Plautus, Mercator, 3, Scaena II. Demipho
| 1 | DEM. Tandem impetravi ut egomet me corrumperem: |
| 2 | emptast amica clam uxorem et clam filium. |
| 3 | certumst, antiqua recolam et servibo mihi. |
| 4 | decurso spatio breve quod vitae relicuomst |
| 5 | voluptate, vino et amore delectavero. |
| 6 | nam hanc se bene habere aetatem nimiost aequius. |
| 7 | adulescens quom sis, tum quom est sanguis integer, |
| 8 | rei tuae quaerundae convenit operam dare; |
| 9 | demum igitur quom sis iam senex, tum in otium |
| 10 | te conloces, dum potes ames: id iam lucrumst |
| 11 | quod vivis. hoc ut dico, factis persequar. |
| 12 | interea tamen huc intro ad me invisam domum: |
| 13 | uxor me exspectat iam dudum esuriens domi; |
| 14 | iam iurgio enicabit, si intro rediero. |
| 15 | verum hercle postremo, utut est, non ibo tamen, |
| 16 | sed hunc vicinum prius conveniam quam domum |
| 17 | redeam; ut mihi aedis aliquas conducat volo, |
| 18 | ubi habitet istaec mulier. atque eccum it foras. |