Plautus, Mercator, 1, Scaena II. Acanthio Charinus
| 1 | ACAN. Ex summis opibus viribusque usque experire, nitere, |
| 2 | erus ut minor opera tua servetur: agedum, Acanthio, |
| 3 | abige abs te lassitudinem, cave pigritiae praeverteris. |
| 4 | simul enicat suspiritus (vix suffero hercle anhelitum), |
| 5 | simul autem plenis semitis qui adversum eunt: aspellito, |
| 6 | detrude, deturba in viam. haec disciplina hic pessumast: |
| 7 | currenti properanti haud quisquam dignum habet decedere. |
| 8 | ita tres simitu res agendae sunt, quando unam occeperis: |
| 9 | et currendum et pugnandum et autem iurigandum est in via. |
| 10 | CHAR. Quid illuc est quod ille tam expedite exquirit cursuram sibi? |
| 11 | curaest, negoti quid sit aut quid nuntiet. ACAN. Nugas ago. |
| 12 | quam restito, tam maxime res in periclo vortitur. |
| 13 | CHAR. Mali nescio quid nuntiat. ACAN. Genua hunc cursorem deserunt; |
| 14 | perii, seditionem facit lien, occupat praecordia, |
| 15 | perii, animam nequeo vertere, nimis nihili tibicen siem. |
| 16 | [CHAR. At tu edepol sume laciniam atque absterge sudorem tibi.] |
| 17 | numquam edepol omnes balineae mi hanc lassitudinem eximent. |
| 18 | domin an foris dicam esse erum Charinum? CHAR. Ego animi pendeo. |
| 19 | quid illud sit negoti lubet scire, ex hoc metu ut eximar. |
| 20 | ACAN. At etiam asto? at etiam cesso foribus facere hisce assulas? |
| 21 | aperite aliquis. ubi Charinus est erus? domin est an foris? |
| 22 | num quisquam adire ad ostium dignum arbitratur? CHAR. Ecce me, |
| 23 | Acanthio, quem quaeris. ACAN. Nusquamst disciplina ignavior. |
| 24 | CHAR. Quae te malae res agitant? ACAN. Multae, ere, te atque me. |
| 25 | CHAR. Quid est negoti? ACAN. Periimus. |
| 26 | CHAR. Principium <id> inimicis dato. ACAN. At tibi sortito id optigit. |
| 27 | CHAR. Loquere id negoti quidquid est. ACAN. Placide, volo adquiescere. |
| 28 | tua causa rupi ramites, iam dudum sputo sanguinem. |
| 29 | CHAR. Resinam ex melle Aegyptiam vorato, salvom feceris. |
| 30 | ACAN. At edepol tu calidam picem bibito, aegritudo abscesserit. |
| 31 | CHAR. Hominem ego iracundiorem quam te novi neminem. |
| 32 | ACAN. At ego maledicentiorem quam te novi neminem. |
| 33 | CHAR. Sin saluti quod tibi esse censeo, id consuadeo? |
| 34 | ACAN. Apage istiusmodi salutem, <cum> cruciatu quae advenit. |
| 35 | CHAR. Dic mihi, an boni quid usquamst, quod quisquam uti possiet |
| 36 | sine malo omni, aut ne laborem capias cum illo uti voles? |
| 37 | ACAN. Nescio ego istaec: philosophari numquam didici neque scio. |
| 38 | ego bonum, malum quo accedit, mihi dari haud desidero. |
| 39 | CHAR. Cedo tuam mihi dexteram, agedum, Acanthio. ACAN. Em dabitur, tene. |
| 40 | CHAR. Vin tu te mihi obsequentem esse an nevis? ACAN. Opera licet |
| 41 | experiri, qui me rupi causa currendo tua, |
| 42 | ut quae scirem scire actutum tibi liceret. CHAR. Liberum |
| 43 | caput tibi faciam <cis> paucos mensis. ACAN. Palpo percutis. |
| 44 | CHAR. Egon ausim tibi usquam |
| 45 | quicquam facinus falsum proloqui? |
| 46 | quin iam prius quam sum elocutus, scis si mentiri volo. ACAN. Ah, |
| 47 | lassitudinem hercle verba tua mihi addunt, enicas. |
| 48 | CHAR. Sicine mi obsequens es? ACAN. Quid vis faciam? CHAR. Tun? id quod volo. |
| 49 | ACAN. Quid <id> est igitur quod vis? CHAR. Dicam. ACAN. Dice. CHAR. At enim placide volo. |
| 50 | ACAN. Dormientis spectatores metuis ne ex somno excites? |
| 51 | CHAR. Vae tibi. ACAN. Tibi equidem a portu adporto hoc - CHAR. Quid fers? dic mihi. |
| 52 | ACAN. Vim metum, cruciatum curam, iurgiumque atque inopiam. |
| 53 | CHAR. Perii, tu quidem thensaurum huc mi adportavisti mali. |
| 54 | nullus sum. ACAN. Immo es - CHAR. Scio iam, miserum dices tu. ACAN. Dixi ego tacens. |
| 55 | CHAR. Quid istuc est mali? ACAN. Ne rogites, maxumum infortunium est. |
| 56 | CHAR. Obsecro, dissolve iam me; nimis diu animi pendeo. |
