Plautus, Menaechmi, 1, Scaena II. Menaechmus Peniculus
| 1 | MEN. Ni mala, ni stulta sies, ni indomita imposque animi, |
| 2 | quod viro esse odio videas, tute tibi odio habeas. |
| 3 | praeterhac si mihi tale post hunc diem |
| 4 | faxis, faxo foris vidua visas patrem. |
| 5 | nam quotiens foras ire volo, me retines, revocas, rogitas, |
| 6 | quo ego eam, quam rem agam, quid negoti geram, |
| 7 | quid petam, quid feram, quid foris egerim. |
| 8 | portitorem domum duxi, ita omnem mihi |
| 9 | rem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago. |
| 10 | nimium ego te habui delicatam; nunc adeo ut facturus dicam. |
| 11 | quando ego tibi ancillas, penum, |
| 12 | lanam, aurum, vestem, purpuram bene praebeo nec quicquam eges, |
| 13 | malo cavebis si sapis, virum observare desines. |
| 14 | atque adeo, ne me nequiquam serves, ob eam industriam |
| 15 | hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras. |
| 16 | PEN. Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi; |
| 17 | nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur. |
| 18 | MEN. Evax, iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua. |
| 19 | ubi sunt amatores mariti? dona quid cessant mihi |
| 20 | conferre omnes congratulantes, quia pugnavi fortiter? |
| 21 | hanc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero. |
| 22 | sic hoc decet, dari facete verba custodi catae. |
| 23 | hoc facinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre: |
| 24 | meo malo a mala abstuli hoc, ad damnum deferetur. |
| 25 | avorti praedam ab hostibus nostrum salute socium. |
| 26 | PEN. Heus adulescens, ecqua in istac pars inest praeda mihi? |
| 27 | MEN. Perii, in insidias deveni. PEN. Immo in praesidium, ne time. |
| 28 | MEN. Quis homo est? PEN. Ego sum. MEN. O mea Commoditas, o mea Opportunitas, |
| 29 | salve. PEN. Salve. MEN. Quid agis? PEN. Teneo dextera genium meum. |
| 30 | MEN. Non potuisti magis per tempus mi advenire quam advenis. |
| 31 | PEN. Ita ego soleo: commoditatis omnis articulos scio. |
| 32 | MEN. Vin tu facinus luculentum inspicere? PEN. Quis id coxit coquos? |
| 33 | iam sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias videro. |
| 34 | MEN. Dic mi, enumquam tu vidisti tabulam pictam in pariete, |
| 35 | ubi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum? |
| 36 | PEN. Saepe. sed quid istae picturae ad me attinent? MEN. Age me aspice. |
| 37 | ecquid adsimulo similiter? PEN. Quis istest ornatus tuos? |
| 38 | MEN. Dic hominem lepidissimum esse me. PEN. Ubi essuri sumus? |
| 39 | MEN. Dic modo hoc quod ego te iubeo. PEN. Dico: homo lepidissime. |
| 40 | MEN. Ecquid audes de tuo istuc addere? PEN. Atque hilarissime. |
| 41 | MEN. Perge <perge>. PEN. Non pergo hercle, nisi scio qua gratia. |
| 42 | litigium tibi est cum uxore, eo mi abs te caveo cautius. |
| 43 | MEN. Clam uxoremst ubi pulchre habeamus atque hunc comburamus diem. |
| 44 | PEN. Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum? |
| 45 | dies quidem iam ad umbilicum |
| 46 | est dimidiatus mortuos. |
| 47 | MEN. Te morare, mihi quom obloquere. PEN. Oculum ecfodito per solum |
| 48 | mihi, Menaechme, si ullum verbum faxo nisi quod iusseris. |
| 49 | MEN. Concede huc a foribus. PEN. Fiat. MEN. Etiam concede huc. PEN.Licet. |
| 50 | MEN. Etiam nunc concede audacter ab leonino cavo. |
| 51 | PEN. Eu edepol ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus. |
| 52 | MEN. Quidum? PEN. Ne te uxor sequatur, respectas identidem. |
| 53 | MEN. Sed quid ais? PEN. Egone? id enim quod tu vis, id aio atque id nego. |
| 54 | MEN. Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris, |
| 55 | facere coniecturam? *** |
| 56 | PEN. *** captum sit collegium. |
| 57 | MEN. Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam. quid olet? apstines? |
| 58 | PEN. Summum olfactare oportet vestimentum muliebre, |
| 59 | nam ex istoc loco spurcatur nasum odore inlucido. |
| 60 | MEN. Olfacta igitur hinc, Penicule. lepide ut fastidis. PEN. Decet. |
| 61 | MEN. Quid igitur? quid olet? responde. PEN. Furtum, scortum, prandium. |
| 62 | tibi fuant |
| 63 | MEN. elocutus, nam |
| 64 | nunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium. |
| 65 | mihi, tibi atque illi iubebo iam adparari prandium. PEN. Eu. |
| 66 | MEN. Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus. PEN. Eu, |
| 67 | expedite fabulatus. iam fores ferio? MEN. Feri. |
| 68 | vel mane etiam. PEN. Mille passum commoratus cantharum. |
| 69 | MEN. Placide pulta. PEN. Metuis, credo, ne fores Samiae sient. |
| 70 | MEN. Mane, mane obsecro hercle: |
| 71 | eapse eccam exit. oh, solem vides |
| 72 | satin ut occaecatust prae huius corporis candoribus? |