Plautus, Menaechmi, 5, Scaena II. Senex Matrona
| 1 | SEN. Ut aetas mea est atque ut hoc usus facto est |
| 2 | gradum proferam, progrediri properabo. |
| 3 | sed id quam mihi facile sit, haud sum falsus. |
| 4 | nam pernicitas deserit: consitus sum |
| 5 | senectute, onustum gero corpus, vires |
| 6 | reliquere: ut aetas mala est; mers mala ergost. |
| 7 | nam res plurumas pessumas, quom advenit, fert: |
| 8 | quas si autumem omnis, nimis longus sermost. |
| 9 | sed haec res mihi in pectore et corde curaest, |
| 10 | quidnam hoc sit negoti, quod filia sic |
| 11 | repente expetit me, ut ad sese irem. |
| 12 | nec, quid id sit, mihi certius facit, quid |
| 13 | velit, quid me accersat. |
| 14 | verum propemodum iam scio, quid siet rei. |
| 15 | credo cum viro litigium natum esse aliquod. |
| 16 | ita istaec solent, quae viros subservire |
| 17 | sibi postulant, dote fretae, feroces. |
| 18 | et illi quoque haud abstinent saepe culpa. |
| 19 | verum est modus tamen, quoad pati uxorem oportet; |
| 20 | nec pol filia umquam patrem accersit ad se, |
| 21 | nisi aut quid commissi aut iurgi est <iusta> causa. |
| 22 | sed id quidquid est, iam sciam. atque eccam eampse |
| 23 | ante aedis et eius virum tristem video. |
| 24 | id est quod suspicabar. |
| 25 | appellabo hanc. MAT. Ibo advorsum. salve multum, mi pater. |
| 26 | SEN. Salva sis. salven advenio? salven accersi iubes? |
| 27 | quid tu tristis es? quid ille autem abs te iratus destitit? |
| 28 | nescio quid vos velitati estis inter vos duos. |
| 29 | loquere, uter meruistis culpam? paucis, non longos logos. |
| 30 | MAT. Nusquam equidem quicquam deliqui: hoc primum te absolvo, pater. |
| 31 | verum vivere hic non possum neque durare ullo modo. |
| 32 | proin tu me hinc abducas. SEN. Quid istuc autem est? MAT. Ludibrio, pater, |
| 33 | habeor. SEN. Unde? MAT. Ab illo, quoi me mandavisti, meo viro. |
| 34 | SEN. Ecce autem litigium. quotiens tandem edixi tibi, |
| 35 | ut caveres, neuter ad me iretis cum querimonia? |
| 36 | MAT. Qui ego istuc, mi pater, cavere possum? SEN. Men interrogas? |
| 37 | MAT. Nisi non vis. |
| 38 | SEN. Quotiens monstravi tibi, viro ut morem geras, |
| 39 | quid ille faciat, ne id observes, quo eat, quid rerum gerat. |
| 40 | MAT. At enim ille hinc amat meretricem ex proxumo. SEN. Sane sapit, |
| 41 | atque ob istanc industriam etiam faxo amabit amplius. |
| 42 | MAT. Atque ibi potat. SEN. Tua quidem ille causa potabit minus, |
| 43 | si illic sive alibi libebit? quae haec, malum, impudentiast? |
| 44 | una opera prohibere, ad cenam ne promittat, postules, |
| 45 | neve quemquam accipiat alienum apud se. serviren tibi |
| 46 | postulas viros? dare una opera pensum postules, |
| 47 | inter ancillas sedere iubeas, lanam carere. |
| 48 | MAT. Non equidem mihi te advocatum, pater, adduxi, sed viro. |
| 49 | hinc stas, illim causam dicis. SEN. Si ille quid deliquerit, |
| 50 | multo tanto illum accusabo, quam te accusavi, amplius. |
| 51 | quando te auratam et vestitam bene habet, ancillas penum |
| 52 | recte praehibet, melius sanam est, mulier, mentem sumere. |
| 53 | MAT. At ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo, |
| 54 | me despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit. |
| 55 | SEN. Male facit, si istuc facit; si non facit, tu male facis, |
| 56 | quae insontem insimules. MAT. Quin etiam nunc habet pallam, pater, |
| 57 | et spinter, quod ad hanc detulerat, nunc, quia rescivi, refert. |
| 58 | SEN. Iam ego ex hoc, ut factumst, scibo. <ibo> ad hominem atque adloquar. |
| 59 | dic mi istuc, Menaechme, quod vos dissertatis, ut sciam. |
| 60 | quid tu tristis es? quid illa autem irata abs te destitit? |
| 61 | MEN. Quisquis es, quidquid tibi nomen est, senex, summum Iovem |
| 62 | deosque do testes - SEN. Qua de re aut cuius rei rerum omnium? |
| 63 | MEN. Me neque isti male fecisse mulieri, quae me arguit |
| 64 | hanc domo ab se surrupuisse atque abstulisse *** deierat. |
