Plautus, Epidicus, 1, Scaena I. Epidicus Thesprio
| 1 | EP. Heus, adulescens. TH. Quis properantem me reprehendit pallio? |
| 2 | EP. Familiaris. TH. Fateor, nam odio es nimium familiariter. |
| 3 | EP. Respice vero, TH. Oh, |
| 4 | Epidicumne ego conspicor? |
| 5 | EP. Satis recte oculis uteris. |
| 6 | TH. Salve. EP. Di dent quae velis. |
| 7 | venire salvom gaudeo. TH. Quid ceterum? EP. Quod eo adsolet: |
| 8 | cena tibi dabitur. TH. Spondeo. EP. Quid? TH. Me accepturum, si dabis. |
| 9 | EP. Quid tu agis? ut vales? exemplum adesse intellego. euge, |
| 10 | corpulentior videre atque habitior. TH. Huic gratia. |
| 11 | EP. Quam quidem te iam diu |
| 12 | perdidisse oportuit. |
| 13 | TH. Minus iam furtificus sum quam antehac. EP. Quid ita? TH. Rapio propalam. |
| 14 | EP. Di immortales te infelicent, ut tu es gradibus grandibus. |
| 15 | nam ut apud portum te conspexi, curriculo occepi sequi: |
| 16 | vix adipiscendi potestas modo fuit. TH. Scurra es. EP. Scio |
| 17 | te esse equidem hominem militarem. TH. Audacter quam vis dicito. |
| 18 | quid ais? perpetuen valuisti? EP. Varie. TH. Qui varie valent, |
| 19 | capreaginum hominum non placet mihi neque pantherinum genus. |
| 20 | EP. Quid tibi vis dicam nisi quod est? ut illae res? responde. TH. Probe. |
| 21 | EP. Quid erilis noster filius? TH. Valet pugilice atque athletice. |
| 22 | EP. Voluptabilem mihi nuntium tuo adventu adportas, TH.. |
| 23 | sed ubist is? TH. Advenit simul. EP. Ubi is ergo est? nisi si in vidulo |
| 24 | aut si in mellina attulisti. TH. Di te perdant. EP. Te volo - |
| 25 | percontari: operam da, opera reddetur tibi. |
| 26 | TH. Ius dicis. EP. Me decet. TH. Iam tu autem nobis praeturam geris? |
| 27 | EP. Quem dices digniorem esse hominem hodie Athenis alterum? |
| 28 | TH. At unum a praetura tua, Epidice, abest. EP. Quidnam? TH. Scies: |
| 29 | lictores duo, duo ulmei fasces virgarum. EP. Vae tibi. |
| 30 | sed quid ais? TH. Quid rogas? EP. Ubi arma sunt Stratippocli? |
| 31 | TH. Pol illa ad hostis transfugerunt. EP. Armane? TH. Atque equidem cito. |
| 32 | EP. Serione dicis tu? TH. Serio, inquam: hostes habent. |
| 33 | EP. Edepol facinus improbum. TH. At iam ante alii fecerunt idem. |
| 34 | erit illi illa res honori. EP. Qui? TH. Quia ante aliis fuit. |
| 35 | Mulciber, credo, arma fecit quae habuit Stratippocles: |
| 36 | travolaverunt ad hostis. EP. Tum ille prognatus Theti |
| 37 | sine perdat: alia apportabunt ei Nerei filiae. |
| 38 | id modo videndum est, ut materies suppetat scutariis, |
| 39 | si in singulis stipendiis is ad hostis exuvias dabit. |
| 40 | TH. Supersede istis rebus iam. EP. Tu ipse, ubi lubet, finem face. |
| 41 | TH. Desiste percontarier. EP. Loquere ipse: ubist Stratippocles? |
| 42 | TH. Est causa qua causa simul mecum ire veritust. EP. Quidnam id est? |
| 43 | TH. Patrem videre se nevolt etiam nunc. EP. Quapropter? TH. Scies. |
| 44 | quia forma lepida et liberali captivam adulescentulam |
| 45 | de praeda mercatust. EP. Quid ego ex te audio? TH. Hoc quod fabulor. |
| 46 | EP. Cur eam emit? TH. Animi causa. EP. Quot illic homo animos habet? |
| 47 | nam certo, prius quam hinc ad legionem abiit domo, |
| 48 | ipsus mandavit mi, ab lenone ut fidicina, |
| 49 | quam amabat, emeretur sibi. id ei impetratum reddidi. |
| 50 | TH. Utcumque in alto ventust, Epidice, exim velum vortitur. |