| 57 | ACAN. Placide, multa exquirere etiam prius volo quam vapulem. |
| 58 | CHAR. Hercle vero vapulabis, nisi iam loquere aut hinc abis. |
| 59 | ACAN. Hoc sis vide, ut palpatur. nullust, quando occepit, blandior. |
| 60 | CHAR. Obsecro hercle oroque ut istuc quid sit actutum indices, |
| 61 | quandoquidem mihi supplicandum servolo video meo. |
| 62 | ACAN. Tandem indignus videor? CHAR. Immo dignus. ACAN. Equidem credidi. |
| 63 | CHAR. Obsecro, num navis periit? ACAN. Salvast navis, ne time. |
| 64 | CHAR. Quid alia armamenta? ACAN. Salva et sana sunt. CHAR. Quin tu expedis |
| 65 | quid siet quod me per urbem currens quaerebas modo. |
| 66 | ACAN. Tu quidem ex ore orationem mi eripis. CHAR. Taceo. ACAN. Tace. |
| 67 | credo, si boni quid ad te nuntiem, instes acriter, |
| 68 | qui nunc, quom malum audiendumst, flagitas me ut eloquar. |
| 69 | CHAR. Obsecro hercle te, istuc ut tu mihi malum facias palam. |
| 70 | ACAN. Eloquar, quandoquidem me oras. tuos pater - CHAR. Quid meus pater? |
| 71 | ACAN. Tuam amicam - CHAR. Quid eam? ACAN. Vidit. CHAR. Vidit? vae misero mihi. |
| 72 | [hoc quod te rogo responde. ACAN. Quin tu, si quid vis, roga.] |
| 73 | CHAR. Qui potuit videre? ACAN. Oculis. CHAR. Quo pacto? ACAN. Hiantibus. |
| 74 | CHAR. In hinc dierectus? nugare in re capitali mea. |
| 75 | ACAN. Qui, malum, ego nugor, si tibi quod me rogas respondeo? |
| 76 | CHAR. Certen vidit? ACAN. Tam hercle certe quam ego te aut tu me vides. |
| 77 | CHAR. Ubi eam vidit? ACAN. Intus intra navem, ut prope astitit; |
| 78 | et cum ea confabulatust. CHAR. Perdidisti me, pater. |
| 79 | eho tu, eho tu, quin cavisti ne eam videret, verbero? |
| 80 | quin, sceleste, abstrudebas, ne eam conspiceret pater? |
| 81 | ACAN. Quia negotiosi eramus nos nostris negotiis: |
| 82 | armamentis complicandis [et] componendis studuimus. |
| 83 | dum haec aguntur, lembo advehitur tuos pater pauxillulo, |
| 84 | neque quisquam hominem conspicatust, donec in navem subit. |
| 85 | CHAR. Nequiquam, mare, subterfugi a tuis tempestatibus: |
| 86 | equidem me iam censebam esse in terra atque in tuto loco, |
| 87 | verum video med ad saxa ferri saevis fluctibus. |
| 88 | loquere porro, quid sit actum. ACAN. Postquam aspexit mulierem, |
| 89 | rogitare occepit cuia esset. |
| 90 | CHAR. Quid respondit? ACAN. Ilico |
| 91 | occucurri atque interpello, matri te ancillam tuae |
| 92 | emisse illam. CHAR. Visun est tibi credere id? ACAN. Etiam rogas? |
| 93 | sed scelestus subigitare occepit. CHAR. Illamne, obsecro? |
| 94 | ACAN. Mirum quin me subigitaret. CHAR. Edepol cor miserum meum, |
| 95 | quod guttatim contabescit, quasi in aquam indideris salem. |
| 96 | perii. ACAN. Em istuc unum verbum dixisti verissimum. |
| 97 | stultitia istaec est. CHAR. Quid faciam? credo, non credet pater, |
| 98 | si illam matri meae <me> emisse dicam; post autem mihi |
| 99 | scelus videtur, me parenti proloqui mendacium. |
| 100 | neque ille credet, neque credibile est forma eximia mulierem, |
| 101 | eam me emisse ancillam matri. ACAN. Non taces, stultissime? |
| 102 | credet hercle, nam credebat iam mihi. CHAR. Metuo miser, |
| 103 | ne patrem prehendat, ut sit gesta res, suspicio. |
| 104 | hoc quod te rogo responde <quaeso>. ACAN. Quaeso quid rogas? |
| 105 | CHAR. Num esse amicam suspicari visus est? ACAN. Non visus est. |
| 106 | quin quicque ut dicebam mihi credebat. CHAR. Verum, ut tibi quidem |
| 107 | visus est. ACAN. Non, sed credebat. CHAR. Vae mihi misero, nullus sum. |
| 108 | sed quid ego hic in lamentando pereo, ad navem non eo? |
| 109 | sequere. ACAN. Si istac ibis, commodum obviam venies patri; |
| 110 | postea aspiciet te timidum esse atque exanimatum: ilico |
| 111 | retinebit, rogitabit unde illam emeris, quanti emeris: |
| 112 | timidum temptabit te. CHAR. Hac ibo potius. iam censes patrem |
| 113 | abiisse a portu? ACAN. Quin ea ego huc praecucurri gratia, |
| 114 | ne te opprimeret imprudentem atque electaret. CHAR. Optime. - |