 PYRG. Itane aibant tandem? ART. Quaen me ambae obsecraverint,
67 ut te hodie quasi pompam illa praeterducerem?
68 PYRG. Nimiast miseria nimis pulchrum esse hominem. ART. Immo itast.
69 molestae sunt: orant, ambiunt, exobsecrant
70 videre ut liceat, ad sese arcessi iubent,
71 ut tuo non liceat dare operam negotio.
72 PYRG. Videtur tempus esse, ut eamus ad forum,
73 ut in tabellis quos consignavi hic heri
74 latrones, ibus denumerem stipendium.
75 nam rex Seleucus me opere oravit maxumo,
76 ut sibi latrones cogerem et conscriberem.
77 regi hunc diem mihi operam decretumst dare.
78 ART. Age eamus ergo. PYRG. Sequimini, satellites. -
Plautus HOME

bav1615.220 cpl1613.212


monumenta.ch > Suetonius > 35 > 45 > 41 > 6 > 33 > 48 > 2 > 2 > 7 > 9 > 2 > 8 > 3 > 2 > 4 > 7 > 32 > 5 > 2 > 3 > 1 > 2 > 1 > 7 > 7 > 2 > 1 > 30 > 4 > 1 > 1 > 7 > 7 > 6 > 1 > 1 > 7 > 7 > 6 > > 9 > 8 > 9 > 2 > 8 > 4 > 3 > 5 > 4 > 1 > 5 > 20 > 1 > 1 > 1 > 1 > 3 > 6 > 1

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik