Plautus, Epidicus, 3, Scaena II. Epidicus Stratippocles Chaeribulus
| 1 | EP. Fecisti iam officium tuom, me meum nunc facere oportet. |
| 2 | per hanc curam quieto tibi licet esse - hoc quidem iam periit: |
| 3 | ne quid tibi hinc in spem referas, oppido hoc pollinctum est; |
| 4 | crede modo mihi: sic ego ago, sic egerunt nostri. |
| 5 | pro di immortales, mihi hunc diem dedistis luculentum, |
| 6 | ut facilem atque impetrabilem! sed ego hinc migrare cesso, |
| 7 | ut importem in coloniam hunc <meo> auspicio commeatum? |
| 8 | mihi cesso, cum sto. sed quid hoc? ante aedis duo sodales, |
| 9 | erum et Chaeribulum, conspicor. quid hic agitis? accipe hoc sis. |
| 10 | STR. Quantum hic inest? EP. Quantum sat est, et plus satis: superfit. |
| 11 | decem minis plus attuli quam tu danistae debes. |
| 12 | dum tibi ego placeam atque obsequar, meum tergum flocci facio. |
| 13 | STR. Nam quid ita? EP. Quia ego tuom patrem faciam parenticidam. |
| 14 | STR. Quid istuc est verbi? EP. Nil moror vetera et volgata verba; |
| 15 | peratum ductarent: ego follitum ductitabo. |
| 16 | nam leno omne argentum abstulit pro fidicina - ego resolvi, |
| 17 | manibus his denumeravi pater suam natam quam esse credit; |
| 18 | nunc iterum ut fallatur pater tibique auxilium apparetur |
| 19 | inveni: nam ita suasi seni atque hanc habui orationem |
| 20 | ut cum rediisses ne tibi eius copia esset. STR. Euge. |
| 21 | (EP.) Ea iam domist pro filia. STR. <Iam> teneo. EP. Nunc cautorem |
| 22 | dedit mihi ad hanc rem Apoecidem, is apud forum manet me, |
| 23 | [quasique amaret] caveat. STR. Haud male. EP. Iam ipse cautor captust. |
| 24 | ipse in meo collo tuos pater cruminam collocavit; |
| 25 | is adornat, adveniens domi extemplo ut maritus fias. |
| 26 | STR. Uno persuadebit modo, si illam, quae adducta est mecum, |
| 27 | mi adempsit Orcus. EP. Nunc ego hanc astutiam institui. |
| 28 | deveniam ad lenonem domum egomet solus, eum ego docebo, |
| 29 | si quid ad eum adveniam, ut sibi esse datum argentum dicat |
| 30 | pro fidicina, argenti minas se habere quinquaginta - |
| 31 | quippe ego qui nudiustertius meis manibus denumeravi |
| 32 | pro illa tua amica, quam pater suam filiam esse retur - |
| 33 | ibi leno sceleratum caput suom imprudens alligabit, |
| 34 | quasi pro illa argentum acceperit, quae tecum adducta nunc est. |
| 35 | CHAER. Vorsutior es quam rota figularis. EP. Iam ego parabo |
| 36 | aliquam dolosam fidicinam, nummo conducta quae sit, |
| 37 | quae se emptam simulet, quae senes duo docte ludificetur. |
| 38 | eam ducet simul Apoecides ad tuom patrem. STR. Ut parate. |
| 39 | EP. Eam permeditatam, meis dolis astutiisque onustam |
| 40 | mittam. sed nimis longum loquor, diu me estis demorati. |
| 41 | haec scitis iam ut futura sint. abeo. STR. Bene ambulato. |
| 42 | CHAER. Nimis doctus ille <est> ad male faciendum. STR. Me equidem certo |
| 43 | servavit consiliis suis. CHAER. Abeamus intro hinc ad me. |
| 44 | STR. Atque aliquanto lubentius quam abs te sum egressus intus; |
| 45 | virtute atque auspicio Epidici cum praeda in castra redeo. |