Plautus, Menaechmi, 2, Scaena III. Erotium Menaechmus Messenio
| 1 | ER. Sine fores sic, abi, nolo operiri. |
| 2 | intus para, cura, vide, quod opust fiat: |
| 3 | sternite lectos, incendite odores; munditia |
| 4 | inlecebra |
| 5 | animost amantium. |
| 6 | amanti amoenitas malost, nobis lucrost. |
| 7 | sed ubi ille est, quem coquos ante aedis esse ait? atque eccum video, |
| 8 | qui mi est usui et plurimum prodest. |
| 9 | item hinc ultro fit, ut meret, potissimus nostrae domi ut sit; |
| 10 | nunc eum adibo, adloquar ultro. |
| 11 | animule mi, mihi mira videntur, |
| 12 | te hic stare foris, fores quoi pateant, |
| 13 | magis quam domus tua domus quom haec tua sit. |
| 14 | omne paratumst, ut iussisti |
| 15 | atque ut voluisti, neque tibi |
| 16 | ulla morast intus. |
| 17 | prandium, ut iussisti, hic curatumst: |
| 18 | ubi lubet, ire licet accubitum. |
| 19 | MEN. Quicum haec mulier loquitur? ER. Equidem tecum. MEN. Quid mecum tibi |
| 20 | fuit umquam aut nunc est negoti? ER. Quia pol te unum ex omnibus |
| 21 | Venus me voluit magnificare, neque id haud immerito tuo. |
| 22 | nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis. |
| 23 | MEN. Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio, |
| 24 | quae hominem ignotum compellet me tam familiariter. |
| 25 | MESS. Dixin ego istaec hic solere fieri? folia nunc cadunt, |
| 26 | praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent. |
| 27 | nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae. |
| 28 | sed sine me dum hanc compellare. heus mulier, tibi dico. ER. Quid est? |
| 29 | MESS. Ubi tu hunc hominem novisti? ER. Ibidem ubi hic me iam diu, |
| 30 | in Epidamno. MESS. In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem, |
| 31 | nisi hodie, numquam intro tetulit? ER. Heia, delicias facis. |
| 32 | mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius. |
| 33 | MEN. Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine. |
| 34 | nimis miror, quid hoc sit negoti. MESS. Oboluit marsuppium |
| 35 | huic istuc quod habes. MEN. Atque edepol tu me monuisti probe. |
| 36 | accipe dum hoc. iam scibo, utrum haec me mage amet an marsuppium. |
| 37 | ER. Eamus intro, ut prandeamus. MEN. Bene vocas: tam gratiast. |
| 38 | ER. Cur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium? |
| 39 | MEN. Egon te iussi coquere? ER. Certo, tibi et parasito tuo. |
| 40 | MEN. Cui, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis. |
| 41 | ER. Peniculo. MEN. Quis iste est Peniculus? qui extergentur baxeae? |
| 42 | ER. Scilicet qui dudum tecum venit, quom pallam mihi |
| 43 | detulisti, quam ab uxore tua surrupuisti. MEN. Quid est? |
| 44 | tibi pallam dedi, quam uxori meae surrupui? sanan es? |
| 45 | certe haec mulier cantherino ritu astans somniat. |
| 46 | ER. Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi |
| 47 | facta quae sunt? MEN. Dic quid est id quod negem quod fecerim? |
| 48 | ER. Pallam te hodie mihi dedisse uxoris. MEN. Etiam nunc nego. |
| 49 | ego quidem neque umquam uxorem habui neque habeo, neque huc |
| 50 | umquam, postquam natus sum, intra portam penetravi pedem. |
| 51 | prandi in navi, inde huc sum egressus, te conveni. ER. Eccere, |
| 52 | perii misera, quam tu mihi nunc navem narras? MEN. Ligneam, |
| 53 | saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo; |
| 54 | quasi supellex pellionis, palus palo proxumust. |
| 55 | ER. Iam, amabo, desiste ludos facere atque i hac mecum semul. |
| 56 | MEN. Nescio quem, mulier, alium hominem, non me quaeritas. |
| 57 | ER. Non ego te novi Menaechmum, Moscho prognatum patre, |
| 58 | qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia, |
| 59 | ubi rex Agathocles |
| 60 | regnator fuit et iterum Phintia, |
| 61 | tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit, |
| 62 | nunc Hiero est? MEN. Haud falsa, mulier, praedicas. MESS. Pro Iuppiter, |
| 63 | num istaec mulier illinc venit, quae te novit tam cate? |
| 64 | MEN. Hercle opinor, pernegari non potest. |
| 65 | MESS. Ne feceris. |
| 66 | periisti, si intrassis intra limen. MEN. Quin tu tace modo. |
| 67 | bene res geritur. adsentabor quidquid dicet mulieri, |
| 68 | si possum hospitium nancisci. iam dudum, mulier, tibi |
| 69 | non imprudens advorsabar: |
| 70 | hunc metuebam, ne meae |
| 71 | uxori renuntiaret de palla et de prandio. |
| 72 | nunc, quando vis, eamus intro. ER. Etiam parasitum manes? |
| 73 | MEN. Neque ego illum maneo, neque flocci facio, neque, si venerit, |
| 74 | eum volo intromitti. ER. Ecastor haud invita fecero. |
| 75 | sed scin quid te amabo ut facias? MEN. Impera quid vis modo. |
| 76 | ER. Pallam illam, quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas, |
| 77 | ut reconcinnetur atque ut opera addantur quae volo. |
| 78 | MEN. Hercle qui tu recte dicis: eadem ignorabitur, |
| 79 | ne uxor cognoscat te habere, si in via conspexerit. |
| 80 | ER. Ergo mox auferto tecum, quando abibis. MEN. Maxime. |
| 81 | ER. Eamus intro MEN. Iam sequar te. hunc volo etiam conloqui. |
| 82 | eho Messenio, accede huc. MESS. Quid negoti est? MEN. sussciri. |
| 83 | MEN. Quid eo opust? MEN. Opus est. scio ut me dices. MEN. Tanto nequior. |
| 84 | MEN. Habeo praedam: tantum incepi operis. |
| 85 | ei quantum potes, |
| 86 | abduc istos in tabernam actutum devorsoriam. |
| 87 | tum facito ante solem occasum ut venias advorsum mihi. |
| 88 | MESS. Non tu istas meretrices novisti, ere. MEN. Tace, inquam *** |
| 89 | mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero. |
| 90 | mulier haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo, |
| 91 | est hic praeda nobis. ++MESS. Perii, iamne abis? periit probe: |
| 92 | ducit lembum dierectum navis praedatoria. |
| 93 | sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier: |
| 94 | dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi. |
| 95 | sequimini, ut, quod imperatum est, veniam advorsum temperi. |