monumenta.ch > Plautus > 3
Plautus, Epidicus, 2, Scaena II. Epidicus Apoecides Periphanes <<<    

Plautus, Epidicus, 2, Scaena III. Epidicus

1 EP. Nullum esse opinor ego agrum in agro Attico
2 aeque feracem quam hic est noster Periphanes:
3 quin ex occluso atque obsignato armario
4 decutio argenti tantum quantum mihi lubet.
5 quod pol ego metuo si senex resciverit,
6 ne ulmos parasitos faciat, quae usque attondeant.
7 sed me una turbat res ratioque, Apoecidi
8 quam ostendam fidicinam aliquam conducticiam.
9 atque id quoque habeo: mane me iussit senex
10 conducere aliquam fidicinam sibi huc domum,
11 <quae>, dum rem dinam faceret, cantaret sibi;
12 ea conducetur atque ei praemonstrabitur
13 quo pacto fiat subdola adversus senem.
14 ibo intro, argentum accipiam ab damnoso sene.
Plautus HOME

bav1615.145