Plautus, Epidicus, 3, Scaena IV. Miles Periphanes Fidicina
| 1 | MIL. Cave praeterbitas ullas aedis, quin roges, |
| 2 | senex hic ubi habitat Periphanes Platenius. |
| 3 | incertus tuom cave ad me rettuleris pedem. |
| 4 | PER. Adulescens, si istunc hominem, quem tu quaeritas, |
| 5 | tibi commonstrasso, ecquam abs te inibo gratiam? |
| 6 | MIL. Virtute belli armatus promerui, ut mihi |
| 7 | omnis mortalis agere deceat gratias. |
| 8 | PER. Non repperisti, adulescens, tranquillum locum, |
| 9 | ubi tuas virtutes explices, ut postulas. |
| 10 | nam strenuiori deterior si praedicat |
| 11 | suas pugnas, de illius illae fiunt sordidae. |
| 12 | sed istum quem quaeris Periphanem Platenium, |
| 13 | ego sum, si quid vis. MIL. Nempe quem in adulescentia |
| 14 | memorant apud reges armis, arte duellica |
| 15 | divitias magnas indeptum? PER. Immo si audias |
| 16 | meas pugnas, fugias manibus dimissis domum. |
| 17 | MIL. Pol ego magis unum quaero, meas cui praedicem, |
| 18 | quam illum qui memoret suas mihi. PER. Hic non est locus; |
| 19 | proin tu alium quaeras cui centones sarcias. |
| 20 | atque haec stultitiast me illi vitio vortere |
| 21 | egomet quod factitavi in adulescentia, |
| 22 | cum militabam: pugnis memorandis meis |
| 23 | eradicabam hominum auris, quando occeperam. |
| 24 | MIL. Animum advorte, ut quod ego ad te advenio intellegas. |
| 25 | meam amicam audivi te esse mercatum. PER. Attatae, |
| 26 | nunc demum scio ego hunc qui sit: quem dudum Epidicus |
| 27 | mihi praedicavit militem. adulescens, itast |
| 28 | ut dicis, emi. MIL. Volo te verbis pauculis, |
| 29 | si tibi molestum non est. PER. Non edepol scio, |
| 30 | molestum necne sit, nisi dicis quid velis. |
| 31 | MIL. Mi illam ut tramittas, argentum accipias: adest. |
| 32 | nam quid ego apud te vera parcam proloqui? |
| 33 | ego illam volo hodie facere libertam meam, |
| 34 | mihi concubina quae sit. PER. Te absolvam brevi: |
| 35 | argenti quinquaginta mi illa empta est minis; |
| 36 | si sexaginta mihi denumerantur minae, |
| 37 | tuas possidebit mulier faxo ferias; |
| 38 | atque ita profecto, ut eam ex hoc exoneres agro. |
| 39 | MIL. Estne empta mi istis legibus? PER. Habeas licet. |
| 40 | MIL. Conciliavisti pulchre. PER. Heus, foras educite |
| 41 | quam introduxistis fidicinam. atque etiam fides, |
| 42 | ei quae accessere, tibi addam dono gratiis. |
| 43 | age accipe hanc sis. MIL. Quae te intemperiae tenent? |
| 44 | quas tu mihi tenebras trudis? quin tu fidicinam |
| 45 | produci intus iubes. PER. Haec ergo est fidicina. |
| 46 | hic alia nullast. MIL. Non mihi nugari potes. |
| 47 | quin tu huc producis fidicinam Acropolistidem? |
| 48 | PER. Haec inquamst. MIL. Non haec inquamst. non novisse me |
| 49 | meam rere amicam posse? PER. Hanc, inquam, filius |
| 50 | meus deperibat fidicinam. MIL. Haec non est ea. |
| 51 | PER. Quid? non est? MIL. Non est. PER. Unde haec igitur gentiumst? |
| 52 | equidem hercle argentum pro hac dedi. MIL. Stulte datum |
| 53 | reor et peccatum largiter. PER. Immo haec east. |
| 54 | nam servom misi, qui illum sectari solet |
| 55 | meum gnatum: is ipse hanc destinavit fidicinam. |
| 56 | MIL. Em istic homo te articulatim concidit, senex, |
| 57 | tuos servos. PER. Quid? concidit? MIL. Sic suspiciost, |
| 58 | nam pro fidicina haec cerva supposita est tibi. |
| 59 | senex, tibi os est sublitum plane et probe. |
| 60 | ego illam requiram iam ubi ubi est. PER. Bellator, vale. |
| 61 | euge, euge, Epidice, frugi es, pugnavisti, homo es, |
| 62 | qui me emunxisti mucidum, minimi preti. |
| 63 | mercatus te hodie est de lenone Apoecides? |
| 64 | FID. Fando ego istunc hominem numquam audivi ante hunc diem, |
| 65 | neque me quidem emere quisquam ulla pecunia |
| 66 | potuit: plus iam sum libera quinquennium. |
| 67 | PER. Quid tibi negotist meae domi igitur? FID. Audies. |
| 68 | conducta veni, ut fidibus cantarem seni, |
| 69 | dum rem divinam faceret. PER. Fateor me omnium |
| 70 | hominum esse Athenis Atticis minimi preti. |
| 71 | sed tu novistin fidicinam Acropolistidem? |
| 72 | FID. Tam facile quam me. PER. Ubi habitat? FID. Postquam liberast |
| 73 | ubi habitet dicere admodum incerte scio. |
| 74 | PER. Eho an libera illa est? quis eam liberaverit, |
| 75 | volo scire, si scis. FID. Id quod audivi audies. |
| 76 | Stratippoclem aiunt Periphanai filium |
| 77 | absentem curavisse ut fieret libera. |
| 78 | PER. Perii hercle, si istaec vera sunt; planissume |
| 79 | meum exenteravit Epidicus marsuppium. |
| 80 | FID. Haec sic audivi. numquid me vis ceterum? |
| 81 | PER. Malo cruciatu ut pereas atque abeas cito. |
| 82 | FID. Fides non reddis? PER. Neque fides neque tibias. |
| 83 | propera igitur fugere hinc, si te di amant. FID. Abiero. |
| 84 | flagitio cum maiore post reddes tamen. |
| 85 | PER. Quid nunc? qui in tantis positus sum sententiis, |
| 86 | [eamne ego sinam impune? immo etiam si alterum |
| 87 | tantum perdundumst, perdam potius quam sinam |
| 88 | me impune irrisum esse, habitum depeculatui] |
| 89 | ei sic data esse verba praesenti palam! |
| 90 | atque me minoris facio prae illo, qui omnium |
| 91 | legum atque iurum fictor, conditor cluet; |
| 92 | is etiam sese sapere memorat: malleum |
| 93 | sapientiorem vidi excusso manubrio. |