Plautus, Mercator, 3, Scaena IV. Charinus Eutychus
| 1 | CHAR. Sumne ego homo miser, qui nusquam bene queo quiescere? |
| 2 | si domi sum, foris est animus, sin foris sum, animus domist. |
| 3 | ita mi in pectore atque in corde facit amor incendium: |
| 4 | ni ex oculis lacrumae defendant, iam ardeat credo caput. |
| 5 | spem teneo, salutem amisi; redeat an non, nescio: |
| 6 | si opprimit pater quod dixit, exsulatum abiit salus; |
| 7 | sin sodalis quod promisit fecit, non abiit salus. |
| 8 | sed tamen dem si podagrosis pedibus esset Eutychus, |
| 9 | iam a portu rediisse potuit. id illi vitium maxumumst, |
| 10 | quod nimis tardus est advorsum mei animi sententiam. |
| 11 | sed in est, quem currentem video? ipsus est. ibo obviam. |
| 12 | nunc, quod restat, ei disperii: voltus neutiquam huius placet; |
| 13 | tristis incedit (pectus ardet, haereo), quassat caput. |
| 14 | Eutyche. EUT. Eu, Charine. CHAR. Prius quam recipias anhelitum, |
| 15 | uno verbo eloquere: ubi ego sum? hicine an apud mortuos? |
| 16 | EUT. Neque apud mortuos neque hic es. CHAR. Salvos sum, immortalitas |
| 17 | mihi data est: hic emit illam, pulchre os sublevit patri. |
| 18 | impetrabilior qui vivat nullus est. dice, obsecro: |
| 19 | si neque hic neque Acherunti sum, ubi sum? EUT. Nusquam gentium. |
| 20 | CHAR. Disperii, illaec interemit me modo oratio. |
| 21 | EUT. Odiosast oratio, cum rem agas longinquom loqui. |
| 22 | CHAR. Quidquid est, ad capita rerum perveni. EUT. Primum omnium: |
| 23 | periimus. CHAR. Quin tu illud potius nuntias quod nescio? |
| 24 | EUT. Mulier alienata est abs te. CHAR. Eutyche, capital facis. |
| 25 | EUT. Qui? CHAR. Quia aequalem et sodalem, liberum civem, enicas. |
| 26 | EUT. Ne di sierint. CHAR. Demisisti gladium in iugulum: iam cadam. |
| 27 | EUT. Quaeso hercle, animum ne desponde. CHAR. Nullust quem despondeam. |
| 28 | loquere porro aliam malam rem. cui est empta? EUT. Nescio. |
| 29 | iam addicta atque abducta erat, quom ad portum venio. CHAR. Vae mihi, |
| 30 | montis tu quidem mali in me ardentis iam dudum iacis. |
| 31 | perge, excrucia, carnufex, quandoquidem occepisti semel. |
| 32 | [EUT. Non tibi istuc magis dividiaest, quam mihi hodie fuit. |
| 33 | CHAR. Dic, quis emit? EUT. Nescio hercle. CHAR. Em istucinest operam dare |
| 34 | bonum sodalem? EUT. Quid me facere vis? CHAR. Idem quod me vides, |
| 35 | ut pereas. quin percontatus, hominis quae facies foret |
| 36 | qui illam emisset: eo si pacto posset indagarier |
| 37 | mulier? heu me miserum. EUT. Flere omitte, istuc quod nunc agis.] |
| 38 | EUT. Quid ego feci? CHAR. Perdidisti me et fidem mecum tuam. |
| 39 | EUT. Di sciunt culpam meam istanc non esse ullam. CHAR. Eugepae, |
| 40 | deos absentis testis memoras: qui ego istuc credam tibi? |
| 41 | EUT. Quia tibi in manu est quod credas, ego quod dicam, id mi in manust. |
| 42 | CHAR. De istac re argutus es, ut par pari respondeas, |
| 43 | ad mandata claudus caecus mutus mancus debilis. |
| 44 | promittebas te os sublinere meo patri: egomet credidi |
| 45 | homini docto rem mandare, is lapidi mando maximo. |
| 46 | EUT. Quid ego facerem? CHAR. Quid tu faceres? men rogas? requireres, |
| 47 | rogitares quis esset aut unde esset, qua prosapia, |
| 48 | civisne esset an peregrinus. EUT. Civem esse aibant Atticum. |
| 49 | CHAR. Ubi habitaret invenires saltem, si nomen nequis. |
| 50 | EUT. Nemo aiebat scire. CHAR. At saltem hominis faciem exquireres. |
| 51 | EUT. Feci. CHAR. Qua forma esse aiebant <igitur>? EUT. Ego dicam tibi: |
| 52 | canum, varum, ventriosum, bucculentum, breviculum, |
| 53 | subnigris oculis, oblongis malis, pansam aliquantulum. |
| 54 | CHAR. Non hominem mihi, sed thensaurum nescio quem memoras mali. |
| 55 | numquid est quod dicas aliud de illo? EUT. Tantum, quod sciam. |
| 56 | CHAR. Edepol ne ille oblongis malis mihi dedit magnum malum. |
| 57 | non possum durare, certumst exulatum hinc ire me. |
| 58 | sed quam capiam civitatem, cogito, potissimum: |
| 59 | Megares, Eretriam, Corinthum, Chalcidem, Cretam, Cyprum, |
| 60 | Sicyonem, Cnidum, Zacynthum, Lesbiam, Boeotiam. |
| 61 | EUT. Cur istuc coeptas consilium? CHAR. Quia enim me adflictat amor. |
| 62 | EUT. Quid tu ais? quid cum illuc, quo nunc ire paritas, veneris, |
| 63 | si ibi amare forte occipias atque item eius sit inopia, |
| 64 | iam inde porro aufugies, deinde item illinc, si item evenerit? |
| 65 | quis modus tibi exilio tandem eveniet, qui finis fugae? |
| 66 | quae patria aut domus tibi stabilis esse poterit? dic mihi. |
| 67 | cedo, si hac urbe abis, amorem te hic relicturum putas? |
| 68 | si id fore ita sat animo acceptum est, certum id, pro certo si habes, |
| 69 | quanto te satiust rus aliquo abire, ibi esse, ibi vivere |
| 70 | adeo dum illius te cupiditas atque amor missum facit? |
| 71 | CHAR. Iam dixisti? EUT. Dixi. CHAR. Frustra dixti. hoc mihi certissumumst. |
| 72 | eo domum, patrem atque matrem ut meos salutem, postea |
| 73 | clam patrem patria hac effugiam, aut aliquid capiam consili. - |
| 74 | EUT. Ut corripuit se repente atque abiit. heu misero mihi, |
| 75 | si ille abierit, mea factum omnes dicent esse ignavia. |
| 76 | certumst praeconum iubere iam quantum est conducier, |
| 77 | qui illam investigent, qui inveniant. post ad praetorem ilico |
| 78 | ibo, orabo, ut conquaestores det mi in vicis omnibus; |
| 79 | nam mihi nil relicti quicquam aliud iam esse intellego.— |