Plautus, Mercator, 2, Scaena IV. Charinus Eutychus
| 1 | CHAR. Pentheum diripuisse aiunt Bacchas: nugas maximas |
| 2 | fuisse credo, praeut quo pacto ego divorsus distrahor. |
| 3 | cur ego vivo? cur non morior? quid mihist in vita boni? |
| 4 | certumst, ibo ad medicum atque ibi me toxico morti dabo, |
| 5 | quando id mi adimitur, qua causa vitam cupio vivere. |
| 6 | EUT. Mane, mane obsecro, Charine. CHAR. Quis me revocat? EUT. Eutychus, |
| 7 | tuos amicus et sodalis, simul vicinus proxumus. |
| 8 | CHAR. Non tu scis, quantum malarum rerum sustineam. EUT. Scio; |
| 9 | omnia ego istaec auscultavi ab ostio, omnem rem scio. |
| 10 | CHAR. Quid id est quod scis? EUT. Tuos pater volt vendere - CHAR. Omnem rem tenes. |
| 11 | EUT. Tuam amicam. CHAR. Nimium multum scis. EUT. Tuis ingratiis. |
| 12 | CHAR. Plurimum tu scis. sed qui scis esse amicam illam meam? |
| 13 | EUT. Tute heri ipsus mihi narrasti. CHAR. Satin ut oblitus fui, |
| 14 | tibi me narravisse? EUT. Hau mirumst factum. CHAR. Te nunc consulo. |
| 15 | responde: quo leto censes me ut peream potissimum? |
| 16 | EUT. Non taces? cave tu istuc dixis. CHAR. Quid vis me igitur dicere? |
| 17 | EUT. Vin patri sublinere pulchre me os tuo? CHAR. Sane volo. |
| 18 | EUT. Visne eam ad portum - CHAR. Qui potius quam voles? EUT. Atque eximam |
| 19 | mulierem pretio? CHAR. Qui potius quam auro expendas? EUT. Unde erit? |
| 20 | CHAR. Achillem orabo, aurum ut mihi det, Hector qui expensus fuit. |
| 21 | EUT. Sanun es? CHAR. Pol sanus si sim, non te medicum mi expetam. |
| 22 | EUT. Tanti quanti poscit, vin tanti illam emi? CHAR. Auctarium |
| 23 | adicito vel mille nummum plus quam poscet. EUT. Iam tace. |
| 24 | sed quid ais? unde erit argentum quod des, quom poscet pater? |
| 25 | CHAR. Invenietur, exquiretur, aliquid fiet; enicas. |
| 26 | EUT. Iam istuc 'aliquid fiet' metuo. CHAR. Quin taces? EUT. Muto imperas. |
| 27 | CHAR. Satin istuc mandatumst? EUT. Potin ut aliud cures? CHAR. Non potest. |
| 28 | EUT. Bene vale. CHAR. Non edepol possum prius quam tu ad me redieris. |
| 29 | EUT. Melius sanus sis. CHAR. Vale, vince et me serva. EUT. Ego fecero. |
| 30 | domi maneto me. CHAR. Ergo actutum face cum praeda recipias. - |