monumenta.ch > Plinius Minor > 13 > 21 > 31 > 13 > 12 > 2 > 26 > 4 > 14 > 20 > 1 > 26 > 14 > 20 > 84 > 2 > 19 > 3 > 1 > 15 > 2 > 12 > 19 > 13 > 8 > 12 > 6 > 99 > 13 > 3
Plautus, Mercator, 2, Scaena II. Lysimachus Demipho Servus <<<     >>> Scaena IV. Charinus Eutychus

Plautus, Mercator, 2, Scaena III. Charinus Demipho

1 CHAR. Homo me miserior nullust aeque, opinor,
2 neque advorsa cui plura sint sempiterna;
3 satin quidquid est, quam rem agere occepi,
4 proprium nequit mihi evenire quod cupio?
5 ita mihi mala res aliqua obicitur,
6 bonum quae meum comprimit consilium.
7 miser amicam mihi paravi, animi causa, pretio eripui,
8 ratus clam patrem <me> meum posse habere:
9 is rescivit et vidit, et perdidit me;
10 neque is cum roget quid loquar cogitatumst,
11 ita animi decem in pectore incerti certant.
12 nec quid corde nunc consili capere possim
13 scio, tantus cum cura meost error animo,
14 dum servi mei perplacet mihi consilium,
15 dum rursum haud placet nec pater potis videtur
16 induci ut putet matri ancillam emptam esse illam.
17 nunc si dico ut res est atque illam mihi me
18 emisse indico, quem ad modum existumet me?
19 atque illam abstrahat, trans mare hinc venum asportet;
20 scio saevos quam sit,
21 domo doctus. igitur
22 hocine est amare? arare mavelim, quam sic amare.
23 iam hinc olim invitum domo extrusit ab se,
24 mercatum ire iussit: ibi hoc malum ego inveni.
25 ubi voluptatem aegritudo vincat, quid ibi inest amoeni?
26 nequiquam abdidi, abscondidi, abstrusam habebam:
27 muscast meus pater, nil potest clam illum haberi,
28 nec sacrum nec tam profanum quicquam est, quin ibi ilico adsit.
29 nec, qui rebus meis confidam mi ulla spes in corde certast.
30 DEM. Quid illuc est quod solus secum fabulatur filius?
31 sollicitus mihi nescio qua re videtur. CHAR. Attatae,
32 meus pater hic quidem est quem video. ibo, adloquar. quid fit, pater?
33 DEM. Unde incedis, quid festinas, gnate mi? CHAR. Recte, pater.
34 DEM. Ita volo, sed istuc quid est, tibi quod commutatust color?
35 numquid tibi dolet? CHAR. Nescio quid meo animost aegre, pater.
36 poste hac nocte non quievi satis mea ex sententia.
37 DEM. [Per mare ut vectus, nunc oculi terram mirantur tui.
38 CHAR. Magis opinor - DEM. Id est profecto; verum actutum abscesserit.]
39 ergo edepol palles. si sapias, eas ac decumbas domi.
40 CHAR. Otium non est: mandatis rebus praevorti volo.
41 DEM. Cras agito, perendie agito. CHAR. Saepe ex te audivi, pater:
42 rei mandatae omnis sapientis primum praevorti decet.
43 DEM. Age igitur; nolo advorsari tuam advorsum sententiam.
44 CHAR. Salvos sum, siquidem isti dicto solida et perpetuast fides.
45 DEM. Quid illuc est quod ille a me solus se in consilium sevocat?
46 [iam] non vereor ne illam me amare hic potuerit resciscere;
47 quippe haud etiam quicquam inepte feci, amantes ut solent.
48 CHAR. Res adhuc quidem hercle in tutost, nam hunc nescire sat scio
49 de illa amica; quod si sciret, esset alia oratio.
50 DEM. Quin ego hunc adgredior de illa? CHAR. Quin ego hinc me amolior?
51 eo ego, ut quae mandata amicus amicis tradam. DEM. Immo mane;
52 paucula etiam sciscitare prius volo. CHAR. Dic quid velis.
53 DEM. Usquene valuisti? CHAR. Perpetuo recte, dum quidem illic fui;
54 verum in portum huc ut sum advectus, nescio qui animus mihi dolet.
55 DEM. Nausea edepol factum credo; verum actutum abscesserit.
56 sed quid ais? ecquam tu advexti tuae matri ancillam e Rhodo?
57 CHAR. Advexi. DEM. Quid? ea ut videtur mulier? CHAR. Non edepol mala.
58 DEM. Ut moratast? CHAR. Nullam vidi melius mea sententia.
59 DEM. Mihi quidem edepol visast, quom illam vidi. CHAR. Eho an vidisti, pater?
60 DEM. Vidi. verum non ex usu nostrost, neque adeo placet.
61 CHAR. Qui vero? DEM. Quia non nostra formam habet dignam domo.
62 nihil opust nobis ancilla nisi quae texat, quae molat,
63 lignum caedat, pensum faciat, aedis verrat, vapulet,
64 quae habeat cottidianum familiae coctum cibum:
65 horunc illa nihilum quicquam facere poterit. CHAR. Admodum.
66 ea causa equidem illam emi, dono quam darem matri meae.
67 DEM. Ne duas, neve te advexisse dixeris.
68 CHAR. Di me adiuvant.
69 DEM. Labefacto paulatim. verum quod praeterii dicere,
70 neque illa matrem satis honeste tuam sequi poterit comes,
71 neque sinam. CHAR. Qui vero? DEM. Quia illa forma matrem familias
