Plautus, Menaechmi, 1, Scaena III. Erotium Peniculus Menaechmus
| 1 | ER. Anime mi, Menaechme, salve. PEN. Quid ego? ER. Extra numerum es mihi. |
| 2 | PEN. Idem istuc aliis adscriptivis fieri ad legionem solet. |
| 3 | MEN. Ego istic mihi hodie |
| 4 | adparari iussi apud te proelium. |
| 5 | ER. Hodie id fiet. MEN. In eo uterque proelio potabimus; |
| 6 | uter ibi melior bellator erit inventus cantharo, |
| 7 | tuest legio adiudicato, cum utro hanc noctem sies. |
| 8 | ut ego uxorem, mea voluptas, ubi te aspicio, odi male. |
| 9 | ER. Interim nequis quin eius aliquid indutus sies. |
| 10 | quid hoc est? MEN. Induviae tuae atque uxoris exuviae, rosa. |
| 11 | ER. Superas facile, ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant. |
| 12 | PEN. Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat videt; |
| 13 | nam si amabas, iam oportebat |
| 14 | nasum abreptum mordicus. |
| 15 | MEN. Sustine hoc, Penicule: exuvias facere quas vovi volo. |
| 16 | PEN. Cedo; sed obsecro hercle, salta sic cum palla postea. |
| 17 | MEN. Ego saltabo? sanus hercle non es. PEN. Egone an tu magis? |
| 18 | si non saltas, exue igitur. MEN. Nimio ego hanc periculo |
| 19 | surrupui hodie. meo quidem animo ab Hippolyta subcingulum |
| 20 | Hercules haud aeque magno umquam abstulit periculo. |
| 21 | cape tibi hanc, quando una vivis meis morigera moribus. |
| 22 | ER. Hoc animo decet animatos esse amatores probos. |
| 23 | PEN. Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere. |
| 24 | MEN. Quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae. |
| 25 | PEN. Quattuor minae perierunt plane, ut ratio redditur. |
| 26 | MEN. Scin quid volo ego te accurare? ER. Scio, curabo quae voles. |
| 27 | MEN. Iube igitur tribus nobis apud te prandium accurarier |
| 28 | atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier, |
| 29 | glandionidam suillam, laridum pernonidam, |
| 30 | aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum, |
| 31 | madida quae mi adposita in mensa miluinam suggerant; |
| 32 | atque actutum. ER. Licet ecastor. MEN. Nos prodimus ad forum. |
| 33 | iam hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus. |
| 34 | ER. Quando vis veni, parata res erit. MEN. Propera modo. |
| 35 | sequere tu. PEN. Ego hercle vero te et servabo et te sequar, |
| 36 | neque hodie ut te perdam, meream deorum divitias mihi. |
| 37 | ER. Evocate intus Culindrum mihi coquom actutum foras. |
| 38 | sportulam cape atque argentum. eccos tris nummos habes. |