Plautus, Epidicus, 5, Scaena III. Periphanes Apoecides Epidicus Poeta
| 1 | PER. Satine illic homo ludibrio nos vetulos decrepitos duos |
| 2 | habet? AP. Immo edepol tu quidem miserum med habes miseris modis. |
| 3 | PER. Tace sis, modo sine me hominem apisci. AP. Dico ego tibi iam, ut scias: |
| 4 | alium tibi te comitem meliust quaerere; ita, dum te sequor, |
| 5 | lassitudine invaserunt misero in genua flemina. |
| 6 | PER. Quot illic homo hodie me exemplis ludificatust atque te, |
| 7 | ut illic autem exenteravit mihi opes argentarias! |
| 8 | AP. Apage illum a me, nam ille quidem Volcani iratist filius: |
| 9 | quaqua tangit, omne amburit, si astes, aestu calefacit. |
| 10 | EP. Duodecim deis plus quam in caelo deorumst immortalium |
| 11 | mihi nunc auxilio adiutores sunt et mecum militant. |
| 12 | quidquid ego malefeci, auxilia mi et suppetiae sunt domi, |
| 13 | apolactizo inimicos omnis. PER. Ubi illum quaeram gentium? |
| 14 | AP. Dum sine me quaeras, quaeras mea causa vel medio in mari. |
| 15 | EP. Quid me quaeris? quid laboras? quid hunc sollicitas? ecce me. |
| 16 | num te fugi, num ab domo apsum, num oculis concessi tuis? *** |
| 17 | nec tibi supplico. vincire vis? em, ostendo manus; |
| 18 | tu habes lora, ego te emere vidi: quid nunc cessas? colliga. |
| 19 | PER. Ilicet, vadimonium ultro mi hic facit. EP. Quin colligas? |
| 20 | AP. Edepol mancipium scelestum. EP. Te profecto, Apoecides, |
| 21 | nil moror mihi deprecari. AP. Facile exoras, Epidice. |
| 22 | EP. Ecquid agis? PER. Tuon arbitratu? EP. Meo hercle vero atque hau tuo |
| 23 | colligandae haec sunt tibi hodie. PER. At non lubet, non colligo. |
| 24 | AP. Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam facit. |
| 25 | EP. Tibi moram facis, cum ego solutus asto. age, inquam, colliga. |
| 26 | PER. At mihi magis lubet solutum te rogitare. EP. At nil scies. |
| 27 | PER. Quid ago? AP. Quid agas? mos geratur. EP. Frugi es tu homo, Apoecides. |
| 28 | PER. Cedo manus igitur. EP. Morantur nihil. atque arte colliga. |
| 29 | PER. Nihil moror. EP. Obnoxiose. PER. Facto opere arbitramino. |
| 30 | EP. Bene hoc habet. age nunciam ex me exquire, rogita quod lubet. |
| 31 | PER. Qua fiducia ausus primum, quae emptast nudiustertius, |
| 32 | filiam meam dicere esse? EP. Libuit: ea fiducia. |
| 33 | PER. Ain tu? libuit? EP. Aio. vel da pignus, ni ea sit filia. |
| 34 | PER. Quam negat novisse mater? EP. Ni ergo matris filia est, |
| 35 | in meum nummum, in tuom talentum pignus da. PER. Enim istaec captiost. |
| 36 | sed quis east mulier? EP. Tui gnati amica, ut omnem <rem> scias. |
| 37 | PER. Dedin tibi minas triginta ob filiam? EP. Fateor datas |
| 38 | et eo argento illam me emisse amicam fili fidicinam |
| 39 | pro tua filia: is te eam ob rem tetigi triginta minis. |
| 40 | PER. Quo modo me ludos fecisti de illa conducticia |
| 41 | fidicina? EP. Factum hercle vero, et recte factum iudico. |
| 42 | PER. Quid postremo argento factum est quod dedi? EP. Dicam tibi: |
| 43 | neque malo homini neque maligno tuo dedi Stratippocli. |
| 44 | PER. Quor dare ausus? EP. Quia mi libitum est. PER. Quae haec, malum, impudentiast? |
| 45 | EP. Etiam inclamitor quasi servos? PER. Cum tu es liber, gaudeo. |
| 46 | EP. Merui ut fierem. PER. Tu meruisti? EP. Vise intro: ego faxo scies |
| 47 | hoc ita esse. PER. Quid est negoti? EP. Iam ipsa res dicet tibi. |
| 48 | abi modo intro. AP. Ei, non illuc temerest. PER. Adserva istum, Apoecides. |
| 49 | AP. Quid illuc, Epidice, est negoti? EP. Maxima hercle iniuria |
| 50 | vinctus asto, cuius haec hodie opera inventast filia. |
| 51 | AP. Ain tu te illius invenisse filiam? EP. Inveni, et domi est. |
| 52 | sed ut acerbum est, pro bene factis cum mali messim metas. |
| 53 | AP. Quamne hodie per urbem uterque sumus defessi quaerere? |
| 54 | EP. Ego sum defessus reperire, vos defessi quaerere. |
| 55 | PER. Quid isti oratis opere tanto? mi <orandum> esse intellego, |
| 56 | ut liceat merito huius facere. cedo tu ut exsolvam manus. |
| 57 | EP. Ne attigas. PER. Ostende vero. EP. Nolo. PER. Non aequom facis. |
| 58 | EP. Numquam hercle hodie, nisi supplicium mihi das, me solvi sinam. |
| 59 | PER. Optumum atque aequissumum oras. soccos, tunicam, pallium |
| 60 | tibi dabo. EP. Quid deinde porro? PER. Libertatem. EP. At postea? |
| 61 | novo liberto opus est quod pappet. PER. Dabitur, praebebo cibum. |
| 62 | EP. Numquam hercle hodie, nisi me orassis, solves. PER. Oro te, Epidice, |
| 63 | mihi ut ignoscas, siquid imprudens culpa peccavi mea. |
| 64 | at ob eam rem liber esto. EP. Invitus do hanc veniam tibi, |
| 65 | nisi necessitate cogar. solve sane, si lubet. |
| 66 | POETA. Hic is homo est qui libertatem malitia invenit sua. |
| 67 | plaudite et valete. lumbos porgite atque exsurgite. |