| 65 | si ego intra aedis huius umquam, |
| 66 | ubi habitat, penetravi <pedem>, |
| 67 | omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrimus. |
| 68 | SEN. Sanun es, qui istuc exoptes aut neges te umquam pedem |
| 69 | in eas aedis intulisse ubi habitas, insanissime? |
| 70 | MEN. Tun, senex, ais habitare med in illisce aedibus? |
| 71 | SEN. Tun negas? MEN. Nego hercle vero. SEN. Immo hercle ludere negas; |
| 72 | nisi quo nocte hac exmigrastis. concede huc, <mia> filia. |
| 73 | quid tu ais? num hinc exmigrastis? MAT. Quem in locum aut <quam> ob rem, obsecro? |
| 74 | SEN. Non edepol scio. MAT. Profecto ludit te hic. non tu tenes? |
| 75 | SEN. Iam vero, Menaechme, satis iocatus. nunc hanc rem gere. |
| 76 | MEN. Quaeso, quid mihi tecum est? unde aut quis tu homo es? * ** |
| 77 | tibi aut adeo isti, quae mihi molesta est quoquo modo? |
| 78 | MAT. Viden tu illi oculos virere? ut viridis exoritur colos |
| 79 | ex temporibus atque fronte, |
| 80 | ut oculi scintillant, vide. |
| 81 | MEN. Quid mihi meliust, quam quando illi me insanire praedicant, |
| 82 | ego med adsimulem insanire, ut illos a me absterream? |
| 83 | MAT. Ut pandiculans oscitatur. quid nunc faciam, mi pater? |
| 84 | SEN. Concede huc, mea nata, ab istoc quam potest longissime. |
| 85 | MEN. Euhoe Bacche, Bromie, quo me in silvam venatum vocas? |
| 86 | audio, sed non abire possum ab his regionibus, |
| 87 | ita illa me ab laeva rabiosa femina adservat canis, |
| 88 | poste autem illinc hircus alus, qui saepe aetate in sua |
| 89 | perdidit civem innocentem falso testimonio. |
| 90 | SEN. Vae capiti tuo. MEN. Ecce, Apollo mi ex oraclo imperat, |
| 91 | ut ego illi oculos exuram lampadibus ardentibus. |
| 92 | MAT. Perii, mi pater, minatur mihi oculos exurere. |
| 93 | [MEN. Ei mihi, insanire me aiunt, ultro cum ipsi insaniunt.] |
| 94 | SEN. Filia, heus. MAT. Quid est? quid agimus? SEN. Quid si ego huc servos cito? |
| 95 | ibo, abducam qui hunc hinc tollant et domi devinciant, |
| 96 | prius quam turbarum quid faciat amplius. MEN. Enim haereo; |
| 97 | ni occupo aliquid mihi consilium, hi domum me ad se auferent. |
| 98 | pugnis me votas in huius ore quicquam parcere, |
| 99 | ni a meis oculis abscedat in malam magnam crucem. |
| 100 | faciam quod iubes, Apollo. SEN. Fuge domum, quantum potest, |
| 101 | ne hic te obtundat. MAT. Fugio. amabo, adserva istunc, mi pater, |
| 102 | ne quo hinc abeat. sumne ego mulier misera, quae illaec audio? |
| 103 | MEN. Haud male, <Apollo> illanc amovi; nunc hunc impurissimum, |
| 104 | barbatum, tremulum Tithonum, qui cluet Cygno patre, |
| 105 | ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua |
| 106 | comminuam illo scipione quem ipse habet. SEN. Dabitur malum, |
| 107 | me quidem si attigeris aut si propius ad me accesseris. |
| 108 | MEN. Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem, atque hunc senem |
| 109 | osse fini dedolabo assulatim viscera. |
| 110 | SEN. Enim vero illud praecavendumst, atque adcurandumst mihi; |
| 111 | sane ego illum metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi. |
| 112 | MEN. Multa mi imperas, Apollo: nunc equos iunctos iubes |
| 113 | capere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere, |
| 114 | ut ego hunc proteram leonem vetulum, olentem, edentulum. |
| 115 | iam adstiti in currum, iam lora teneo, iam stimulus in manust. |
| 116 | agite equi, facitote sonitus ungularum appareat, |
| 117 | cursu celeri facite inflexa sit pedum pernicitas. |
| 118 | SEN. Mihin equis iunctis minare? MEN. Ecce, Apollo, denuo |
| 119 | me iubes facere impetum in eum qui stat atque occidere. |
| 120 | sed quis hic est qui me capillo hinc de curru deripit? |
| 121 | imperium tuom demutat atque edictum Apollinis. |
| 122 | SEN. Eu hercle morbum acrem ac durum *** di vostram fidem. |
| 123 | vel hic qui insanit, quam valuit paulo prius; |
| 124 | ei derepente tantus morbus incidit. |
| 125 | ibo atque accersam medicum iam quantum potest. |