Plautus, Epidicus, 2, Scaena I. Apoecides Periphanes
| 1 | AP. Plerique homines, quos cum nil refert pudet, |
| 2 | ubi pudendum est ibi eos deserit pudor, |
| 3 | quom usus est ut pudeat. |
| 4 | is adeo tu es. quid est quod pudendum siet, |
| 5 | genere natam bono pauperem domum |
| 6 | ducere te uxorem? |
| 7 | praesertim eam, qua ex tibi commemores hanc quae domist |
| 8 | filiam prognatam. |
| 9 | PER. Revereor filium. AP. At pol ego te credidi |
| 10 | uxorem, quam tu extulisti, pudore exsequi, |
| 11 | cuius quotiens sepulcrum vides, sacruficas |
| 12 | ilico Orco hostiis, neque adeo iniuria, |
| 13 | quia licitumst eam tibi vivendo vincere. PER. Oh, |
| 14 | Hercules ego fui, dum illa mecum fuit; |
| 15 | neque sexta aerumna acerbior Herculi, quam illa mihi obiectast. |
| 16 | AP. Pulcra edepol dos pecuniast. PER. Quae quidem pol non maritast. |