Plautus, Mercator, 4, Scaena IV. Cocus Lysimachus Dorippa Syra
| 1 | COC. Agite ite actutum, nam mi amatori seni |
| 2 | coquendast cena. atque, quom recogito, |
| 3 | nobis coquendast, non quoi conducti sumus. |
| 4 | nam qui amat quod amat si habet, id habet pro cibo: |
| 5 | videre, amplecti, osculari, alloqui; |
| 6 | sed nos confido onustos redituros domum. |
| 7 | ite hac. sed eccum qui nos conduxit senex. |
| 8 | LYS. Ecce autem perii, coquos adest. COC. Advenimus. |
| 9 | LYS. Abi. COC. Quid, abeam? LYS. St, abi. COC. Abeam? LYS. Abi. |
| 10 | COC. Non estis cenaturi? LYS. Iam saturi sumus. |
| 11 | COC. Sed - LYS. Interii. DOR. Quid ais tu? etiamne haec illi tibi |
| 12 | iusserunt ferri, quos inter iudex datus? |
| 13 | COC. Haecin tua est amica, quam dudum mihi |
| 14 | te amare dixti, quom obsonabas? LYS. Non taces? |
| 15 | COC. Satis scitum filum mulieris. verum hercle anet. |
| 16 | LYS. Abin dierectus? COC. Haud malast. LYS. At tu malus. |
| 17 | COC. Scitam hercle opinor concubinam hanc. LYS. Non abis? |
| 18 | non ego sum qui te dudum conduxi. COC. Quid est? |
| 19 | immo hercle tu istic ipsus. LYS. Vae misero mihi. |
| 20 | COC. Nempe uxor rurist tua, quam dudum dixeras |
| 21 | te odisse aeque atque anguis. LYS. Egone istuc dixi tibi? |
| 22 | COC. Mihi quidem hercle. LYS. Ita me amabit Iuppiter, |
| 23 | uxor, ut ego illud numquam dixi. DOR. Etiam negas? |
| 24 | palam istaec fiunt, te me odisse. LYS. Quin nego. |
| 25 | COC. Non, non te odisse aiebat, sed uxorem suam; |
| 26 | et uxorem suam ruri esse aiebat. LYS. Haec east. |
| 27 | quid mihi molestus? COC. Quia novisse me negas; |
| 28 | nisi metuis tu istanc. LYS. Sapio, nam mihi unicast. |
| 29 | COC. Vin me experiri? LYS. Nolo. COC. Mercedem cedo. |
| 30 | LYS. Cras petito; dabitur. nunc abi. DOR. Heu miserae mihi. |
| 31 | LYS. Nunc ego verum illud verbum esse experior vetus: |
| 32 | aliquid mali esse propter vicinum malum. |
| 33 | COC. Cur hic astamus? quin abimus? incommodi |
| 34 | si quid tibi evenit, id non est culpa mea. |
| 35 | LYS. Quin me eradicas miserum. COC. Scio iam quid velis: |
| 36 | nempe me hinc abire vis. LYS. Volo inquam. COC. Abibitur. |
| 37 | drachmam dato. LYS. Dabitur. COC. Dari ergo sis iube. |
| 38 | dari potest interea dum illi ponunt. LYS. Quin abis? |
| 39 | potine ut molestus ne sis? COC. Agite apponite |
| 40 | obsonium istuc ante pedes illi seni. |
| 41 | haec vasa aut mox aut cras iubebo abs te peti |
| 42 | sequimini. - LYS. Fortasse te illum mirari coquom, |
| 43 | quod venit atque haec attulit. dicam quid est. |
| 44 | DOR. Non miror si quid damni facis aut flagiti. |
| 45 | nec pol ego patiar, sic me nuptam tam male |
| 46 | measque in aedis sic scorta obductarier. |
| 47 | Syra, i, rogato meum patrem verbis meis, |
| 48 | ut veniat ad me iam simul tecum. - SYR. Eo. - |
| 49 | LYS. Nescis negoti quid sit, uxor, obsecro. |
| 50 | conceptis verbis iam iusiurandum dabo, |
| 51 | me numquam quicquam cum illa - iamne abiit Syra? |
| 52 | perii hercle. ecce autem haec abiit. vae misero mihi. |
| 53 | at te, vicine, di deaeque perduint, |
| 54 | cum tua amica cumque amationibus. |
| 55 | suspicione implevit me indignissime, |
| 56 | concivit hostis domi: uxor acerrumast. |
| 57 | ibo ad forum atque haec Demiphoni eloquar, |
| 58 | me istanc capillo protracturum esse in viam, |
| 59 | nisi hinc abducit quo volt ex hisce aedibus. |
| 60 | uxor, heus uxor, quamquam tu irata es mihi, |
| 61 | iubeas, si sapias, haec intro auferrier: |
| 62 | eadem licebit mox cenare rectius. - |