Plautus, Menaechmi, 5, Scaena V. Menaechmus Senex Medicus
| 1 | MEN. Edepol ne hic dies pervorsus atque advorsus mi optigit. |
| 2 | quae me clam ratus sum facere, ea omnia fecit palam |
| 3 | parasitus, qui me complevit flagiti et formidinis, |
| 4 | meus Ulixes, suo qui regi tantum concivit mali. |
| 5 | quem ego hominem, siquidem vivo, vita evolvam sua |
| 6 | sed ego stultus sum, qui illius esse dico, quae meast: |
| 7 | meo cibo et sumptu educatust. anima privabo virum. |
| 8 | condigne autem haec meretrix fecit, ut mos est meretricius: |
| 9 | quia rogo, palla ut referatur rursum ad uxorem meam, |
| 10 | mihi se ait dedisse. eu edepol ne ego homo vivo miser. |
| 11 | SEN. Audin quae loquitur? MED. Se miserum praedicat. SEN. Adeas velim. |
| 12 | MED. Salvos sis, Menaechme. quaeso, cur apertas brachium? |
| 13 | non tu scis, quantum isti morbo nunc tuo facias mali? |
| 14 | MEN. Quin tu te suspendis? SEN. Ecquid sentis? MED. Quidni sentiam? |
| 15 | non potest haec res ellebori iungere optinerier. |
| 16 | sed quid ais, Menaechme? MEN. Quid vis? MED. Dic mihi hoc quod te rogo: |
| 17 | album an atrum vinum potas? MEN. Quin tu is in malam crucem? |
| 18 | MED. Iam hercle occeptat insanire primulum. *** MEN. Quin tu me interrogas, |
| 19 | purpureum panem an puniceum soleam ego esse an luteum? |
| 20 | soleamne esse avis squamosas, piscis pennatos? SEN. Papae, |
| 21 | audin tu ut deliramenta loquitur? |
| 22 | quid cessas dare |
| 23 | potionis aliquid prius quam percipit insania? |
| 24 | MED. Mane modo, etiam percontabor alia. SEN. Occidis fabulans. |
| 25 | MED. Dic mihi hoc: solent tibi umquam oculi duri fieri? |
| 26 | MEN. Quid? tu me lucustam censes esse, homo ignavissime? |
| 27 | MED. Dic mihi: en umquam intestina tibi crepant, quod sentias? |
| 28 | MEN. Ubi satur sum, nulla crepitant; quando esurio, tum crepant. |
| 29 | MED. Hoc quidem edepol hau pro insano verbum respondit mihi. |
| 30 | perdormiscin usque ad lucem? facilen tu dormis cubans? |
| 31 | MEN. Perdormisco, si resolvi argentum cui debeo - |
| 32 | qui te Iuppiter dique omnes, percontator, perduint. |
| 33 | MED. Nunc homo insanire occeptat: de illis verbis cave tibi. |
| 34 | SEN. Immo Nestor nunc quidem est de verbis, praeut dudum fuit; |
| 35 | nam dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem. |
| 36 | MEN. Quid, ego? SEN. Dixti insanus, inquam. MEN. Egone? SEN. Tu istic, qui mihi |
| 37 | etiam me iunctis quadrigis minitatus prosternere. |
| 38 | egomet haec te vidi facere, |
| 39 | egomet haec ted arguo. |
| 40 | MEN. At ego te sacram coronam surrupuisse Iovi scio, |
| 41 | et ob eam rem in carcerem ted esse compactum scio, |
| 42 | et postquam es emissus, caesum virgis sub furca scio; |
| 43 | tum patrem occidisse et matrem vendidisse etiam scio. |
| 44 | satin haec pro sano male dicta male dictis respondeo? |
| 45 | SEN. Obsecro hercle, medice, propere, quidquid facturus, face. |
| 46 | non vides hominem insanire? MED. Scin quid facias optimum est? |
| 47 | ad me face uti deferatur. SEN. Itane censes? MED. Quippini? |
| 48 | ibi meo arbitratu potero curare hominem. SEN. Age ut lubet. |
| 49 | MED. Elleborum potabis faxo aliquos viginti dies. |
| 50 | MEN. At ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies. |
| 51 | MED. I, arcesse homines, qui illunc ad me deferant. SEN. Quot sunt satis? |
| 52 | MED. Proinde ut insanire video, quattuor, nihilo minus. |
| 53 | SEN. Iam hic erunt. asserva tu istunc, medice. MED. Immo ibo domum, |
| 54 | ut parentur quibus paratis opus est. tu servos iube |
| 55 | hunc ad me ferant. SEN. Iam ego illic faxo erit. MED. Abeo. SEN.Vale. |
| 56 | MEN. Abiit socerus, abiit medicus. [nunc] solus sum. pro Iuppiter, |
| 57 | quid illuc est quod med hisce homines insanire praedicant? |
| 58 | nam equidem, postquam gnatus sum, numquam aegrotavi unum diem, |
| 59 | neque ego insanio neque pugnas neque ego litis coepio. |
| 60 | salvus salvos alios video, novi homines, adloquor. |
| 61 | an illi perperam insanire me aiunt, ipsi insaniunt? |
| 62 | quid ego nunc faciam? domum ire cupio: uxor non sinit; |
| 63 | huc autem nemo intromittit. nimis proventum est nequiter. |
| 64 | hic ero usque: ad noctem saltem, credo, intromittar domum. |