monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2
Plautus, Menaechmi, 4, Scaena I. Matrona Peniculus <<<     >>> Scaena III. Erotium Menaechmus

Plautus, Menaechmi, 4, Scaena II. Menaechmus Peniculus Matrona

1 MEN. Ut hoc utimur maxime more moro
2 molestoque multum, atque uti quique sunt
3 optumi, maxume morem habent hunc:
4 clientes sibi omnes volunt esse multos:
5 bonine an mali sint, id haud quaeritant;
6 res magis quaeritur quam clientum fides
7 cuius modi clueat.
8 si est pauper atque haud malus, nequam habetur,
9 sin dives malust, is cliens frugi habetur.
10 qui neque leges neque aequom bonum usquam colunt,
11 sollicitos patronos habent.
12 datum denegant quod datum est, litium pleni, rapaces
13 viri, fraudulenti,
14 qui aut faenore aut periuriis habent rem paratam,
15 mens est in quo *
16 eis ubi dicitur dies, simul patronis dicitur.
17 [quippe qui pro illis loquimur quae male fecerunt]
18 aut ad populum aut in iure aut apud aedilem res est.
19 sicut me hodie nimis sollicitum cliens quidam habuit, neque quod volui
20 agere aut quicum licitumst, ita med attinuit, ita detinuit.
21 apud aediles pro eius factis plurumisque pessumisque
22 dixi causam, condiciones tetuli tortas, confragosas:
23 aut plus aut minus quam opus fuerat dicto dixeram controversiam, ut
24 sponsio fieret. quid ille? qui *** praedem dedit.
25 nec magis manufestum ego hominem umquam ullum teneri vidi:
26 omnibus male factis testes tres aderant acerrumi.
27 di illum omnes perdant, ita mihi hunc hodie corrupit diem,
28 meque adeo, qui hodie forum umquam oculis inspexi meis.
29 diem corrupi optimum: iussi adparari prandium,
30 amica exspectat me, scio. ubi primum est licitum, ilico
31 properavi abire de foro. iratast, credo, nunc mihi;
32 placabit palla quam dedi,
33 quam hodie uxori abstuli atque huic detuli Erotio.
34 PEN. Quid ais? MAT. Viro me malo male nuptam. PEN. Satin audis quae illic loquitur?
35 MAT. Satis. MEN. Si sapiam, hinc intro abeam, ubi mi bene sit. PEN. Mane; male erit potius.
36 MAT. Ne illam ecastor faenerato abstulisti. PEN. Sic datur.
37 MAT. Clanculum te istaec flagitia facere censebas potis?
38 MEN. Quid illuc est, uxor, negoti? MAT. Men rogas? MEN. Vin hunc rogem?
39 MAT. Aufer hinc palpationes. PEN. Perge tu. MEN. Quid tu mihi
40 tristis es? MAT. Te scire oportet. PEN. Scit, sed dissimulat malus.
41 MEN. Quid negotist? MAT. Pallam - MEN. Pallam? MAT. Quidam pallam - PEN. Quid paves?
42 MEN. Nil equidem paveo. PEN. Nisi unum: palla pallorem incutit.
43 at tu ne clam me comesses prandium. perge in virum.
44 MEN. Non taces? PEN. Non hercle vero taceo. nutat, ne loquar.
45 MEN. Non hercle ego quidem usquam quicquam nuto neque nicto tibi.
46 MAT. Ne ego mecastor mulier misera. MEN. Qui tu misera es? mi expedi.
47 PEN. Nihil hoc confidentius, qui quae vides ea pernegat.
48 MEN. Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor, (satin hoc est tibi?)
49 me isti non nutasse. PEN. Credit iam tibi de isto: illuc redi.
50 MEN. Quo ego redeam? PEN. Equidem ad phrygionem censeo. ei, pallam refer.
51 MEN. Quae istaec palla est? PEN. Taceo iam, quando haec rem non meminit suam.
52 MEN. Numquis servorum deliquit? num ancillae aut servi tibi
53 responsant? eloquere. impune non erit. MAT. Nugas agis.
54 MEN. Tristis admodum es. non mi istuc satis placet. MAT. Nugas agis.
55 MEN. Certe familiarium aliquoi irata es. MAT. Nugas agis.
56 MEN. Num mihi es irata saltem? MAT. Nunc tu non nugas agis.
57 MEN. Non edepol deliqui quicquam. MAT. Em rursum nunc nugas agis.
