Plautus, Mercator, 5, Scaena II. Eutychus Charinus
| 1 | EUT. Divom atque hominum quae spectatrix atque era eadem es hominibus, |
| 2 | spem speratam quom obtulisti hanc mihi, tibi grates ago. |
| 3 | ecquisnam deus est, qui mea nunc laetus laetitia fuat? |
| 4 | domi erat quod quaeritabam: sex sodales repperi, |
| 5 | vitam, amicitiam, civitatem, laetitiam, ludum, iocum; |
| 6 | eorum inventu res simitu pessumas pessum dedi, |
| 7 | iram, inimicitiam, maerorem, lacrumas, exilium, inopiam |
| 8 | [solitudinem, stultitiam, exitium, pertinaciam]. |
| 9 | date, di, quaeso conveniundi mi eius celerem copiam. |
| 10 | CHAR. Apparatus sum ut videtis: abicio superbiam; |
| 11 | egomet mihi comes, calator, equos, agaso, armiger, |
| 12 | egomet sum mihi imperator, idem egomet mihi oboedio, |
| 13 | egomet mihi fero quod usust. o Cupido, quantus es. |
| 14 | nam tu quemvis confidentem facile tuis factis facis, |
| 15 | eundem ex confidente actutum diffidentem denuo. |
| 16 | EUT. Cogito quonam ego illum curram quaeritatum. CHAR. Certa res |
| 17 | me usque quaerere illam, quoquo hinc abductast gentium; |
| 18 | neque mihi ulla obsistet amnis nec mons neque adeo mare, |
| 19 | nec calor nec frigus metuo neque ventum neque grandinem; |
| 20 | imbrem perpetiar, laborem sufferam, solem, sitim; |
| 21 | non concedam neque quiescam usquam noctu neque dius |
| 22 | prius profecto quam aut amicam aut mortem investigavero. |
| 23 | EUT. Nescio quoia vox ad aures mi advolavit. CHAR. Invoco |
| 24 | vos, Lares viales, ut me bene tutetis. EUT. Iuppiter, |
| 25 | estne illic Charinus? CHAR. Cives, bene valete. EUT. Ilico |
| 26 | sta, Charine. CHAR. Qui me revocat? EUT. Spes, Salus, Victoria. |
| 27 | CHAR. Quid me voltis? EUT. Ire tecum. CHAR. Alium comitem quaerite, |
| 28 | non amittunt hi me comites qui tenent. EUT. Qui sunt ei? |
| 29 | CHAR. Cura, miseria, aegritudo, lacrumae, lamentatio. |
| 30 | EUT. Repudia istos comites atque hoc respice et revortere. |
| 31 | CHAR. Siquidem mecum fabulari vis, subsequere. EUT. Sta ilico. |
| 32 | CHAR. Male facis, properantem qui me commorare. sol abit. |
| 33 | EUT. Si huc item properes ut istuc properas, facias rectius: |
| 34 | huc secundus ventus nunc est; cape modo vorsoriam: |
| 35 | hic favonius serenust, istic auster imbricus; |
| 36 | hic facit tranquillitatem, iste omnis fluctus conciet. |
| 37 | recipe te ad terram, Charine, huc. nonne ex advorso vides, |
| 38 | nubis atra imberque <ut> instat? aspice ad sinisteram, |
| 39 | caelum ut est splendore plenum atque ut dei istuc vorti iubent? |
| 40 | CHAR. Religionem illic <mi> obiecit: recipiam me illuc. EUT. Sapis. |
| 41 | o Charine, contra pariter fer gradum et confer pedem, |
| 42 | porge bracchium. CHAR. Prehende. iam tenes? EUT. Teneo. CHAR. Tene. |
| 43 | EUT. Quo nunc ibas? CHAR. Exulatum. EUT. Quid ibi faceres? CHAR. Quod miser. |
| 44 | EUT. Ne pave, restituam iam ego te in gaudio antiquo ut sies. |
| 45 | maxime quod vis audire, id audies, quod gaudeas |
| 46 | [sta ilico, amicus advenio multum beneuolens]. |
| 47 | tuam amicam - CHAR. Quid eam? EUT. Ubi sit ego scio. CHAR. Tune, obsecro? |
| 48 | EUT. Sanam et salvam. CHAR. Ubi eam salvam? EUT. Ego scio. CHAR. Ego me mavelim. |
| 49 | EUT. Potin ut animo sis tranquillo? CHAR. Quid si mi animus fluctuat? |
| 50 | EUT. Ego istum in tranquillo quieto tuto sistam: ne time. |
| 51 | CHAR. Obsecro te, loquere <propere> ubi sit, ubi eam videris. |
| 52 | quid taces? dic. enicas me miserum tua reticentia. |
| 53 | EUT. Non longe hinc abest a nobis. CHAR. Quin ergo commostras, si vides? |
| 54 | EUT. Non video hercle nunc, sed vidi modo. CHAR. Quin ego videam facis? |
| 55 | EUT. Faciam. CHAR. Longum istuc amantist. EUT. Etiam metuis? omnia |
| 56 | commonstrabo. amicior mihi nullus vivit atque is est |
| 57 | qui illam habet, neque est quoi magis me velle melius aequom siet. |
| 58 | CHAR. Non curo istunc, de illa quaero. EUT. De illa ergo ego dico tibi. |
| 59 | sane hoc non in mentem venit dudum, ut ubi <sit dicerem>. |
