monumenta.ch > Plautus > 3 > 4 > 3 > 17 > 2 > 2 > 26 > 2 > 22 > 5 > 8 > 4 > 1 > 20 > 15 > 19 > 21 > 4 > 14 > 6 > 3 > 1 > 1 > 6 > 4 > 7 > 13 > 3 > 18 > 12 > 16 > 10 > 23 > 11 > 27 > 21 > 18 > 30 > 22 > 51 > 20 > 15 > 2 > 20 > 2 > 20 > 19 > 14 > 17 > 4 > 9 > 2 > 25 > 1 > 2 > 3 > 1 > 38 > 9 > 4 > 5 > 10 > 5
Plautus, Mercator, 4, Scaena IV. Cocus Lysimachus Dorippa Syra <<<     >>> Scaena VI. Syra

Plautus, Mercator, 4, Scaena V. Syra Eutychus

1 SYR. Era quo me misit, ad patrem, non est domi:
2 rus abiisse aibant. nunc domum renuntio.
3 EUT. Defessus sum urbem totam pervenarier:
4 nihil investigo quicquam de illa muliere.
5 sed mater rure rediit, nam video Syram
6 astare ante aedis. Syra. SYR. Quis est qui me vocat?
7 EUT. Erus atque alumnus tuos sum. SYR. Salve, alumne <mi>.
8 EUT. Iam mater rure rediit? responde mihi.
9 SYR. Sua quidem salute ac familiai maxuma.
10 EUT. Quid istuc negotist? SYR. Tuos pater bellissumus
11 amicam adduxit intro in aedis. EUT. Quo modo?
12 SYR. Adveniens mater rure eam offendit domi.
13 EUT. Pol haud censebam istarum esse operarum patrem.
14 etiam nunc mulier intust? SYR. Etiam. EUT. Sequere me. -
Plautus HOME

bav1615.264 cpl1613.204