Plautus, Menaechmi, 2, Scaena II. Cylindrus Menaechmus Messenio
| 1 | CYL. Bene opsonavi atque ex mea sententia, |
| 2 | bonum anteponam prandium pransoribus. |
| 3 | sed eccum Menaechmum video. vae tergo meo, |
| 4 | prius iam convivae ambulant ante ostium, |
| 5 | quam ego opsonatu redeo. adibo atque alloquar. |
| 6 | Menaechme, salve. MEN. Di te amabunt quisquis <es>. |
| 7 | CYL. Quisquis *** <es> ego sim? |
| 8 | MEN. Non hercle vero. CYL. Ubi convivae ceteri? |
| 9 | MEN. Quos tu convivas quaeris? CYL. Parasitum tuom. |
| 10 | MEN. Meum parasitum? certe hic insanust homo. |
| 11 | MESS. Dixin tibi esse hic sycophantas plurumos? |
| 12 | MEN. Quem tu parasitum quaeris, adulescens, meum? |
| 13 | MESS. Peniculum eccum in vidulo salvom fero. |
| 14 | CYL. Menaechme, numero huc advenis ad prandium. |
| 15 | nunc opsonatu redeo. MEN. Responde mihi, |
| 16 | adulescens: quibus hic pretiis porci veneunt |
| 17 | sacres sinceri? CYL. Nummis. MEN. Nummum a me accipe: |
| 18 | iube te piari de mea pecunia. |
| 19 | nam equidem insanum esse te certo scio, |
| 20 | qui mihi molestus homini ignoto, quisquis es. |
| 21 | CYL. Cylindrus ego sum: non nosti nomen meum? |
| 22 | MEN. Si tu Cylindrus seu Coriendrus, perieris. |
| 23 | ego te non novi, neque novisse adeo volo. |
| 24 | CYL. Est tibi Menaechmo nomen, tantum quod sciam. |
| 25 | MEN. Pro sano loqueris quom me appellas nomine. |
| 26 | sed ubi novisti me? CYL. Ubi ego te noverim, |
| 27 | qui amicam habes eram meam hanc Erotium? |
| 28 | MEN. Neque hercle ego habeo, neque te quis homo sis scio. |
| 29 | CYL. Non scis quis ego sim, qui tibi saepissime |
| 30 | cyathisso apud nos, quando potas? MESS. Ei mihi, |
| 31 | quom nihil est qui illi homini diminuam caput. |
| 32 | MEN. Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem |
| 33 | Epidamnum numquam vidi neque veni? CYL. Negas? |
| 34 | MEN. Nego hercle vero. CYL. Non tu in illisce aedibus |
| 35 | habitas? MEN. Di illos homines, qui illic habitant, perduint. |
| 36 | CYL. Insanit hic quidem, qui ipse male dicit sibi. |
| 37 | audin, Menaechme? MEN. Quid vis? CYL. Si me consulas, |
| 38 | nummum illum quem mihi dudum pollicitus dare - |
| 39 | nam tu quidem hercle certo non sanus satis, |
| 40 | Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi - |
| 41 | iubeas, si sapias, |
| 42 | porculum adferri tibi. |
| 43 | MES. Eu hercle hominem multum, et odiosum mihi. |
| 44 | CYL. Solet iocari saepe mecum illoc modo. |
| 45 | quam vis ridiculus est, ubi uxor non adest. |
| 46 | quid ais tu? MEN. Quid vis, inquam. CYL. Satin hoc quod vides |
| 47 | tribus vobis opsonatumst, an opsono amplius, |
| 48 | tibi et parasito et mulieri? MEN. Quas [tu] mulieres, |
| 49 | quos tu parasitos loquere? MESS. Quod te urget scelus, |
| 50 | qui huic sis molestus? CYL. Quid tibi mecum est rei? |
| 51 | ego te non novi: cum hoc quem novi fabulor. |
| 52 | MESS. Non edepol tu homo sanus es, certo scio. |
| 53 | CYL. Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur. |
| 54 | proin tu ne quo abeas longius ab aedibus. |
| 55 | numquid vis? MEN. Ut eas maximam malam crucem. |
| 56 | CYL. Ire hercle meliust te interim atque accumbere, |
| 57 | dum ego haec appono ad Volcani violentiam. |
| 58 | ibo intro et dicam te hic adstare Erotio, |
| 59 | ut te hinc abducat potius quam hic adstes foris. |
| 60 | MEN. Iamne abiit <illic>? edepol haud mendacia |
| 61 | tua verba experior esse. MESS. Observato modo: |
| 62 | nam istic meretricem credo habitare mulierem, |
| 63 | ut quidem ille insanus dixit, qui hinc abiit modo. |
| 64 | MEN. Sed miror qui ille noverit nomen meum. |
| 65 | MESS. Minime hercle mirum. morem hunc meretrices habent: |
| 66 | ad portum mittunt servolos, ancillulas; |
| 67 | si quae peregrina navis in portum advenit, |
| 68 | rogitant cuiatis sit, quid ei nomen siet, |
| 69 | postilla extemplo se applicant, agglutinant: |
| 70 | si pellexerunt, perditum amittunt domum. |
| 71 | nunc in istoc portu stat navis praedatoria, |
| 72 | aps qua cavendum nobis sane censeo. |
| 73 | MEN. Mones quidem hercle recte. MESS. Tum demum sciam |
| 74 | recte monuisse, si tu recte caveris. |
| 75 | MEN. Tace dum parumper, nam concrepuit ostium: |
| 76 | videamus qui hinc egreditur. MESS. Hoc ponam interim. |
| 77 | asservatote haec sultis, navales pedes. |