Plautus, Curculio, 4, Scaena III. Therapontigonus Lyco
| 1 | THER. Non ego nunc mediocri incedo iratus iracundia, |
| 2 | sed eapse illa qua excidionem facere condidici oppidis. |
| 3 | nunc nisi tu mihi propere properas dare iam triginta minas, |
| 4 | quas ego apud te deposivi, vitam propera ponere. |
| 5 | LYC. Non edepol nunc ego te mediocri macto infortunio, |
| 6 | sed eopse illo quo mactare soleo quoi nil debeo. |
| 7 | THER. Ne te mi facias ferocem aut supplicare censeas. |
| 8 | LYC. Nec tu me quidem umquam subiges, redditum ut reddam tibi, |
| 9 | nec daturus sum. THER. Idem ego istuc quom credebam credidi, |
| 10 | te nihil esse redditurum. LYC. Quor nunc a me igitur petis? |
| 11 | THER. Scire volo quoi reddidisti. LYC. Lusco liberto tuo, |
| 12 | is Summanum se vocari dixit, ei reddidi. |
| 13 | [qui has tabellas obsignatas attulit. THER. Quas tu mihi tabellas?] |
| 14 | quos tu mihi luscos libertos, quos Summanos somnias? |
| 15 | nec mihi quidem libertus ullust. LYC. Facis sapientius |
| 16 | quam pars lenonum, libertos qui habent et eos deserunt. |
| 17 | THER. Quid feci LYC. Quod mandasti feci, tui honoris gratia, |
| 18 | tuom qui signum ad me attulisset, nuntium ne spernerem. |
| 19 | THER. Stultior stulto fuisti, qui tabellis crederes. |
| 20 | LYC. Quis res publica et privata geritur, nonne eis crederem? |
| 21 | ego abeo, tibi res solutast recte. bellator, vale. |
| 22 | THER. Quid valeam? LYC. Aut tu aegrota aetatem, si lubet, per me quidem. - |
| 23 | THER. Quid ego nunc faciam? quid refert me fecisse regibus |
| 24 | ut mi oboedirent, si hic me hodie umbraticus deriserit? |