Plautus, Menaechmi, 5, Scaena VIII. Menaechmus (Sosicles) Messenio
| 1 | MEN. (SOS.) Men hodie usquam convenisse te, audax, audes dicere, |
| 2 | postquam advorsum mi imperavi ut huc venires? MESS. Quin modo |
| 3 | erupui, homines quom ferebant te sublimen quattuor, |
| 4 | apud hasce aedis. tu clamabas deum fidem atque hominum omnium, |
| 5 | quom ego accurro teque eripio vi pugnando ingratiis. |
| 6 | ob eam rem, quia te servavi, me amisisti liberum. |
| 7 | cum argentum dixi me petere et vasa, tu quantum potest |
| 8 | praecucurristi obviam, ut quae fecisti infitias eas. |
| 9 | SOS. Liberum ego te iussi abire? MESS. Certo. SOS. Quin certissimumst, |
| 10 | mepte potius fieri servom, quam te umquam emittam manu. |