monumenta.ch > Horatius > 17 > 14 > 19 > 7 > 28 > 69 > 24 > 8 > 10 > 5 > 20 > 10 > 13 > 18 > 5 > 4 > 12 > 4 > 16 > 1 > 3 > 37 > 3 > 21 > 4 > 22 > 26 > 24 > 1 > 2 > 19 > 18 > 14 > 1 > 36 > 3 > 3 > 28 > 86B > 15 > 7 > 29 > 5 > 10 > 16 > 15 > 18 > 3
Plautus, Mercator, 3, Scaena II. Demipho <<<     >>> Scaena IV. Charinus Eutychus

Plautus, Mercator, 3, Scaena III. Lysimachus Demipho

1 LYS. Adducam ego illum iam ad te, si convenero.
2 DEM. Me dicit. LYS. Quid ais, Demipho? DEM. Est mulier domi?
3 LYS. Quid censes? DEM. Quid si visam? LYS. Quid properas? <mane.>
4 DEM. Quid faciam? LYS. Quod opust facto facito ut cogites.
5 DEM. Quid cogitem? equidem hercle opus hoc facto existimo,
6 ut illo intro eam. LYS. Itane vero, vervex? intro eas?
7 DEM. Quid aliud faciam? LYS. Prius hoc ausculta, atque ades:
8 prius etiamst, quod te facere ego aequom censeo.
9 nam nunc si illuc intro ieris, amplecti voles,
10 confabulari atque osculari. DEM. Tu quidem
11 meum animum gestas: scis quid acturus siem.
12 LYS. Pervorse facies. DEM. Quodne ames - LYS. Tanto minus.
13 ieiunitatis plenus, anima foetida,
14 senex hircosus tu osculere mulierem?
15 utine adveniens vomitum excutias mulieri?
16 scio pol te amare, quom istaec praemonstras mihi.
17 DEM. Quid si igitur unum faciam hoc? si censes, coquom
18 aliquem arripiamus, prandium qui percoquat
19 apud te hic usque ad vesperum. LYS. Em istuc censeo.
20 nunc tu sapienter loquere atque amatorie.
21 DEM. Quid stamus? quin ergo imus atque obsonium
22 curamus, pulchre ut simus? LYS. Equidem te sequor.
23 atque hercle invenies tu locum illi, si sapis:
24 nullum hercle praeter hunc diem illa apud med erit.
25 metuo ego uxorem, cras si rure redierit
26 ne illam hic offendat. DEM. Res parata est, sequere me. -
Plautus HOME

bav1615.259 cpl1613.196

Plautus, Mercator, 3, Scaena II. Demipho <<<     >>> Scaena IV. Charinus Eutychus
monumenta.ch > Horatius > 17 > 14 > 19 > 7 > 28 > 69 > 24 > 8 > 10 > 5 > 20 > 10 > 13 > 18 > 5 > 4 > 12 > 4 > 16 > 1 > 3 > 37 > 3 > 21 > 4 > 22 > 26 > 24 > 1 > 2 > 19 > 18 > 14 > 1 > 36 > 3 > 3 > 28 > 86B > 15 > 7 > 29 > 5 > 10 > 16 > 15 > 18 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik