Plautus, Menaechmi, 2, Scaena I. Menaechmus Messenio
| 1 | MEN. Voluptas nullast navitis, Messenio, |
| 2 | maior meo animo, quam quom ex alto procul |
| 3 | terram conspiciunt. MESS. Maior, non dicam dolo, |
| 4 | [quam] si adveniens terram videas quae fuerit tua. |
| 5 | sed quaeso, quam ob rem nunc Epidamnum venimus? |
| 6 | an quasi mare omnis circumimus insulas? |
| 7 | MEN. Fratrem quaesitum geminum germanum meum. |
| 8 | MESS. Nam quid modi futurum est illum quaerere? |
| 9 | hic annus sextust postquam ei rei operam damus. |
| 10 | Histros, Hispanos, Massiliensis, Hilurios, |
| 11 | mare superum omne Graeciamque exoticam |
| 12 | orasque Italicas omnis, qua adgreditur mare, |
| 13 | sumus circumvecti. si acum, credo, quaereres, |
| 14 | acum invenisses, si appareret, iam diu. |
| 15 | hominem inter vivos quaeritamus mortuom; |
| 16 | nam invenissemus iam diu, si viveret. |
| 17 | MEN. Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi, |
| 18 | qui sese dicat scire eum esse emortuom: |
| 19 | operam praeterea numquam sumam quaerere. |
| 20 | verum aliter vivos numquam desistam exsequi. |
| 21 | ego illum scio quam cordi sit carus meo. |
| 22 | MESS. In scirpo nodum quaeris. quin nos hinc domum |
| 23 | redimus, nisi si historiam scripturi sumus? |
| 24 | MEN. Dictum facessas, datum edis, caveas malo. |
| 25 | molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo. MESS. Em |
| 26 | illoc enim verbo esse me servom scio. |
| 27 | non potuit paucis plura plane proloqui. |
| 28 | verum tamen nequeo contineri quin loquar. |
| 29 | audin, Menaechme? quom inspicio marsuppium, |
| 30 | viaticati hercle admodum aestive sumus. |
| 31 | ne tu hercle, opinor, nisi domum revorteris, |
| 32 | ubi nihil habebis, geminum dum quaeres, gemes. |
| 33 | nam ita est haec hominum natio: in Epidamnieis |
| 34 | voluptarii atque potatores maxumi; |
| 35 | tum sycophantae et palpatores plurumi |
| 36 | in urbe hac habitant; tum meretrices mulieres |
| 37 | nusquam perhibentur blandiores gentium. |
| 38 | propterea huic urbi nomen Epidamno inditumst, |
| 39 | quia nemo ferme huc sine damno devortitur. |
| 40 | MEN. Ego istuc cavebo. cedo dum huc mihi marsuppium. |
| 41 | MESS. Quid eo vis? MEN. Iam aps te metuo de verbis tuis. |
| 42 | MESS. Quid metuis? MEN. Ne mihi damnum in Epidamno duis. |
| 43 | tu magnus amator mulierum es, Messenio, |
| 44 | ego autem homo iracundus, animi perditi; |
| 45 | id utrumque, argentum quando habebo, cavero, |
| 46 | ne tu delinquas neve ego irascar tibi. |
| 47 | MESS. Cape atque serva. me lubente feceris. |