Plautus, Menaechmi, 5, Scaena IX. Menaechmus Messenio Sosicles
| 1 | MEN. Si voltis per oculos iurare, nihilo hercle ea causa magis |
| 2 | facietis, ut ego hodie abstulerim pallam et spinter, pessumae. |
| 3 | MES. Pro di immortales, quid ego video? SOS. Quid vides? MES. Speculum tuom. |
| 4 | SOS. Quid negoti est? MES. Tuast imago. tam consimilest quam potest. |
| 5 | SOS. Pol profecto haud est dissimilis, meam quom formam noscito. |
| 6 | MEN. O adulescens, salve, qui me servavisti, quisquis es. |
| 7 | MESS. Adulescens, quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen, nisi piget. |
| 8 | MEN. Non edepol ita promeruisti de me, ut pigeat, quae velis |
| 9 | <obsequi>. mihi est Menaechmo nomen. SOS. Immo edepol mihi. |
| 10 | MEN. Siculus sum Syracusanus. SOS. Eadem urbs et patria est mihi. |
| 11 | MEN. Quid ego ex te audio? SOS. Hoc quod res est. MESS. Novi equidem hunc: erus est meus. |
| 12 | ego quidem huius servos sum, sed med esse huius credidi. |
| 13 | ego hunc censebam te esse, huic etiam exhibui negotium. |
| 14 | quaeso ignoscas, si quid stulte dixi atque imprudens tibi. |
| 15 | SOS. Delirare mihi videre: non commeministi, simul |
| 16 | te hodie mecum exire ex navi? MESS. Enim vero aequom postulas. |
| 17 | tu erus es: tu servom quaere. tu salveto: tu vale. |
| 18 | hunc ego esse aio Menaechmum. MEN. At ego me. SOS. Quae haec fabulast? |
| 19 | tu es Menaechmus? MEN. Me esse dico, Moscho prognatum patre. |
| 20 | SOS. Tun meo patre es prognatus? MEN. Immo equidem, adulescens, meo; |
| 21 | tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo. |
| 22 | MESS. Di immortales, spem insperatam date mihi quam suspicor. |
| 23 | nam nisi me animus fallit, hi sunt gemini germani duo. |
| 24 | nam et patriam et patrem conmemorant pariter qui fuerint sibi. |
| 25 | sevocabo erum. Menaechme. MEN. SOS. Quid vis? MESS. Non ambos volo, |
| 26 | sed uter vostrorum est advectus mecum navi. MEN. Non ego. |
| 27 | SOS. At ego. MESS. Te volo igitur. huc concede. SOS. Concessi. quid est? |
| 28 | MESS. Illic homo aut sycophanta aut geminus est frater tuos. |
| 29 | nam ego hominem hominis similiorem numquam vidi alterum. |
| 30 | neque aqua aquae nec lacte est lactis, crede mi, usquam similius, |
| 31 | quam hic tui est, tuque huius autem; post eandem patriam ac patrem |
| 32 | memorat. meliust nos adire atque hunc percontarier. |
| 33 | SOS. Hercle qui tu me admonuisti recte, et habeo gratiam. |
| 34 | perge operam dare, obsecro hercle; liber esto, si invenis |
| 35 | hunc meum fratrem esse. MESS. Spero. SOS. Et ego item spero fore. |
| 36 | MESS. Quid ais tu? Menaechmum, opinor, te vocari dixeras. |
| 37 | MEN. Ita vero. MESS. Huic item Menaechmo nomen est. in Sicilia |
| 38 | te Syracusis natum esse dixti: <et> hic natust ibi. |
| 39 | Moschum tibi patrem fuisse dixti: huic itidem fuit. |
| 40 | nunc operam potestis ambo mihi dare et vobis simul. |
| 41 | MEN. Promeruisti ut ne quid ores quod velis, quin impetres. |
| 42 | tam quasi me emeris argento, liber servibo tibi. |
| 43 | MESS. Spes mihi est, vos inventurum fratres germanos duos |
| 44 | geminos, una matre natos et patre uno uno die. |
| 45 | MEN. Mira memoras. utinam efficere quod pollicitus possies. |
| 46 | MESS. Possum. sed nunc agite uterque id quod rogabo dicite. |
| 47 | MEN. Ubi lubet, roga: respondebo. nil reticebo quod sciam. |
| 48 | MESS. Est tibi nomen Menaechmo? MEN. Fateor. MESS. Est itidem tibi? |
| 49 | SOS. Est. MESS. Patrem fuisse Moschum tibi ais? MEN. Ita vero. SOS. Et mihi. |
