Plautus, Menaechmi, 0, III. PROLOGUS
| 1 | Salutem primum iam a principio propitiam |
| 2 | mihi atque vobis, spectatores, nuntio. |
| 3 | apporto vobis Plautum, lingua non manu, |
| 4 | quaeso ut benignis accipiatis auribus. |
| 5 | nunc argumentum accipite atque animum advortite; |
| 6 | quam potero in verba conferam paucissuma. |
| 7 | Atque hoc poetae faciunt in comoediis: |
| 8 | omnis res gestas esse Athenis autumant, |
| 9 | quo illud vobis graecum videatur magis; |
| 10 | ego nusquam dicam nisi ubi factum dicitur. |
| 11 | atque adeo hoc argumentum graecissat, tamen |
| 12 | non atticissat, verum sicilicissitat. |
| 13 | huic argumento antelogium hoc fuit; |
| 14 | nunc argumentum vobis demensum dabo, |
| 15 | non modio, neque trimodio, verum ipso horreo: |
| 16 | tantum ad narrandum argumentum adest benignitas. |
| 17 | Mercator quidam fuit Syracusis senex, |
| 18 | ei sunt nati filii gemini duo, |
| 19 | ita forma simili pueri, ut mater sua |
| 20 | non internosse posset quae mammam dabat, |
| 21 | neque adeo mater ipsa quae illos pepererat, |
| 22 | ut quidem ille dixit mihi, qui pueros viderat: |
| 23 | ego illos non vidi, ne quis vostrum censeat. |
| 24 | postquam iam pueri septuennes sunt, pater |
| 25 | oneravit navem magnam multis mercibus; |
| 26 | imponit geminum alterum in navem pater, |
| 27 | Tarentum avexit secum ad mercatum simul, |
| 28 | illum reliquit alterum apud matrem domi. |
| 29 | Tarenti ludi forte erant, cum illuc venit. |
| 30 | mortales multi, ut ad ludos, convenerant: |
| 31 | puer aberravit inter homines a patre. |
| 32 | Epidamniensis quidam ibi mercator fuit, |
| 33 | is puerum tollit avehitque Epidamnium. |
| 34 | pater eius autem postquam puerum perdidit, |
| 35 | animum despondit, eaque is aegritudine |
| 36 | paucis diebus post Tarenti emortuost. |
| 37 | Postquam Syracusas de ea re rediit nuntius |
| 38 | ad avom puerorum, puerum surruptum alterum |
| 39 | patremque pueri Tarenti esse emortuom, |
| 40 | immutat nomen avos huic gemino alteri; |
| 41 | ita illum dilexit, qui subruptust, alterum: |
| 42 | illius nomen indit illi qui domi est, |
| 43 | Menaechmo, idem quod alteri nomen fuit; |
| 44 | et ipsus eodem est avos vocatus nomine |
| 45 | (propterea illius nomen memini facilius, |
| 46 | quia illum clamore vidi flagitarier). |
| 47 | ne mox erretis, iam nunc praedico prius: |
| 48 | idem est ambobus nomen geminis fratribus. |
| 49 | Nunc in Epidamnum pedibus redeundum est mihi, |
| 50 | ut hanc rem vobis examussim disputem. |
| 51 | si quis quid vestrum Epidamnum curari sibi |
| 52 | velit, audacter imperato et dicito, |
| 53 | sed ita ut det unde curari id possit sibi. |
| 54 | nam nisi qui argentum dederit, nugas egerit; |
| 55 | qui dederit, magis maiores nugas egerit. |
| 56 | verum illuc redeo unde abii, atque uno asto in loco. |
| 57 | Epidamniensis ille, quem dudum dixeram, |
| 58 | geminum illum puerum qui surrupuit alterum, |
| 59 | ei liberorum, nisi divitiae, nil erat: |
| 60 | adoptat illum puerum surrupticium |
| 61 | sibi filium eique uxorem dotatam dedit, |
| 62 | eumque heredem fecit, quom ipse obiit diem. |
| 63 | nam rus ut ibat forte, ut multum pluerat, |
| 64 | ingressus fluvium rapidum ab urbe haud longule, |
| 65 | rapidus raptori pueri subduxit pedes |
| 66 | abstraxitque hominem in maximam malam crucem. |
| 67 | illi divitiae evenerunt maximae. |
| 68 | is illic habitat geminus surrupticius. |
| 69 | Nunc ille geminus, qui Syracusis habet, |
| 70 | hodie in Epidamnum veniet cum servo suo |
| 71 | hunc quaeritatum geminum germanum suom. |
| 72 | haec urbs Epidamnus est, dum haec agitur fabula: |
| 73 | quando alia agetur, aliud fiet oppidum; |
| 74 | sicut familiae quoque solent mutarier: |
| 75 | modo ni caditat leno, modo adulescens, modo senex, |
| 76 | pauper, mendicus, rex, parasitus, hariolus |