Plautus, Mercator, 5, Scaena IV. Eutychus Lysimachus Demipho
| 1 | EUT. Ad patrem ibo, ut matris iram sibi esse sedatam sciat. |
| 2 | iam redeo. LYS. Placet principium. quid agis? quid fit, Eutyche? |
| 3 | EUT. Optima opportunitate ambo advenistis. LYS. Quid rei est? |
| 4 | EUT. Uxor tibi placida et placatast. cette dextras nunciam. |
| 5 | LYS. Di me servant. EUT. Tibi amicam esse nullam nuntio. |
| 6 | DEM. Di te perdant. quid negotist nam, quaeso, istuc? EUT. Eloquar. |
| 7 | animum advortite igitur ambo. DEM. Quin tibi ambo operam damus. |
| 8 | EUT. Qui bono sunt genere nati, <si> sunt ingenio malo, |
| 9 | suapte culpa genere sapiunt, genus ingenio improbant. |
| 10 | DEM. Verum hic dicit. LYS. Tibi ergo dicit. EUT. Eo illud est verum magis. |
| 11 | nam te istac aetate haud aequom filio fuerat tuo |
| 12 | adulescenti amanti amicam eripere emptam argento suo. |
| 13 | DEM. Quid tu ais? Charini amicast illa? EUT. Ut dissimulat malus. |
| 14 | DEM. Ille quidem illam sese ancillam matri emisse dixerat. |
| 15 | EUT. Propterea igitur tu mercatus, novos amator, vetus puer? |
| 16 | LYS. Optume hercle, perge <tu>, ego adsistam hinc altrinsecus. |
| 17 | quibus est dictis dignus, usque oneremus ambo. DEM. Nullus sum. |
| 18 | LYS. Filio suo qui innocenti fecit tantam iniuriam. |
| 19 | EUT. Quem quidem hercle ego, in exilium cum iret, redduxi domum; |
| 20 | nam ibat exulatum. DEM. An abiit? LYS. Etiam loquere, larva? |
| 21 | temperare istac aetate istis decebat artibus. |
| 22 | DEM. Fateor, deliqui profecto. EUT. Etiam loquere, larva? |
| 23 | [vacuom esse istac ted aetate his decebat noxiis.] |
| 24 | itidem ut tempus anni, aetatem aliam aliud factum condecet; |
| 25 | nam si istuc ius est, senecta aetate scortari senes, |
| 26 | ubi locist res summa nostra publica? DEM. Ei, perii miser. |
| 27 | LYS. Adulescentes rei agendae isti magis solent operam dare. |
| 28 | DEM. Iam obsecro hercle vobis habete cum porcis, cum fiscina. |
| 29 | EUT. Redde illi. DEM. Sibi habeat, iam ut volt per me sibi habeat licet. |
| 30 | EUT. Temperi edepol, quoniam ut aliter facias non est copia. |
| 31 | DEM. Supplici sibi sumat quid volt ipse ob hanc iniuriam, |
| 32 | modo pacem faciatis oro, ut ne mihi iratus siet. |
| 33 | si hercle scivissem sive adeo ioculo dixisset mihi, |
| 34 | se illam amare, numquam facerem ut illam amanti abducerem. |
| 35 | Eutyche, ted oro, sodalis eius es, serva et subveni: |
| 36 | hunc senem para [me] clientem; memorem dices benefici. |
| 37 | LYS. Ora ut ignoscat delictis tuis atque adulescentiae. |
| 38 | DEM. Pergin tu autem? heia, superbe invehere. spero ego mihi quoque |
| 39 | tempus tale eventurum, ut tibi gratiam referam parem. |
| 40 | LYS. Missas iam ego istas artis feci. DEM. Et quidem ego dehinc iam. EUT. Nihil <agis>: |
| 41 | consuetudine animus rursus te huc inducet. DEM. Obsecro, |
| 42 | satis iam ut habeatis. quin loris caedite etiam, si lubet. |
| 43 | LYS. Recte dicis. sed istuc uxor faciet, quom hoc resciverit. |
| 44 | DEM. Nihil opust resciscat. EUT. Quid istic? non resciscet, ne time. |
| 45 | eamus intro, non utibilest hic locus, factis tuis, |
| 46 | dum memoramus, arbitri ut sint qui praetereant per vias. |
| 47 | DEM. Hercle qui tu recte dicis: eadem brevior fabula |
| 48 | erit. eamus. EUT. Hic est intus filius apud nos tuos. |
| 49 | DEM. Optumest. illac per hortum nos domum transibimus. |
| 50 | LYS. Eutyche, hanc volo prius rem agi, quam meum intro refero pedem. |
| 51 | EUT. Quid istuc est? LYS. Suam quisque homo rem meminit. responde mihi: |
| 52 | certon scis non suscensere mihi tuam matrem? EUT. Scio. |
| 53 | LYS. Vide. EUT. Mea fide. LYS. Satis habeo. sed quaeso hercle, etiam vide. |
| 54 | EUT. Non mihi credis? LYS. Immo credo, sed tamen metuo miser. |
| 55 | DEM. Eamus intro. EUT. Immo dicamus senibus legem censeo, |
| 56 | prius quam abeamus, qua se lege teneant contentique sint. |
| 57 | annos gnatus sexaginta qui erit, si quem scibimus |
| 58 | si maritum sive hercle adeo caelibem scortarier, |
| 59 | cum eo nos hac lege agemus: inscitum arbitrabimur, |
| 60 | et per nos quidem hercle egebit qui suom prodegerit. |
| 61 | neu quisquam posthac prohibeto adulescentem filium |
| 62 | quin amet et scortum ducat, quod bono fiat modo; |
| 63 | siquis prohibuerit, plus perdet clam quasi praehibuerit palam. |
| 64 | haec adeo ut ex hac nocte primum lex teneat senes. |
| 65 | bene valete; atque, adulescentes, haec si vobis lex placet, |
| 66 | ob senum hercle industriam vos aequom est clare plaudere. |