Plautus, Epidicus, 3, Scaena I. Stratippocles Chaeribulus
| 1 | STR. Expectando exedor miser atque exenteror, |
| 2 | quo modo mi Epidici blanda dicta evenant. |
| 3 | nimis diu maceror: sitne quid necne sit, |
| 4 | scire cupio. CHAER. Per illam tibi copiam |
| 5 | copiam parare aliam licet: scivi equidem in principio ilico |
| 6 | nullam tibi esse in illo copiam. STR. Interii hercle ego. |
| 7 | CHAER. Absurde facis qui angas te animi; si hercle ego illum semel prendero, |
| 8 | numquam inridere nos illum inultum sinam servom hominem. |
| 9 | CHAER. Quid illum facere vis, qui, tibi quoi divitiae domi maxumae sunt, |
| 10 | is nummum nullum habes |
| 11 | neque sodali tuo in te copiast. |
| 12 | CHAER. Si hercle habeam, pollicear lubens, verum aliquid aliqua aliquo modo |
| 13 | alicunde ab aliqui aliqua tibi spes est fore meliorem fortunam. |
| 14 | STR. Vae tibi, muricide homo. CHAER. Qui tibi lubet mihi male loqui? |
| 15 | STR. Quippe tu mi aliquid aliquo modo alicunde ab aliquibus blatis |
| 16 | quod nusquamst neque ego id inmitto in aures meas |
| 17 | nec mihi plus adiumenti ades, quam ille qui numquam etiam natust. |