| 60 | CHAR. Dic igitur, ubi illa est? EUT. In nostris aedibus. CHAR. Aedis probas, |
| 61 | si tu vera dicis; pulchre aedificatas arbitro. |
| 62 | sed qui ego istuc credam? vidistin an de audito nuntias? |
| 63 | EUT. Egomet vidi. CHAR. Quis eam adduxit ad vos? EUT. <Ut> inique rogas. |
| 64 | quid tua refert, qui cum istac venerit? CHAR. Dum istic siet. |
| 65 | vera dicis? EUT. Nil, Charine, te quidem quicquam pudet; |
| 66 | est profecto. CHAR. Opta ergo ob istunc nuntium quid vis tibi. |
| 67 | EUT. Quid si optabo? CHAR. Deos orato ut eius faciant copiam. |
| 68 | EUT. Derides. CHAR. Servata res est demum, si illam videro. |
| 69 | sed quin ornatum hunc reicio? heus, aliquis actutum huc foras |
| 70 | exite illinc, pallium mi ecferte. EUT. Em, nunc tu mihi places. |
| 71 | CHAR. Optume advenis, puere, cape chlamydem atque istic sta ilico, |
| 72 | ut, si haec non sint vera, inceptum hoc itiner perficere exsequar. |
| 73 | EUT. Non mihi credis? CHAR. Omnia equidem credo quae dicis mihi. |
| 74 | sed quin intro ducis me ad eam, ut videam? EUT. Paulisper mane. |
| 75 | CHAR. Quid, manebo? EUT. Tempus non est intro eundi. CHAR. Enicas. |
| 76 | EUT. Non opus est, inquam, nunc intro te ire. CHAR. Responde mihi, |
| 77 | qua causa? EUT. Operae non est. CHAR. Cur? EUT. Quia non est illi commodum. |
| 78 | CHAR. Itane? commodum illi non est, quae me amat, quam ego contra amo? |
| 79 | omnibus hic ludificatur me modis. ego stultior, |
| 80 | qui isti credam. commoratur. chlamydem sumam denuo. |
| 81 | EUT. Mane parumper atque haec audi. CHAR. Cape sis, puere, hoc pallium. |
| 82 | EUT. Mater irata est patri vehementer, quia scortum sibi |
| 83 | ob oculos adduxerit in aedis, dum ruri ipsa abest: |
| 84 | suspicatur illam amicam esse illi. CHAR. Sonam sustuli. |
| 85 | EUT. Eam rem nunc exquirit intus. CHAR. Iam machaerast in manu. |
| 86 | EUT. Nam si eo ted intro ducam - CHAR. Tollo ampullam atque hinc eo. |
| 87 | EUT. Mane, mane, Charine. CHAR. Erras, me decipere haud potes. |
| 88 | EUT. Neque edepol volo. CHAR. Quin tu ergo itiner exsequi meum me sinis? |
| 89 | EUT. Non sino. CHAR. Egomet me moror. tu puere, abi hinc intro ocius. |
| 90 | iam in currum escendi, iam lora in manus cepi meas. |
| 91 | EUT. Sanus non es. CHAR. Quin, pedes, vos in curriculum conicitis |
| 92 | in Cyprum recta, quandoquidem pater mihi exilium parat? |
| 93 | EUT. Stultus es, noli istuc quaeso dicere. CHAR. Certum exsequist, |
| 94 | operam ut sumam ad pervestigandum, ubi sit illaec. EUT. Quin domist. |
| 95 | CHAR. Nam hic quod dixit, id mentitust. EUT. Vera dixi equidem tibi. |
| 96 | CHAR. Iam Cyprum veni. EUT. Quin sequere, ut illam videas quam expetis. |
| 97 | CHAR. Percontatus non inveni. EUT. Matris iam iram neglego. |
| 98 | CHAR. Porro proficiscor quaesitum. nunc perveni Chalcidem; |
| 99 | video ibi hospitem Zacyntho, dico quid eo advenerim, |
| 100 | rogito quis eam vexerit, quis habeat si ibi indaudiverit. |
| 101 | EUT. Quin tu istas omittis nugas ac mecum huc intro ambulas? |
| 102 | CHAR. Hospes respondit, Zacynthi ficos fieri non malas. |
| 103 | EUT. Nil mentitust. CHAR. Sed de amica se indaudivisse autumat, |
| 104 | hic Athenis esse. EUT. Calchas iste quidem Zacynthiust. |
| 105 | CHAR. Navem conscendo, proficiscor ilico. iam sum domi, |
| 106 | iam redii <ex> exilio. salve, mi sodalis Eutyche: |
| 107 | ut valuisti? quid parentes mei? valent mater pater? |
| 108 | bene vocas, benigne dicis: cras apud te, nunc domi. |
| 109 | sic decet, sic fieri oportet. EUT. Eloque ni somnias. |
| 110 | hic homo non sanust. CHAR. Medicari amicus quin properas <mihi>? |
| 111 | EUT. Sequere sis. CHAR. Sequor. EUT. Clementer quaeso, calces deteris. |
| 112 | audin tu? CHAR. Iam dudum audivi. EUT. Pacem componi volo |
| 113 | meo patri cum matre: nam nunc est irata - CHAR. I modo. |
| 114 | EUT. Propter istanc. CHAR. I modo. EUT. Ergo cura. CHAR. Quin tu ergo i modo. |
| 115 | tam propitiam reddam, quam quom propitiast Iuno Iovi. - |