Plautus, Menaechmi, 5, Scaena VII. Senex Messenio Menaechmus Lorarii
| 1 | SEN. Per ego vobis deos atque homines dico, ut imperium meum |
| 2 | sapienter habeatis curae, quae imperavi atque impero: |
| 3 | facite illic homo iam in medicinam ablatus sublimen siet, |
| 4 | nisi quidem vos vostra crura aut latera nihili penditis. |
| 5 | cave quisquam, quod illic minitetur, vostrum flocci fecerit. |
| 6 | quid statis? quid dubitatis? iam sublimen raptum oportuit. |
| 7 | ego ibo ad medicum: praesto ero illi, cum venietis. MEN. Occidi, |
| 8 | quid hoc est negoti? quid illisce homines ad me currunt, opsecro? |
| 9 | quid voltis vos? quid quaeritatis? quid me circumsistitis? |
| 10 | quo rapitis me? quo fertis me? perii, opsecro vestram fidem, |
| 11 | Epidamnienses, subvenite, cives. quin me mittitis? |
| 12 | MESS. Pro di immortales, obsecro, quid ego oculis aspicio meis? |
| 13 | erum meum indignissime nescio qui sublimen ferunt. |
| 14 | MEN. Ecquis suppetias mihi audet ferre? MESS. Ego, ere, audacissime. |
| 15 | o facinus indignum et malum, Epidamnii cives, erum |
| 16 | meum hic in pacato oppido luci deripier in via, |
| 17 | qui liber ad vos venerit. |
| 18 | mittite istunc. MEN. Obsecro te, quisquis es, operam mihi ut des, |
| 19 | neu sinas in me insignite fieri tantam iniuriam. |
| 20 | MESS. Immo et operam dabo et defendam et subvenibo sedulo. |
| 21 | numquam te patiar perire, me perirest aequius. |
| 22 | eripe oculum isti, ab umero qui tenet, ere, te obsecro. |
| 23 | hisce ego iam sementem in ore faciam pugnosque obseram. |
| 24 | maximo hodie malo hercle vostro istunc fertis. mittite. |
| 25 | MEN. Teneo ego huic oculum. MESS. Face ut oculi locus in capite appareat. |
| 26 | vos scelesti, vos rapacis, vos praedones. LOR. Periimus. |
| 27 | obsecro hercle. MESS. Mittite ergo. MEN. Quid me vobis tactiost? |
| 28 | pecte pugnis. MESS. Agite abite, fugite hinc in malam crucem. |
| 29 | em tibi etiam: quia postremus cedis, hoc praemi feres. |
| 30 | nimis bene ora commetavi atque ex mea sententia. |
| 31 | edepol, ere, ne tibi suppetias temperi adveni modo. |
| 32 | MEN. At tibi di semper, adulescens, quisquis es, faciant bene. |
| 33 | nam absque te esset, hodie numquam ad solem occasum viverem. |
| 34 | MESS. Ergo edepol, si recte facias, ere, med emittas manu. |
| 35 | MEN. Liberem ego te? MESS. Verum, quandoquidem, ere, te servavi. MEN. Quid est? |
| 36 | adulescens, erras. MESS. Quid, erro? MEN. Per Iovem adiuro patrem, |
| 37 | med erum tuom non esse. MESS. Non taces? MEN. Non mentior; |
| 38 | nec meus servos umquam tale fecit quale tu mihi. |
| 39 | MESS. Sic sine igitur, si tuom negas me esse, abire liberum. |
| 40 | MEN. Mea quidem hercle causa liber esto atque ito quo voles. |
| 41 | MESS. Nempe iubes? MEN. Iubeo hercle, si quid imperi est in te mihi. |
| 42 | MESS. Salve, mi patrone. cum tu liber es, Messenio, |
| 43 | gaudeo. credo hercle vobis. sed, patrone, te obsecro, |
| 44 | ne minus imperes mihi quam cum tuos servos fui. |
| 45 | apud ted habitabo et quando ibis, una tecum ibo domum. |
| 46 | MEN. Minime. MESS. Nunc ibo in tabernam, vasa atque argentum tibi |
| 47 | referam. recte est obsignatum in vidulo marsuppium |
| 48 | cum viatico: id tibi iam huc adferam. MEN. Adfer strenue. |
| 49 | MESS. Salvom tibi ita ut mihi dedisti reddibo. hic me mane. |
| 50 | MEN. Nimia mira mihi quidem hodie exorta sunt miris modis: |
| 51 | alii me negant eum esse qui sum, atque excludunt foras |
| 52 | vel ille qui se petere argentum modo, qui servom se meum |
| 53 | esse aiebat, <meus servator,> quem ego modo emisi manu; |
| 54 | is ait se mihi allaturum cum argento marsuppium: |
| 55 | id si attulerit, dicam ut a me abeat liber quo volet, |
| 56 | ne tum, quando sanus factus sit, a me argentum petat. |
| 57 | socer et medicus me insanire aiebant. quid sit, mira sunt. |
| 58 | haec nihilo esse mihi videntur setius quam somnia. |
| 59 | nunc ibo intro ad hanc meretricem, quamquam suscenset mihi, |
| 60 | si possum exorare ut pallam reddat, quam referam domum. |