Plautus, Epidicus, 5, Scaena I. Stratippocles Epidicus Danista Telestis Thesprio
| 1 | STR. Male morigerus mi est danista, qui a me argentum non petit |
| 2 | neque illam adducit quae <empta> ex praedast. sed eccum incedit Epidicus. |
| 3 | quid illuc est quod illi caperrat frons severitudine? |
| 4 | EP. Si undecim deos praeter sese secum adducat Iuppiter, |
| 5 | ita non omnes ex cruciatu poterunt eximere Epidicum. |
| 6 | Periphanem emere lora vidi, ibi aderat una Apoecides; |
| 7 | nunc homines me quaeritare credo. senserunt, sciunt |
| 8 | sibi data esse verba. STR. Quid agis, mea commoditas? EP. Quod miser. |
| 9 | STR. Quid est tibi? EP. Quin tu mi adornas ad fugam viaticum, |
| 10 | prius quam pereo? nam per urbem duo defloccati senes |
| 11 | quaeritant me, in manibus gestant copulas secum simul. |
| 12 | STR. Habe bonum animum. EP. Quippe ego quoi libertas in mundo sitast. |
| 13 | STR. Ego te servabo. EP. Edepol me illi melius, si nacti fuant. |
| 14 | sed quis haec est muliercula et ille gravastellus qui venit? |
| 15 | STR. Hic est danista, haec illa est autem, quam emi de praeda. EP. Haecinest? |
| 16 | STR. Haec est. estne ita ut tibi dixi? aspecta et contempla, Epidice: |
| 17 | usque ab unguiculo ad capillum summumst festivissuma. |
| 18 | estne consimilis quasi cum signum pictum pulchre aspexeris? |
| 19 | EP. Ex tuis verbis meum futurum corium pulchrum praedicas, |
| 20 | quem Apella atque Zeuxis duo pingent pigmentis ulmeis. |
| 21 | STR. Di immortales, sicin iussi ad me ires? pedibus pulmunes |
| 22 | qui perhibetur prius venisset quam tu advenisti mihi. |
| 23 | DAN. Haec edepol remorata med est. STR. Siquidem istius gratia |
| 24 | id remoratus quod ista voluit, nimium advenisti cito. |
| 25 | DAN. Age age, absolve <me> atque argentum numera, ne comites morer. |
| 26 | STR. Pernumeratumst. DAN. Tene cruminam: huc inde. STR. Sapienter venis. |
| 27 | opperire, dum effero ad te argentum. DAN. Matura. STR. Domist. |
| 28 | EP. Satin ego oculis utilitatem optineo sincere an parum? |
| 29 | videon ego Telestidem te, Periphanai filiam, |
| 30 | ex Philippa matre natam Thebis, Epidauri satam? |
| 31 | TEL. Quis tu homo es, qui meum parentum nomen memoras et meum? |
| 32 | EP. Non me nosti? TEL. Quod quidem nunc veniat in mentem mihi. |
| 33 | EP. Non meministi me auream ad te afferre natali die |
| 34 | lunulam atque anellum aureolum in digitum? TEL. Memini, mi homo. |
| 35 | tune is es? EP. Ego sum, et istic frater, qui te mercatust, tuos. |
| 36 | * * * alia matre, uno patre. |
| 37 | TEL. Quid pater meus? vivit? EP. Animo liquido et tranquillo es, tace. |
| 38 | TEL. Di me ex perdita servatam cupiunt, si vera autumas. |
| 39 | EP. Non habeo ullam occasionem, ut apud te falsa fabuler. |
| 40 | STR. Accipe argentum hoc, danista. hic sunt quadraginta minae. |
| 41 | siquid erit dubium, immutabo. DAN. Bene fecisti, bene vale. |
| 42 | STR. Nunc enim tu mea es. TEL. Soror quidem edepol, ut tu aeque scias. |
| 43 | salve, frater. STR. Sanan haec est? EP. Sana, si appellat suom. |
| 44 | STR. Quid? ego modo <amator sum> huic frater factus, dum intro eo atque exeo? |
| 45 | EP. Quod boni est id tacitus taceas tute tecum et gaudeas. |
| 46 | STR. Perdidisti et repperisti me, soror. EP. Stultus, tace. |
| 47 | tibi quidem quod ames domi praestost, fidicina, opera mea; |
| 48 | et sororem in libertatem idem opera concilio mea. |
| 49 | STR. Epidice, fateor - EP. Abi intro ac iube huic aquam calefieri; |
| 50 | cetera haec posterius faxo scibis, ubi erit otium. |
| 51 | STR. Sequere hac me, soror. EP. Ego ad vos TH. nem iussero |
| 52 | huc transire. sed memento, si quid saevibunt senes, |
| 53 | suppetias mihi cum sorore ferre. STR. Facile istuc erit. |
| 54 | EP. Thesprio, exi istac per hortum, adfer domum auxilium mihi, |
| 55 | magnast res. minoris multo facio quam dudum senes. |
| 56 | remeabo intro, ut accurentur advenientes hospites. |
| 57 | eadem haec intus edocebo quae ego scio Stratippoclem. |
| 58 | non fugio, domi adesse certumst; neque ille haud obiciet mihi |
| 59 | pedibus sese provocatum. abeo intro, nimis longum loquor. |