Plautus, Mercator, 2, Scaena II. Lysimachus Demipho Servus
| 1 | LYS. Profecto ego illunc hircum castrari volo, |
| 2 | ruri qui vobis exhibet negotium. |
| 3 | DEM. Nec omen illud mihi nec auspicium placet. |
| 4 | quasi hircum metuo ne uxor me castret mea. |
| 5 | [atque illius haec nunc simiae partis ferat.] |
| 6 | LYS. I tu hinc ad villam atque istos rastros vilico |
| 7 | Pisto ipsi facito coram ut tradas in manum. |
| 8 | uxori facito ut nunties, negotium |
| 9 | mihi esse in urbe, ne me exspectet; nam mihi |
| 10 | tris hodie litis iudicandas dicito. |
| 11 | ei, et hoc memento dicere. SER. Numquid amplius? |
| 12 | LYS. Tantumst. DEM. Lysimache, salve. LYS. Euge, Demipho, |
| 13 | salveto. quid agis? quid fit? DEM. Quod miserrumus. |
| 14 | LYS. Di melius faxint. DEM. Di hoc quidem faciunt. LYS. Quid est? |
| 15 | DEM. Dicam, si videam tibi esse operam aut otium. |
| 16 | LYS. Quamquam negotiumst, si quid vis, Demipho, |
| 17 | non sum occupatus umquam amico operam dare. |
| 18 | DEM. Benignitatem tuam mi experto praedicas. |
| 19 | quid tibi ego aetatis videor? LYS. Acherunticus, |
| 20 | senex vetus, decrepitus. DEM. Pervorse vides. |
| 21 | puer sum, Lysimache, septuennis. LYS. Sanun es, |
| 22 | qui puerum te esse dicas? DEM. Vera praedico. |
| 23 | LYS. Modo hercle in mentem venit, quid tu diceres: |
| 24 | senex quom extemplo est, iam nec sentit nec sapit, |
| 25 | aiunt solere eum rusum repuerascere. |
| 26 | DEM. Immo bis tanto valeo quam valui prius. |
| 27 | LYS. Bene hercle factum, et gaudeo. DEM. Immo si scias, |
| 28 | oculis quoque etiam plus iam video quam prius. |
| 29 | LYS. Benest. DEM. Malae rei dico. LYS. Iam istuc non benest. |
| 30 | DEM. Sed ausimne ego tibi eloqui fideliter? |
| 31 | LYS. Audacter. DEM. Animum advorte. LYS. Fiet sedulo. |
| 32 | DEM. Hodie ire in ludum occepi litterarium, |
| 33 | Lysimache. ternas scio iam. LYS. Quid ternas? DEM. Amo. |
| 34 | LYS. Tun capite cano amas, senex nequissime? |
| 35 | DEM. Si canum seu istuc rutilum sive atrumst, amo. |
| 36 | LYS. Ludificas nunc tu me hic, opinor, Demipho. |
| 37 | DEM. Decide collum stanti, si falsum loquor; |
| 38 | vel, ut scias me amare, cape cultrum ac seca |
| 39 | digitum vel aurem vel tu nasum vel labrum: |
| 40 | si movero me seu secari sensero, |
| 41 | Lysimache, auctor sum ut me amando enices. |
| 42 | LYS. Si umquam vidistis pictum amatorem, em illic est. |
| 43 | nam meo quidem animo vetulus decrepitus senex |
| 44 | tantidemst quasi sit signum pictum in pariete. |
| 45 | DEM. Nunc tu me, credo, castigare cogitas. |
| 46 | LYS. Egon te? DEM. Nihil est iam quod tu mihi suscenseas: |
| 47 | fecere tale ante alii spectati viri. |
| 48 | humanum amarest, |
| 49 | humanum autem ignoscerest: |
| 50 | ne sis me obiurga, hoc non voluntas me impulit. |
| 51 | LYS. Quin non obiurgo. DEM. At ne deteriorem tamen |
| 52 | hoc facto ducas. LYS. Egon te? ah, ne di siverint. |
| 53 | DEM. Vide sis modo etiam. LYS. Visumst. DEM. Certen? LYS. Perdis me. |
| 54 | hic homo ex amore insanit. numquid vis? DEM. Vale. |
| 55 | LYS. Ad portum propero, nam ibi mihi negotium est. |
| 56 | DEM. Bene ambulato. LYS. Bene vale. - DEM. Bene sit tibi. |
| 57 | quin mihi quoque etiamst ad portum negotium. |
| 58 | nunc adeo ibo illuc. sed optume gnatum meum |
| 59 | video eccum. opperiar hominem. hoc nunc mihi viso opust, |
| 60 | huic persuadere quo modo potis siem, |
| 61 | ut illam vendat neve det matri suae; |
| 62 | nam ei dono advexe audivi. sed praecauto opust, |
| 63 | ne hic illam me animum adiecisse aliqua sentiat. |