| 51 | EP. Vae misero mihi, male perdidit me. TH. Quid istuc? quidnam est? |
| 52 | EP. Quid istanc quam emit, quanti eam emit? TH. Vili. EP. Haud istuc te rogo. |
| 53 | TH. Quid igitur? EP. Quot minis? TH. Tot - quadraginta minis. |
| 54 | id adeo argentum ab danista apud Thebas sumpsit faenore, |
| 55 | in dies minasque argenti singulas nummis. EP. Papae. |
| 56 | TH. Et is danista advenit una cum eo, qui argentum petit. |
| 57 | EP. Di immortales, ut ego interii basilice. TH. Quid iam? aut quid est, |
| 58 | Epidice? EP. Perdidit me. TH. Quis? EP. Ille qui arma perdidit. |
| 59 | TH. Nam quid ita? EP. Quia cottidie ipse ad me ab legione epistulas |
| 60 | mittebat - sed taceam optumum est, |
| 61 | plus scire satiust quam loqui servom hominem. ea sapientia est. |
| 62 | TH. Nescio edepol quid tu timidus es, trepidas, Epidice, ita voltum tuom |
| 63 | videor videre commeruisse hic me absente in te aliquid mali. |
| 64 | EP. Potin ut molestus ne sies? TH. Abeo. EP. Asta, abire hinc non sinam. |
| 65 | TH. Quid nunc me retines? EP. Amatne istam quam emit de praeda? TH. Rogas? |
| 66 | deperit. EP. Detegetur corium de tergo meo. |
| 67 | TH. Plusque amat quam te umquam amavit. EP. Iuppiter te perduit. |
| 68 | TH. Mitte nunciam, nam ille me vetuit domum |
| 69 | venire, ad Chaeribulum iussit huc in proxumum; |
| 70 | ibi manere iussit, eo venturust ipsus. EP. Quid ita? TH. Dicam: |
| 71 | quia patrem prius convenire se non volt neque conspicari, |
| 72 | quam id argentum, quod debetur pro illa, denumeraverit. |
| 73 | EP. Eu edepol res turbulentas. TH. Mitte me ut eam nunciam. |
| 74 | EP. Haecine ubi scibit senex, |
| 75 | puppis pereunda est probe. |
| 76 | TH. Quid istuc ad me attinet, |
| 77 | quo tu intereas modo? |
| 78 | EP. Quia perire solus nolo, te cupio perire mecum, |
| 79 | benevolens cum benevolente. TH. Abi in malam rem maxumam a me |
| 80 | cum istac condicione. EP. I sane, siquidem festinas magis. |
| 81 | TH. Numquam hominem quemquam conveni, unde abierim lubentius. |
| 82 | EP. Illic hinc abiit. solus nunc es. quo in loco haec res sit vides, |
| 83 | Epidice: nisi quid tibi in tete auxili est, absumptus es. |
| 84 | tantae in te impendent ruinae: nisi suffulcis firmiter, |
| 85 | non potes subsistere, itaque in te inruont montes mali. |
| 86 | neque ego nunc quo modo |
| 87 | me expeditum ex impedito faciam, consilium placet. |
| 88 | ego miser perpuli |
| 89 | meis dolis senem, ut censeret suam sese emere filiam: |
| 90 | is suo filio |
| 91 | fidicinam emit, quam ipse amat, quam abiens mandavit mihi. |
| 92 | si sibi nunc alteram |
| 93 | ab legione adduxit animi causa, corium perdidi. |
| 94 | nam ubi senex senserit |
| 95 | sibi data esse verba, virgis dorsum despoliet meum. |
| 96 | at enim tu praecave. |
| 97 | at enim - bat enim, nihil est istuc. plane hoc corruptumst caput. |
| 98 | nequam homo es, Epidice. qui lubidost male loqui? |
| 99 | quia tu tete deseris. |
| 100 | quid faciam? men rogas? |
| 101 | tu quidem antehac aliis solebas dare consilia mutua. |
| 102 | aliquid aliqua reperiundumst. sed ego cesso ire obviam |
| 103 | adulescenti, ut quid negoti sit sciam. atque ipse illic est. |
| 104 | tristis est. cum Chaeribulo incedit aequali suo. |
| 105 | huc concedam, orationem unde horum placide persequar. |