Plautus, Menaechmi, 3, Scaena III. Ancilla Menaechmus
| 1 | ANC. Menaechme, amare ait te multum Erotium, |
| 2 | ut hoc una opera <sibi> ad aurificem deferas, |
| 3 | atque huc ut addas auri pondo unciam |
| 4 | iubeasque spinter novom reconcinnarier. |
| 5 | MEN. Et istuc et aliud, si quid curari volet, |
| 6 | me curaturum dicito, quidquid volet. |
| 7 | ANC. Scin quid hoc sit spinter? MEN. Nescio, nisi aureum. |
| 8 | ANC. Hoc est quod olim clanculum ex armario |
| 9 | te surrupuisse aiebas uxori tuae. |
| 10 | MEN. Numquam hercle factum est. ANC. Non meministi, obsecro? |
| 11 | redde igitur spinter, si non meministi. MEN. Mane. |
| 12 | immo equidem memini. nempe hoc est, quod illi dedi. |
| 13 | ANC. Istuc. MEN. Ubi illae armillae sunt, quas una dedi? |
| 14 | ANC. Numquam dedisti. MEN. Nam pol hoc unum dedi. |
| 15 | ANC. Dicam curare? MEN. Dicito: curabitur. |
| 16 | et palla et spinter faxo |
| 17 | referantur simul. |
| 18 | ANC. Amabo, mi Menaechme, inauris da mihi |
| 19 | faciendas pondo duom nummum, stalagmia, |
| 20 | ut te libenter videam, quom ad nos veneris. |
| 21 | MEN. Fiat. cedo aurum, ego manupretium dabo. |
| 22 | ANC. Da sodes abs te: <ego> post reddidero tibi. |
| 23 | MEN. Immo cedo abs te: ego post tibi reddam duplex. |
| 24 | ANC. Non habeo. MEN. At tu, quando habebis, tum dato. |
| 25 | ANC. Numquid [me] vis? MEN. Haec me curaturum dicito - |
| 26 | ut quantum possint quique liceant veneant. |
| 27 | iamne abiit intro? abiit, operuit fores. |
| 28 | di me quidem omnes adiuvant, augent, amant. |
| 29 | sed quid ego cesso, dum datur mi occasio |
| 30 | tempusque, abire ab his locis lenoniis? |
| 31 | propera, Menaechme, fer pedem, confer gradum. |
| 32 | demam hanc coronam atque abiciam ad laevam manum, |
| 33 | ut, siquis sequatur, hac me abiisse censeant. |
| 34 | ibo et conveniam servom, si potero, meum, |
| 35 | ut haec, quae bona dant di mihi, ex me sciat. |