Plautus, Menaechmi, 3, Scaena I. Peniculus
| 1 | PEN. Plus triginta annis natus sum, quom interea loci, |
| 2 | numquam quicquam facinus feci peius neque scelestius, |
| 3 | quam hodie, quom in contionem mediam me immersi miser. |
| 4 | ubi ego dum hieto, Menaechmus se subterduxit mihi |
| 5 | atque abiit ad amicam, credo, neque me voluit ducere. |
| 6 | qui illum di omnes perduint, qui primus commentust *** |
| 7 | contionem habere, qui homines occupatos occupat. |
| 8 | non ad eam rem otiosos homines decuit deligi, |
| 9 | qui nisi adsint quom citentur, census capiat ilico? |
| 10 | adfatim est hominum, in dies qui singulas escas edint, |
| 11 | quibus negoti nihil est, qui essum neque vocantur neque vocant: |
| 12 | eos oportet contioni dare operam atque comitiis. |
| 13 | si id ita esset, non ego hodie perdidissem prandium, |
| 14 | quoi tam credo datum voluisse quam me video vivere. |
| 15 | ibo: etiamnum reliquiarum spes animum oblectat meum. |
| 16 | sed quid ego video? Menaechmus cum corona exit foras. |
| 17 | sublatum est convivium, edepol venio adversum temperi. |
| 18 | observabo, quid agat, hominem. post adibo atque adloquar. |