Plautus, Mercator, 4, Scaena I. Dorippa Syra
| 1 | DOR. Quoniam a viro ad me rus advenit nuntius, |
| 2 | rus non iturum, feci ego ingenium meum, |
| 3 | reveni, ut illum persequar qui me fugit. |
| 4 | sed anum non video consequi nostram Syram. |
| 5 | atque eccam incedit tandem. quin is ocius? |
| 6 | SYR. nequeo mecastor, tantum hoc onerist quod fero. |
| 7 | DOR. Quid oneris? SYR. Annos octoginta et quattuor; |
| 8 | et eodem accedit servitus, sudor, sitis: |
| 9 | simul haec quae porto deprimunt. DOR. Aliquid cedo |
| 10 | qui hanc vicini nostri aram augeam. |
| 11 | da sane hanc virgam lauri. abi tu intro. SYR. Eo. - |
| 12 | DOR. Apollo, quaeso te, ut des pacem propitius, |
| 13 | salutem et sanitatem nostrae familiae, |
| 14 | meoque ut parcas gnato pace propitius. |
| 15 | SYRA Disperii, perii misera, vae miserae mihi. |
| 16 | DOR. Satin tu sana es, obsecro? quid eiulas? |
| 17 | SYR. Dorippa, mea Dorippa. DOR. Quid clamas, obsecro? |
| 18 | SYR. Nescio quaest mulier intus hic in aedibus. |
| 19 | DOR. Quid, mulier? SYR. Mulier meretrix. DOR. Veron serio? |
| 20 | SYR. Nimium scis sapere, ruri quae non manseris. |
| 21 | quamvis insipiens poterat persentiscere |
| 22 | illam esse amicam tui viri bellissumi. |
| 23 | DOR. Credo mecastor. SYR. Ei hac mecum, ut videas semul |
| 24 | tuam Alcumenam paelicem, Iuno mea. - |
| 25 | DOR. Ecastor vero istuc eo quantum potest. - |