Plautus, Curculio, 4, Scaena IV. Cappadox Therapontigonus
| 1 | CAPP. Quoi homini di sunt propitii, ei non esse iratos puto. |
| 2 | postquam rem divinam feci, venit in mentem mihi, |
| 3 | ne trapezita exulatum abierit, argentum ut petam, |
| 4 | ut ego potius comedim quam ille. THER. Iusseram salvere te. |
| 5 | CAPP. Therapontigone Platagidore, salve; salvos quom advenis |
| 6 | in Epidaurum, hic hodie apud me - numquam delinges salem. |
| 7 | THER. Bene vocas, verum locata res est - ut male sit tibi. |
| 8 | sed quid agit meum mercimonium apud te? CAPP. Nil apud me quidem, |
| 9 | ne facias testis, neque equidem debeo quicquam. THER. Quid est? |
| 10 | CAPP. Quod fui iuratus feci. THER. Reddin an non virginem, |
| 11 | prius quam te huic meae machaerae obicio, mastigia? |
| 12 | CAPP. Vapulare ego te vehementer iubeo: ne me territes. |
| 13 | illa abductast, tu auferere hinc a me, si perges mihi |
| 14 | male loqui, profecto, cui ego nisi malum nil debeo. |
| 15 | THER. Mihin malum minitare? CAPP. Atque edepol non minitabor, sed dabo, |
| 16 | mihi si perges molestus esse. THER. Leno minitatur mihi, |
| 17 | meaeque pugnae proeliares plurimae optritae iacent? |
| 18 | at ita me machaera et clupeus * |
| 19 | bene iuvent pugnantem in acie: nisi mi virgo redditur, |
| 20 | iam ego te faciam ut hic formicae frustillatim differant. |
| 21 | CAPP. At ita me volsellae, pecten, speculum, calamistrum meum |
| 22 | bene me amassint meaque axitia linteumque extersui, |
| 23 | ut ego tua magnifica verba neque istas tuas magnas minas |
| 24 | non pluris facio quam ancillam meam quae latrinam lavat. |
| 25 | ego illam reddidi qui argentum a te attulit. THER. Quis is est homo? |
| 26 | CAPP. Tuom libertum esse aiebat sese Summanum. THER. Meum? |
| 27 | attat, Curculio hercle verba mihi dedit, cum cogito. |
| 28 | is mihi anulum subripuit. CAPP. Perdidistin tu anulum? |
| 29 | miles pulchre centuriatus est expuncto in manipulo. |
| 30 | THER. Ubi nunc Curculionem inveniam? CAPP. In tritico facillume, |
| 31 | vel quingentos curculiones pro uno faxo reperias. |
| 32 | ego abeo, vale atque salve. - THER. Male vale, male sit tibi. |
| 33 | quid ego faciam? maneam an abeam? sicin mi esse os oblitum? |
| 34 | cupio dare mercedem qui illunc ubi sit commonstret mihi. |