| 50 | MESS. Esne tu Syracusanus? MEN. Certo. MESS. Quid tu? SOS. Quippini? |
| 51 | MESS. Optime usque adhuc conveniunt signa. porro operam date. |
| 52 | quid longissime meministi, dic mihi, in patria tua? |
| 53 | MEN. Cum patre ut abii Tarentum ad mercatum, postea |
| 54 | inter homines me deerrare a patre atque inde avehi. |
| 55 | SOS. Iuppiter supreme, serva me. MESS. Quid clamas? quin taces? |
| 56 | quot eras annos gnatus, quom te pater a patria avehit? |
| 57 | MEN. Septuennis: nam tunc dentes mihi cadebant primulum. |
| 58 | neque patrem umquam postilla vidi. MESS. Quid? vos tum patri |
| 59 | filii quot eratis? MEN. Ut nunc maxime memini, duo. |
| 60 | MESS. Uter eratis, tun an ille, maior? MEN. Aeque ambo pares. |
| 61 | MESS. Qui id potest? MEN. Gemini ambo eramus. SOS. Di me servatum volunt. |
| 62 | MESS. Si interpellas, ego tacebo potius. SOS. Taceo. MESS. Dic mihi: |
| 63 | uno nomine ambo eratis? MEN. Minime. nam mihi hoc erat, |
| 64 | quod nunc est, Menaechmo: illum tum vocabant Sosiclem. |
| 65 | SOS. Signa adgnovi, contineri quin complectar non queo. |
| 66 | mi germane gemine frater, salve. ego sum Sosicles. |
| 67 | MEN. Quo modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi? |
| 68 | SOS. Postquam ad nos renuntiatum est te *** et patrem esse mortuom, |
| 69 | avos noster mutavit: quod tibi nomen est, fecit mihi. |
| 70 | MEN. Credo ita esse factum ut dicis. |
| 71 | sed mi hoc responde. SOS.Roga. |
| 72 | MEN. Quid erat nomen nostrae matri? SOS. Teuximarchae. MEN. Convenit. |
| 73 | o salve, insperate multis annis post quem conspicor. |
| 74 | SOS. Frater, et tu, quem ego multis miseriis laboribus |
| 75 | usque adhuc quaesivi quemque ego esse inventum gaudeo. |
| 76 | MESS. Hoc erat, quod haec te meretrix huius vocabat nomine: |
| 77 | hunc censebat te esse, credo, quom vocat te ad prandium. |
| 78 | MEN. Namque edepol iussi hic mihi hodie prandium appararier, |
| 79 | clam meam uxorem, quoi pallam surrupui dudum domo, |
| 80 | eam dedi huic. SOS. Hanc, dicis, frater, pallam, quam ego habeo? MEN. <Haec east.> |
| 81 | quo modo haec ad te pervenit? SOS. Meretrix huc ad prandium |
| 82 | me abduxit, me sibi dedisse aiebat. prandi perbene, |
| 83 | potavi atque accubui scortum, pallam et aurum hoc <abstuli>. |
| 84 | MEN. Gaudeo edepol, si quid propter me tibi evenit boni. |
| 85 | nam illa quom te ad se vocabat, |
| 86 | memet esse credidit. |
| 87 | MESS. Numquid me morare quin ego liber, ut iusti, siem? |
| 88 | MEN. Optimum atque aequissimum orat, frater: fac causa mea. |
| 89 | SOS. Liber esto. MEN. Quom tu es liber, gaudeo, Messenio. |
| 90 | MESS. Sed meliorest opus auspicio, |
| 91 | ut liber perpetuo siem. |
| 92 | SOS. Quoniam haec evenerunt, frater, nostra ex sententia, |
| 93 | in patriam redeamus ambo. MEN. Frater, faciam, ut tu voles. |
| 94 | auctionem hic faciam et vendam quidquid est. nunc interim |
| 95 | eamus intro, frater. SOS. Fiat. MESS. Scitin quid ego vos rogo? |
| 96 | MEN. Quid? MES. Praeconium mi ut detis. MEN. Dabitur. MES. Ergo nunciam |
| 97 | vis conclamari auctionem fore? MEN. Equidem die septimi. |
| 98 | MESS. Auctio fiet Menaechmi mane sane septimi. |
| 99 | venibunt servi, supellex, fundi, aedes, omnia. |
| 100 | venibunt quiqui licebunt, praesenti pecunia. |
| 101 | venibit uxor quoque etiam, si quis emptor venerit. |
| 102 | vix credo tota auctione capiet quinquagesies. |
| 103 | nunc, spectatores, valete et nobis clare plaudite. |