Plautus, Menaechmi, 3, Scaena II. Menaechmus Peniculus
| 1 | MEN. Potine ut quiescas? ego tibi hanc hodie probe |
| 2 | lepideque concinnatam referam temperi. |
| 3 | non faxo eam esse dices: ita ignorabitur. |
| 4 | PEN. Pallam ad phrygionem fert confecto prandio |
| 5 | vinoque expoto, parasito excluso foras. |
| 6 | non hercle is sum qui sum, ni hanc iniuriam |
| 7 | meque ultus pulchre fuero. observa quid dabo. |
| 8 | MEN. Pro di immortales, quoi homini umquam uno die |
| 9 | boni dedistis plus, qui minus speraverit? |
| 10 | prandi, potavi, scortum accubui, apstuli |
| 11 | hanc, quoius heres numquam erit post hunc diem. |
| 12 | PEN. Nequeo quae loquitur exaudire clanculum; |
| 13 | satur nunc loquitur de me et de parti mea. |
| 14 | MEN. Ait hanc dedisse me sibi, |
| 15 | atque eam meae |
| 16 | uxori surrupuisse. quoniam sentio |
| 17 | errare, extemplo, quasi res cum ea esset mihi, |
| 18 | coepi adsentari: mulier quidquid dixerat, |
| 19 | idem ego dicebam. quid multis verbis <opust>? |
| 20 | minore nusquam bene fui dispendio. |
| 21 | PEN. Adibo ad hominem, nam turbare gestio. |
| 22 | MEN. Quis hic est, qui adversus it mihi? PEN. Quid ais, homo |
| 23 | levior quam pluma, pessime et nequissime, |
| 24 | flagitium hominis, subdole ac minimi preti? |
| 25 | quid de te merui, qua me causa perderes? |
| 26 | ut surrupuisti te mihi dudum de foro! |
| 27 | fecisti funus med absente prandio. |
| 28 | cur ausus facere, quoi ego aeque heres eram? |
| 29 | MEN. Adulescens, quaeso, quid tibi mecum est rei, |
| 30 | qui mihi male dicas homini ignoto insciens? |
| 31 | an tibi malam rem vis pro male dictis dari? |
| 32 | PEN. Pol eam quidem edepol te dedisse intellego. |
| 33 | MEN. Responde, adulescens, quaeso, quid nomen tibist? |
| 34 | PEN. Etiam derides, quasi nomen non noveris? |
| 35 | MEN. Non edepol ego te, quod sciam, umquam ante hunc diem |
| 36 | vidi neque novi; verum certo, quisquis es, |
| 37 | si aequom facias, mihi odiosus ne sies. |
| 38 | PEN. Menaechme, vigila. MEN. Vigilo hercle equidem, quod sciam. |
| 39 | PEN. Non me novisti? MEN. Non negem, si noverim. |
| 40 | PEN. Tuom parasitum non novisti? MEN. Non tibi |
| 41 | sanum est, adulescens, sinciput, intellego. |
| 42 | PEN. Responde, surrupuistin uxori tuae |
| 43 | pallam istanc hodie atque dedisti Erotio? |
| 44 | MEN. Neque hercle ego uxorem habeo neque ego Erotio |
| 45 | dedi nec pallam surrupui. PEN. Satin sanus es? |
| 46 | occisast haec res. non ego te indutum foras |
| 47 | exire vidi pallam? MEN. Vae capiti tuo. |
| 48 | omnis cinaedos esse censes, tu quia es? |
| 49 | tun med indutum |
| 50 | fuisse pallam praedicas? |
| 51 | PEN. Ego hercle vero. MEN. Non tu abis quo dignus es? |
| 52 | aut te piari iube, homo insanissime. |
| 53 | PEN. Numquam edepol quisquam me exorabit, quin tuae |
| 54 | uxori rem omnem iam, uti sit gesta, eloquar; |
| 55 | omnes in te istaec recident contumeliae: |
| 56 | faxo haud inultus prandium comederis. |
| 57 | MEN. Quid hoc est negoti? satine, ut quemque conspicor, |
| 58 | ita me ludificant? sed concrepuit ostium. |