Plautus, Epidicus, 4, Scaena II. Acropolistis Periphanes Philippa
| 1 | ACR. Quid est, pater, quod me excivisti ante aedis? PER. Ut matrem tuam |
| 2 | videas, adeas, advenienti des salutem atque osculum. |
| 3 | ACR. Quam meam matrem? PER. Quae exanimata exsequitur aspectum tuom. |
| 4 | PHIL. Quis istaec est quam tu osculum mihi ferre iubes? PER. Tua filia. |
| 5 | PHIL. Haecine? PER. Haec. PHIL. Egone osculum huic dem? PER. Quor non, quae ex te nata sit? |
| 6 | PHIL. Tu homo insanis. PER. Egone? PHIL. Tune. PER. Quor? PHIL. Quia ego hanc quae siet |
| 7 | neque scio neque novi, neque ego hanc oculis vidi ante hunc diem. |
| 8 | PER. Scio quid erres: quia vestitum |
| 9 | atque ornatum immutabilem habet haec, * * * |
| 10 | PHIL. * * * aliter catuli longe olent, aliter suis. |
| 11 | ne ego eam novisse * PER. Pro deum atque hominum fidem, |
| 12 | quid? ego lenocinium facio, qui habeam alienos domi |
| 13 | atque argentum egurgitem domo prosus? quid tu, quae patrem |
| 14 | tuom vocas me atque osculare, quid stas stupida? quid taces? |
| 15 | ACR. Quid loquar vis? PER. Haec negat se tuam esse matrem. ACR. Ne fuat, |
| 16 | si non volt: equidem hac invita tamen ero matris filia; |
| 17 | non med istanc cogere aequom est meam esse matrem, si nevolt. |
| 18 | PER. Cur me igitur patrem vocabas? ACR. Tua istaec culpast, non mea. |
| 19 | non patrem ego te nominem, ubi tu tuam me appellas filiam? |
| 20 | hanc quoque etiam, si me appellet filiam, matrem vocem. |
| 21 | negat haec filiam me suam esse: non ergo haec mater mea est. |
| 22 | postremo haec mea culpa non est: quae didici dixi omnia; |
| 23 | Epidicus mihi fuit magister. PER. Perii, plaustrum perculi. |
| 24 | ACR. Numquid ego ibi, pater, peccavi? PER. Si hercle te umquam audivero |
| 25 | me patrem vocare, vitam tuam ego interimam. ACR. Non voco. |
| 26 | ubi voles pater esse, ibi esto; ubi noles, ne fueris pater. |
| 27 | PHIL. Quid, <si> ob eam rem hanc emisti, quia tuam gnatam es ratus, |
| 28 | quibus de signis agnoscebas? PER. Nullis. PHIL. Qua re filiam |
| 29 | credidisti nostram? PER. Servos Epidicus dixit mihi. |
| 30 | PHIL. Quid si servo aliter visumst, non poteras novisse, obsecro? |
| 31 | PER. Quid ego, qui illam ut primum vidi, numquam vidi postea? |
| 32 | PHIL. Perii misera. PER. Ne fle, mulier. intro abi, habe animum bonum; |
| 33 | ego illam reperiam. PHIL. Hinc Athenis civis eam emit Atticus: |
| 34 | adulescentem equidem dicebant emisse. PER. Inveniam, tace. |
| 35 | abi modo intro atque hanc asserva Circam Solis filiam. |
| 36 | ego relictis rebus Epidicum operam quaerendo dabo: |
| 37 | si invenio, exitiabilem ego illi faciam hunc ut fiat diem. |