58 MEN. Dic, mea uxor, quid tibi aegre est? PEN. Bellus blanditur tibi.
59 MEN. Potin ut mihi molestus ne sis? num te appello? MAT. Aufer manum.
60 PEN. Sic datur. properato absente me comesse prandium,
61 post ante aedis cum corona me derideto ebrius.
62 MEN. Neque edepol ego prandi neque hodie huc intro tetuli pedem.
63 PEN. Tun negas? MEN. Nego hercle vero. PEN. Nihil hoc homine audacius.
64 non ego te modo hic ante aedis cum corona florea
65 vidi astare? quom negabas mi esse sanum sinciput,
66 et negabas me novisse, peregrinum aibas esse te?
67 MEN. Quin ut dudum divorti abs te, redeo nunc demum domum.
68 PEN. Novi ego te. non mihi censebas esse, qui te ulciscerer.
69 omnia hercle uxori dixi. MEN. Quid dixisti? PEN. Nescio,
70 eam ipsus roga. MEN. Quid hoc est, uxor? quidnam hic narravit tibi?
71 quid id est? quid taces? quin dicis quid sit? MAT. Quasi tu nescias.
72 [palla mi est domo surrepta. MEN. Palla surrepta est tibi?]
73 MAT. Me rogas? MEN. Pol haud rogem te, si sciam. PEN. O hominem malum,
74 ut dissimulat. non potes celare: rem novit probe.
75 omnia hercle ego edictavi. MEN. Quid id est? MAT. Quando nil pudet
76 neque vis tua voluntate ipse profiteri, audi atque ades.
77 et quid tristis <sim> et quid hic mihi dixerit, faxo scias.
78 palla mi est domo surrupta. MEN. Palla surruptast mihi?
79 PEN. Viden ut <te> scelestus captat? huic surruptast, non tibi.
80 nam profecto tibi surrupta si esset - salva non foret.
81 MEN. Nil mihi tecum est. sed tu quid ais? MAT. Palla, inquam, periit domo.
82 MEN. Quis eam surrupuit? MAT. Pol istuc ille scit qui illam abstulit.
83 MEN. Quis is homo est? MAT. Menaechmus quidam. MEN. Edepol factum nequiter.
84 quis is Menaechmust? MAT. Tu istic, inquam. MEN. Egone? MAT. Tu. MEN.Quis arguit?
85 MAT. Egomet. PEN. Et ego. atque huic amicae detulisti Erotio.
86 MEN. Egon dedi? MAT. Tu, tu istic, inquam. vin adferri noctuam,
87 quae 'tu tu' usque dicat tibi? nam nos iam defessi sumus.
88 [MEN. Per Iovem deosque omnis adiuro, uxor (satin hoc est tibi?)
89 non dedisse. MAT. Immo hercle vero, nos non falsum dicere.]
90 MEN. Sed ego illam non condonavi, sed sic utendam dedi.
91 MAT. Equidem ecastor tuam nec chlamydem do foras nec pallium
92 cuiquam utendum. mulierem aequom est vestimentum muliebre
93 dare foras, virum virile. quin refers pallam domum?
94 MEN. Ego faxo referetur. MAT. Ex re tua, ut opinor, feceris;
95 nam domum numquam introibis, nisi feres pallam simul.
96 eo domum. PEN. Quid mihi futurum est, qui tibi hanc operam dedi?
97 MAT. Opera reddetur, quando quid tibi erit surruptum domo.
98 PEN. Id quidem edepol numquam erit, nam nihil est quod perdam domi.
99 cum viro cum uxore di vos perdant. properabo ad forum,
100 nam ex hac familia me plane excidisse intellego.
101 MEN. Male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras;
102 quasi non habeam, quo intromittar, alium meliorem locum.
103 si tibi displiceo, patiundum: at placuero huic Erotio,
104 quae me non excludet ab se, sed apud se occludet domi.
105 nunc ibo, orabo ut mihi pallam reddat, quam dudum dedi;
106 aliam illi redimam meliorem. heus, ecquis hic est ianitor?
107 aperite atque Erotium aliquis evocate ante ostium.
Plautus HOME

bav1615.208 cpl1613.105

Plautus, Menaechmi, 4, Scaena I. Matrona Peniculus <<<     >>> Scaena III. Erotium Menaechmus
monumenta.ch > Plinius Minor > 26 > 28 > 8 > 3 > 19 > 1 > 5 > 3 > 2 > 34 > 3 > 12 > 13 > 13 > 6 > 3 > 10 > 73 > 7 > 35 > 4 > 11 > 65 > 14 > 2

© 2006 - 2026 Monumenta Informatik