monumenta.ch > Horatius > 17 > 14 > 19 > 7 > 28 > 69 > 24 > 8 > 10 > 5 > 20 > 10 > 13 > 18 > 5 > 4 > 12 > 4 > 16 > 1 > 3
Plautus, Mercator, 4, Scaena II. Lysimachus <<<     >>> Scaena IV. Cocus Lysimachus Dorippa Syra

Plautus, Mercator, 4, Scaena III. Dorippa Lysimachus

1 DOR. Miserior mulier me nec fiet, nec fuit,
2 tali viro quae nupserim. heu miserae mihi.
3 em quoi te et tua, quae tu habeas, commendes viro,
4 em quoi decem talenta dotis detuli,
5 haec ut viderem, ut ferrem has contumelias.
6 LYS. Perii hercle, rure iam rediit uxor mea:
7 vidisse credo mulierem in aedibus.
8 sed quae loquatur exaudire hinc non queo.
9 accedam propius. DOR. Vae miserae mi. LYS. Immo mihi.
10 DOR. Disperii. LYS. Equidem hercle oppido perii miser.
11 vidit. ut te omnes, Demipho, di perduint.
12 DOR. Pol hoc est, ire quod rus meus vir noluit.
13 LYS. Quid nunc ego faciam nisi uti adeam atque adloquar?
14 iubet salvere suos vir uxorem suam.
15 urbani fiunt rustici? DOR. Pudicius
16 faciunt, quam illi qui non fiunt rustici.
17 LYS. Num quid delinquont rustici? DOR. Ecastor minus
18 quam urbani, et multo minus mali quaerunt sibi.
19 LYS. Quid autem urbani deliquerunt? dic mihi,
20 cupio hercle scire. DOR. Sed tu me temptas sciens.
21 quoia illa mulier intust? LYS. Vidistine eam?
22 DOR. Vidi. LYS. Quoia ea sit rogitas? DOR. Resciscam tamen.
23 LYS. Vin dicam quoiast? Illa - illa edepol - vae mihi,
24 nescio quid dicam. DOR. Haeres. LYS. Haud vidi magis.
25 DOR. Quin dicis? LYS. Quin si liceat - DOR. Dictum oportuit.
26 LYS. Non possum, ita instas; urges quasi pro noxio.
27 DOR. Scio, innoxius. LYS. Audacter quam vis dicito.
28 DOR. Dic igitur. LYS. Dicam. DOR. At qui dicundum est tamen.
29 LYS. Illast - etiam vis nomen dicam? DOR. Nihil agis,
30 manufesto teneo in noxia. LYS. Qua noxia?
31 ista quidem illa est. DOR. Quae illa est? LYS. Illa - DOR. Iohia
32 LYS. Iam - si nihil usus esset, iam non dicerem.
33 DOR. Non tu scis quae sit illa?
34 LYS. Immo iam scio
35 de istac sum iudex captus.
36 DOR. Iudex? iam scio:
37 nunc tu in consilium istam advocavisti tibi.
38 LYS. Immo sic: sequestro mihi datast. DOR. Intellego.
39 LYS. Nihil hercle istius quicquam est.
40 DOR. Numero purigas.
41 LYS. Nimium negoti repperi. enim vero haereo.
Plautus HOME

bav1615.262 cpl1613.201

Plautus, Mercator, 4, Scaena II. Lysimachus <<<     >>> Scaena IV. Cocus Lysimachus Dorippa Syra
monumenta.ch > Horatius > 17 > 14 > 19 > 7 > 28 > 69 > 24 > 8 > 10 > 5 > 20 > 10 > 13 > 18 > 5 > 4 > 12 > 4 > 16 > 1 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik