Plautus, Menaechmi, 1, Scaena I. Peniculus
| 1 | PEN. Iuventus nomen fecit Peniculo mihi, |
| 2 | ideo quia mensam, quando edo, detergeo. |
| 3 | homines captivos qui catenis vinciunt |
| 4 | et qui fugitivis servis indunt compedes, |
| 5 | nimis stulte faciunt mea quidem sententia. |
| 6 | nam homini misero si ad malum accedit malum, |
| 7 | maior lubido est fugere et facere nequiter. |
| 8 | nam se ex catenis eximunt aliquo modo. |
| 9 | tum compediti anum lima praeterunt |
| 10 | aut lapide excutiunt clavom. nugae sunt eae. |
| 11 | quem tu adservare recte, ne aufugiat, voles, |
| 12 | esca atque potione vinciri decet. |
| 13 | apud mensam plenam homini rostrum deliges; |
| 14 | dum tu illi quod edit et quod potet praebeas, |
| 15 | suo arbitratu adfatim cottidie, |
| 16 | numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit, |
| 17 | facile adservabis, dum eo vinclo vincies. |
| 18 | ita istaec nimis lenta vincla sunt escaria: |
| 19 | quam magis extendas, tanto adstringunt artius. |
| 20 | nam ego ad Menaechmum hunc eo, quo iam diu |
| 21 | sum iudicatus; ultro eo ut me vinciat. |
| 22 | nam illic homo homines non alit, verum educat, |
| 23 | recreatque: nullus melius medicinam facit. |
| 24 | ita est adulescens; ipsus escae maxumae |
| 25 | cerialis cenas dat, ita mensas exstruit, |
| 26 | tantas struices concinnat patinarias: |
| 27 | standumst in lecto, si quid de summo petas. |
| 28 | sed mi intervallum iam hos dies multos fuit: |
| 29 | domi domitus sum usque cum caris meis. |
| 30 | nam neque edo neque emo nisi quod est carissumum. |
| 31 | id quoque iam, cari qui instruontur deserunt. |
| 32 | nunc ad eum inviso. sed aperitur ostium. |
| 33 | Menaechmum eccum ipsum video, progreditur foras. |