72 flagitium sit si sequatur; quando incedat per vias,
73 contemplent, conspiciant omnes, nutent, nictent, sibilent,
74 vellicent, vocent, molesti sint; occentent ostium:
75 impleantur elegeorum meae fores carbonibus.
76 atque, ut nunc sunt maledicentes homines, uxori meae
77 mihique obiectent lenocinium facere. nam quid eost opus?
78 CHAR. Hercle qui tu recte dicis, et tibi adsentior.
79 sed quid illa nunc fiet? DEM. Recte. ego emero matri tuae
80 ancillam viraginem aliquam non malam, forma mala,
81 ut matrem addecet familias, aut Syram aut Aegyptiam:
82 ea molet, coquet, conficiet pensum, pinsetur flagro,
83 neque propter eam quicquam eveniet nostris foribus flagiti.
84 CHAR. Quid si igitur reddatur illi unde empta est? DEM. Minime gentium.
85 CHAR. Dixit se redhibere, si non placeat. DEM. Nihil istoc opust:
86 litigari nolo ego usquam, tuam autem accusari fidem;
87 multo edepol si quid faciendumst facere damni mavolo,
88 quam opprobramentum aut flagitium muliebre exferri domo.
89 me tibi illam posse opinor luculente vendere.
90 CHAR. Dum quidem hercle ne minoris
91 vendas quam ego emi, pater.
92 DEM. Tace modo: senex est quidam, qui illam mandavit mihi
93 ut emerem <aut> ad istanc faciem. CHAR. At mihi quidam adulescens, pater,
94 mandavit ad illam faciem, ita ut illaec est, emerem sibi.
95 DEM. Viginti minis opinor posse me illam vendere.
96 CHAR. At ego si velim, iam dantur septem et viginti minae.
97 DEM. At ego - CHAR. Quin ego, inquam - DEM. Ah, nescis quid dicturus sum, tace.
98 tris minas accudere etiam possum, ut triginta sient.
99 CHAR. Quo vortisti? DEM. Ad illum qui emit. CHAR. Ubinamst is homo gentium?
100 DEM. Eccillum video.
101 iubet quinque me addere etiam nunc minas.
102 CHAR. Hercle illunc divi infelicent, quisquis est. DEM. Ibidem mihi
103 etiam nunc adnutat addam sex minas. CHAR. Septem mihi.
104 DEM. Numquam edepol me vincet hodie. CHAR. Commodis poscit, pater.
105 DEM. Nequiquam poscit: ego habeo. CHAR. At illic pollicitust prior.
106 DEM. Nihili facio. CHAR. Quinquaginta poscit. DEM. Non centum datur.
107 potine ut ne licitere advorsum <mei> animi sententiam?
108 maximam hercle habebis praedam: ita ille est, quoi emitur, senex;
109 sanus non est ex amore illius. quod posces feres.
110 CHAR. Certe edepol adulescens ille, cui ego emo, efflictim perit
111 eius amore. DEM. Multo hercle ille magis senex, si tu scias.
112 CHAR. Numquam edepol fuit neque fiet ille senex insanior
113 ex amore quam ille adulescens cui ego do hanc operam, pater.
114 DEM. Quiesce, inquam. istanc rem ego recte videro. CHAR. Quid ais? DEM. Quid est?
115 CHAR. Non ego illam mancupio accepi. DEM. Sed ille illam accipiet. sine.
116 CHAR. Non potes tu lege vendere illam. DEM. Ego aliquid videro.
117 CHAR. Post autem communest illa mihi cum alio. qui scio
118 quid sit ei animi, venirene eam velit an non velit?
119 DEM. Ego scio velle. CHAR. At pol ego esse credo aliquem qui non velit.
120 DEM. Quid id mea refert? CHAR. Quia illi suam rem esse aequomst in manu.
121 DEM. Quid ais? CHAR. Communis mihi illa est cum illo: is hic nunc non adest.
122 DEM. Prius respondes quam rogo. CHAR. Prius tu emis quam vendo, pater.
123 nescio, inquam, velit ille illam necne abalienarier.
124 DEM. Quid? illi quoidam qui mandavit tibi si emetur, tum volet,
125 si ego emo illi qui mandavit, tum ille nolet? nihil agis.
126 numquam edepol quisquam illam habebit potius quam ille quem ego volo.
127 CHAR. Certumnest? DEM. Censen certum esse? quin ad navem iam hinc eo,
128 ibi venibit. CHAR. Vin me tecum illo ire? DEM. Nolo. CHAR. Non places.
129 DEM. Meliust te, quae sunt mandatae res tibi, praevortier.
130 CHAR. Tu prohibes. DEM. At me incusato: te fecisse sedulo.
131 ad portum ne bitas, dico iam tibi. CHAR. Auscultabitur.
132 DEM. Ibo ad portum. ne hic resciscat, cauto opust: non ipse emam,
133 sed Lysimacho amico mandabo. is se ad portum dixerat
134 ire dudum. me moror quom hic asto. - CHAR. Nullus sum, occidi.
Plautus HOME

bav1615.254 cpl1613.188

Plautus, Mercator, 2, Scaena II. Lysimachus Demipho Servus <<<     >>> Scaena IV. Charinus Eutychus
monumenta.ch > Plinius Minor > 13 > 21 > 31 > 13 > 12 > 2 > 26 > 4 > 14 > 20 > 1 > 26 > 14 > 20 > 84 > 2 > 19 > 3 > 1 > 15 > 2 > 12 > 19 > 13 > 8 > 12 > 6 > 99 > 13 > 3

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik