Plautus, Epidicus, 3, Scaena III. Periphanes Apoecides Servus
| 1 | PER. Non oris causa modo homines aequom fuit |
| 2 | sibi habere speculum, ubi os contemplarent suom, |
| 3 | sed qui perspicere possent cor sapientiae, |
| 4 | [igitur perspicere ut possent cordis copiam] |
| 5 | ubi id inspexissent, cogitarent postea, |
| 6 | vitam ut vixissent olim in adulescentia. |
| 7 | vel ego, qui dudum fili causa coeperam |
| 8 | ego med excruciare animi, quasi quid filius |
| 9 | meus deliquisset me erga aut quasi non plurima |
| 10 | male facta mea essent solida in adulescentia. |
| 11 | profecto deliramus interdum senes. |
| 12 | [fuit conducibile hoc quidem mea sententia.] |
| 13 | sed meus sodalis it cum praeda Apoecides. |
| 14 | venire salvom mercatorem gaudeo. |
| 15 | quid fit? AP. Di deaeque te adiuvant. PER. Omen placet. |
| 16 | AP. Quin omini omnes suppetunt res prospere. |
| 17 | sed tu hanc iube sis intro abduci. PER. Heus, foras |
| 18 | exite huc aliquis. duce istam intro mulierem. |
| 19 | atque audin? SERVUS Quid vis? PER. Cave siris cum filia |
| 20 | mea copulari hanc neque conspicere. iam tenes? |
| 21 | in aediculam istanc sorsum concludi volo. |
| 22 | divortunt mores virgini longe ac lupae. |
| 23 | AP. Docte et sapienter dicis. num nimis potest |
| 24 | pudicitiam quisquam suae servare filiae. |
| 25 | edepol ne istam temperi gnato tuo |
| 26 | sumus praemercati. PER. Quid iam? AP. Quia dixit mihi |
| 27 | iam dudum se alius tuom vidisse hic filium: |
| 28 | hanc edepol rem apparabat. PER. Planum hercle hoc quidem est. |
| 29 | AP. Ne tu habes servom graphicum et quantivis preti, |
| 30 | non carust auro contra. ut ille fidicinam |
| 31 | fecit <sese ut> nesciret esse emptam tibi! |
| 32 | ita ridibundam atque hilaram huc adduxit simul. |
| 33 | PER. Mirum hoc qui potuit fieri. AP. Te pro filio |
| 34 | facturum dixit rem esse divinam domi, |
| 35 | quia Thebis salvos redierit. PER. Rectam institit. |
| 36 | AP. Immo ipsus illi dixit conductam esse eam, |
| 37 | quae hic administraret ad rem divinam tibi. |
| 38 | [facturum hoc dixit rem esse divinam tibi domi] |
| 39 | ego illic me autem sic assimulabam: quasi |
| 40 | stolidum, combardum me faciebam. PER. Em istuc decet. |
| 41 | AP. Res magna amici apud forum agitur, ei volo |
| 42 | ire advocatus. PER. At quaeso, ubi erit otium, |
| 43 | revortere ad me extemplo. AP. Continuo hic ero. |
| 44 | PER. Nihil homini amicost opportuno amicius: |
| 45 | sine tuo labore quod velis actumst tamen. |
| 46 | ego si allegavissem aliquem ad hoc negotium |
| 47 | minus hominem doctum minusque ad hanc rem callidum, |
| 48 | os sublitum esset, itaque me albis dentibus |
| 49 | meus derideret filius meritissumo. |
| 50 | sed quis hic est quem <ego> huc advenientem conspicor, |
| 51 | suam qui undantem chlamydem quassando facit? |