Plautus, Epidicus, 1, Scaena II. Stratippocles Chaeribulus Epidicus
| 1 | STR. Rem tibi sum elocutus omnem, Chaeribule, atque admodum |
| 2 | meorum maerorum atque amorum summam edictavi tibi. |
| 3 | CHAER. Praeter aetatem et virtutem stultus es, Stratippocles. |
| 4 | idne pudet te, quia captivam genere prognatam bono |
| 5 | de praeda es mercatus? quis erit, vitio qui id vortat tibi? |
| 6 | STR. Qui invident omnes inimicos mi illoc facto repperi; |
| 7 | at pudicitiae eius numquam nec vim nec vitium attuli. |
| 8 | CHAER. Iam istoc probior [es] meo quidem animo, cum in amore temperes. |
| 9 | STR. Nihil agit qui diffidentem verbis solatur suis; |
| 10 | is est amicus, qui in re dubia re iuvat, ubi rest opus. |
| 11 | CHAER. Quid tibi me vis facere? STR. Argenti dare quadraginta minas, |
| 12 | quod danistae detur, unde ego illud sumpsi faenore. |
| 13 | CHAER. Si hercle haberem *** STR. Nam quid te igitur retulit |
| 14 | beneficum esse oratione, si ad rem auxilium emortuom est? |
| 15 | CHAER. Quin edepol egomet clamore differor, difflagitor. |
| 16 | STR. Malim istius modi mihi amicos furno mersos quam foro. |
| 17 | sed operam Epidici nunc me emere pretio pretioso velim. |
| 18 | quem quidem ego hominem irrigatum plagis pistori dabo, |
| 19 | nisi hodie prius comparassit mihi quadraginta minas, |
| 20 | quam argenti fuero elocutus ei postremam syllabam. |
| 21 | EP. Salva res est: bene promittit, spero servabit fidem. |
| 22 | sine meo sumptu paratae iam sunt scapulis symbolae. |
| 23 | aggrediar hominem. advenientem peregre erum suom Stratippoclem |
| 24 | impertit salute servos Epidicus. STR. Ubi is est? EP. Adest. |
| 25 | salvom huc advenisse - STR. Tam tibi istuc credo quam mihi. |
| 26 | EP. Benene usque valuisti? STR. A morbo valui, ab animo aeger fui. |
| 27 | EP. Quod ad me attinuit, ego curavi: quod mandavisti mihi |
| 28 | impetratum est, empta ancilla, quod tute ad me litteras |
| 29 | missiculabas. STR. Perdidisti omnem operam. EP. Nam qui perdidi? |
| 30 | STR. Quia meo neque cara est cordi neque placet. EP. Quid retulit |
| 31 | mihi tanto opere te mandare et mittere ad me epistulas? |
| 32 | STR. Illam amabam olim, nunc iam alia cura impendet pectori. |
| 33 | EP. Hercle miserum est ingratum esse homini id quod facias bene. |
| 34 | ego quod bene feci male feci, quia amor mutavit locum. |
| 35 | STR. Desipiebam mentis, cum illa scripta mittebam tibi. |
| 36 | EP. Men piacularem oportet fieri ob stultitiam tuam, |
| 37 | ut meum tergum tuae stultitiae subdas succidaneum? |
| 38 | STR. Quid istic? verba facimus. huic homini opust quadraginta minis |
| 39 | celeriter calidis, danistae quas resolvat, et cito. |
| 40 | EP. Dic modo unde auferre me vis. a quo trapezita peto? |
| 41 | STR. Unde libet. nam ni ante solem occasum elo * |
| 42 | meam domum ne inbitas: tu te in pistrinum |
| 43 | EP. Facile tu istuc sine periclo et cura, corde libero |
| 44 | fabulare; novi ego nostros: mihi dolet cum ego vapulo. |
| 45 | STR. Quid tu nunc? patierin ut ego me interimam? EP. Ne feceris. |
| 46 | ego istuc accedam periclum potius atque audaciam. |
| 47 | STR. Nunc places, nunc ego te laudo. EP. Patiar ego istuc quod lubet. |
| 48 | STR. Quid illa fiet fidicina igitur? EP. Aliqua res reperibitur, |
| 49 | aliqua ope exsolvar, extricabor aliqua. STR. Plenus consili es. |
| 50 | novi ego te. EP. Est Euboicus miles locuples, multo auro potens, |
| 51 | qui ubi tibi istam emptam esse scibit atque hanc adductam alteram, |
| 52 | continuo te orabit ultro ut illam tramittas sibi. |
| 53 | sed ubi illa est quam tu adduxisti tecum? STR. Iam faxo hic erit. |
| 54 | CHAER. Quid hic nunc agimus? STR. Eamus intro huc ad te, ut hunc hodie diem |
| 55 | luculentum habeamus. - EP. Ite intro, ego de re argentaria |
| 56 | iam senatum convocabo in corde consiliarium, |
| 57 | quoi potissimum indicatur bellum unde argentum auferam. |
| 58 | Epidice, vide quid agas, ita res subito haec obiectast tibi; |
| 59 | non enim nunc tibi dormitandi neque cunctandi copia est: |
| 60 | adeundumst. senem oppugnare certumst consilium mihi. |
| 61 | i abi intro atque adulescenti dic iam nostro erili filio, |
| 62 | ne hinc foras ambulet neve usquam obviam veniat seni. |