| 1 | CYL. Habeo. ER. Abi atque obsonium adfer; tribus vide quod sit satis: |
| 2 | neque defiat neque supersit. CYL. Cuius modi hi homines erunt? |
| 3 | ER. Ego et Menaechmus et parasitus eius. CYL. Iam isti sunt decem; |
| 4 | nam parasitus octo hominum munus facile fungitur. |
| 5 | ER. Elocuta sum convivas, ceterum cura. CYL. Licet. |
| 6 | cocta sunt, iube ire accubitum. ER. Redi cito. CYL. Iam ego hic ero. |